IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[17]
IN SEXTA FERIA POST OCTAVAS ASCENSIONIS DOMINI
Tres solemnitates in lege sanctas nouimus, Paschae uel Pentecostes, atque Tabernaculorum, de quibus in Exodo scriptum est:
Tribus uicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis: solemnitatem azymorum, tempore mensis nouorum, solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaueris omnes fruges tuas de agro. Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo.
Hinc et in Deuteronomio scriptum legimus:
Obserua mensem nouarum frugum, et uerni primum temporis, ut facias phase Domino, et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino: solemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas.
Has tres solemnitates illos dies intelligimus, de quibus in primo Regum de Helchana dicitur:
Et ascendebat uir ille de ciuitate sua, statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino in Silo.
Ex his autem tribus solemnitatibus sub nominibus pristinis, quamuis in diuersa significatione, apud nos quoque duae permanent. Iudaei quippe Pascha in immolatione agni figuratiui agebant, nos in resurrectione ueri agni Pascha celebramus. Illi a die Paschae in Aegypto celebrati, primo die lege suscepta, solemnitatem Pentecostes in ueneratione legis susceptae secundam habuerunt. Nos uero in aduentu Spiritus sancti, quo tamquam digito Dei lex scripta est, et tam legis intelligentia quam uerborum Christi per eumdem Spiritum apostolis ministrata, Pentecostem recolimus. Festiuitatem autem Tabernaculorum, quam his solis, qui de genere Israel sunt praeceptam legis, Ecclesia gentium non suscepit. Quam quidem Dominus instituens, et israelitico populo celebrandam commendans, in Leuitico ait:
Omnis qui de genere Israel est, manebit in tabernaculis, ut discant posteri uestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel.
Nulla autem occasio se nobis offert, qua festiuitatem Tabernaculorum Ecclesia gentium retineret, praesertim cum tabernacula peregrinantium sint, non in domibus suis commorantium. Quae est autem domus uel patria nostra nisi caelestis illa, de qua dicit Apostolus:
Si dissoluatur domus ista terrestris, habemus in caelis domum non manufactam.
Prior itaque populus ille aduentum Domini praecedens, cui nondum /479/ caeli ianua patebat, tamquam in peregrinatione, non in patria fuit. Subsecuta uero gentium Ecclesia, quae post passionem Domini iam a regno non differtur, et ad caelum quotidie migrat, patriae magis quam peregrinationis solemnitates celebrat, cum futurae uitae gaudia in natalitiis sanctorum frequentat; nec tam quod terris nati sunt, quam quod caelo nascuntur, nostra iam deuotio curat. Domus itaque mansionem magis quam exilii peregrinationem celebrare nos conuenit, quibus coelestis iam patet felicitas in praemium constituta; cum terrena tantum prosperitas in remuneratione legis antiquo populo fuerit a Domino promissa.
Praetermissa itaque Tabernaculorum festiuitate, ad suprapositas duas reuertentes, Paschae uidelicet atque Pentecostes, diligenter eas inter se conferamus, ut hanc illa tam in Veteri quam in Nouo Testamento non inferiorem esse probemus, immo prae caeteris quamdam obtinere praerogatiuam monstremus. Legimus Dominum Moysi praecepisse, ut populum sanctificaret, eumque uestimentis suis ablutis ab uxoribus abstinentem, sic ad legem praepararet in tertio die suscipiendam. Nullam autem aliam festiuitatem ita lex commendat, ut tahem ei sanctificationis praeparationem instituat, praesertim cum, Apostolo attestante, inter uniuersa Dei dona Iudaeis antiquitus collata, illud primum sit, hoc est maximum,
quia credita sunt ilhis eloquia Dei,
hoc est Veteris Testamenti doctrina illis, non caeteris nationum populis data. Sed nec ille dies, qui proprie Pascha uocabatur, agnum uel hoedum immolans ad uesperum septem sequentes dies, qui azymorum dicebantur, aliquid festiuae celebrationis ex praecepto Domini habuit, sed in ea tantum immolati agni ad uesperum iussa est fieri. Nostra quoque solemnitas Pentecostes quid utilitatis uel dignitatis prae caeteris adepta sit, multis clarum est indiciis. Lex hodie in monte Sinai uni populo, et in una lingua tradita, obscuritatis caligine fuit inuoluta, et tam fumo potius quam luce referta, sicut et patenter praefigurabatur cum ipsa traderetur. Spiritus uero super apostolos hodie descendens tam legis quam caeterorum diuinorum uerborum intelligentiam attulit, et omnia genera linguarum, quibus haec ubique praedicarentur, discipulis contulit, et notum prius in Iudaea Deum uniuerso mundo declarauit, et ipsum ei acquisiuit. Die Paschae, Dominum in corpore resurrexisse nouimus. Hac uero die, id actum est per sancti Spiritus aduentum, per quod uniuersus mundus felicius in anima resuscitaretur. Die resurrectionis siue ascensionis, fides et spes discipulorum confirmata est. Hac uero die, caritas per Spiritum, qui amor Dei dicitur, infusa discipulos consummauit, iuxta illud Apostoli:
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum /480/ qui datus est nobis.
Diffusa, inquit, potius quam infuse; hoc est dilatata in plenitudine donorum, non stillata. Legimus et Dominum die resurrectionis Spiritum apostolis insufflando dedisse atque dixisse:
Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata... etc.
Et tunc quidem Spiritus apostolis est infusus, non eis diffusus: hoc est, ad unum potestatis donum eis collatus, non ad omnia charismata dilatatus. Quod utique donum in subiectos potius redundaret, quam in ipsis fructificaret. Hac uero die, qua intelligentia sunt illuminati, et igne caritatis accensi, in omni bonorum perfectione sunt consummati. Ad hanc eos consummationem tam resurrectio Domini quam ascensio praeparauit: sicut populus Dei legem suscepturus, biduo ad hanc susceptionem est praeparatus, Domino per Moysen dicente:
Estote parati in diem tertium... etc.
Hinc de resurrectione pariter et ascensione scriptum est:
Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
Et rursum:
Expedit uobis ut ego uadam. Nisi enim abiero, Paraclitus non ueniet.
Ut ergo Spiritus sanctus ueniret, tam resurrectionis quam ascensionis gloria Christus fuerat exaltandus; ut sic discipuli tam fide quam spe futurae beatudinis roborati, promissum Spiritum accipere mererentur, ut per eum, qui amor dicitur, consummarentur in caritate. Caritatem quippe, quae post tidem et spem perfectum efficit, et sola filios Dei a filiis diaboli discernit, haec dies apostolis contulit, sicut scriptum est:
Caritas Dei diffusa est... etc.
Haec ergo festiuitas caritatis tanto caeteris excellentior uidetur, quanto caritas caeteris uirtutibus siue donis Dei praeminere noscitur. Et quia minus est ad hominis perfectionem Deum amare, nisi et altos in amorem eius nostra praedicatio sciat accendere, ut quod facimus altos doceamus, iuxta illud Veritatis praeconium:
Qui autem fecerit et docuerit sic homines, hic magnus uocabitur in regno caelorum,
caritati discipulorum doctrine est addita, ut in utroque ipsos praesens consummaret dies. Unde et bene in igneis linguis super eos apparentibus sancti Spiritus reuelatus est aduentus, ut uidelicet ignis et linguarum specie manifestum signum amoris et doctrinae; ut per amorem sibi, per doctrinam proficerent aliis. Lex data in monte Sinai, timorem incutiens in seruitute genuit. Spiritus uero in superioribus coenaculi datus, de quo Apostolus, ait:
Ubi Spiritus Domini, ibi libertas,
seruos in filios conuertit, sicut idem apostolus ad Romanos scribit:
Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus: "Abba, pater."
Et ad Galatas:
Quoniam, inquit, estis filii, misit Deus spiritum filii sui in /481/ corda uestra clamantem: "Abba, pater." Itaque iam non est seruus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Deum.
Iste est Spiritus, ex quo in baptismo regenerati, et ab episcopo confirmati, nitimur in Christo christiani effecti. Ipse est Spiritus, cuius donis in omni perfectione uirtutum consummantur electi. Eius praesens solemnitas caeterarum omnium consummatio est, et diuinarum perfectio promissionum. Unde et Veritas apostolis ait:
Mitto promissum patris mei in uos. Vos autem, sedete in ciuitate, donec induamini uirtute ex alto.
De hoc spiritali uirtutis dono Psalmista praecinit:
Et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.
Et rursum:
Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa.
Vera quippe caritas, quae omnia suffert, omnia sustinet, et cuius flamma nullis persecutionum fluctibus extingui potest, iuxta illud Cantici Canticorum:
Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Aquae multae non poterunt extinguere, nec flumina obruent illam.
Omnis discipulorum uirtus facta est, cum eos Spiritus sanctus amore tanto scientiaque repleuerit, ut non solum prudentes, uerum etiam iustos, nec non et fortes seu temperantes effectos in uirtutibus quatuor consummaret. Quas quidem uirtutes omnes in caritate comprehendi beatus asserit Augustinus, ut ipsa uidelicet caritas sit sapientia uera dicenda, ipsa etiam sit iustitia, ipsa fortitudo pariter in aduersis, ac temperantia in prosperas uocetur, secundum diuersa quae in nobis operatur. Unde bene dictum ostenditur caritas per illum diffusa in illis, quia:
Spiritu oris eius omnis uirtus eorum.
Tanto ergo haec solennitas caeteris praeeminet, quanto maioris gratiae plenitudo donis omnium uirtutum discipulos consummauit, quibus eos quasi quibusdam armis induit; ut his praemuniti uniuersum debellare mundum, et acquirere Deo sufficerent. Quod quidem indumentum Christus eis promittens ait:
Donec induamini uirtute ex alto.
Tanquam si diceret: Donec inermes armaturam, et imbecilles accipiatis fortitudinem. Unde et cum baptizati a presbyteris confirmantur postmodum ab episcopis, et per impositionem manus traditur eis Spiritus sanctus, haec ipsa eorum confirmatio quaedam est uirtutum armatura spiritalis ad resistendum uitiis, uel perseuerandum in illa quam in baptismo perceperunt munditia plena ibi remissione peccatorum percepta. Legimus et de caritate, quae uestis illa nuptialis dicitur, quia operit multitudinem peccatorum, et quia discipulis a Domino dictum est
Vos autem baptizamini Spiritu sancto non post multos hos dies.
Unde patenter intelligi datur, quia Spiritus adueniens discipulos simul et a peccatis mundauit, et ornamentis uirtutum eos tamquam antea nudos induit, tamquam simul baptizarentur et confirmarentur /482/ omnium plenitudine bonorum tunc percepta, ut iam nulla gratia, quae ad illorum pertineat salutem, aut etiam ad aliorum utilitatem. Ipsi quippe non solum sapientia uel uirtute praediti, uerum etiam omnium ge era linguarum adepti, totum simul quod uel sibi uel aliis necessarium esset. De hoc ornatu tantum in libro Iob scriptum est de Domino, quia:
hoc est eos qui tamquam terreni, et per merita erant infimi, superiores iam per tot done factos in spiritales conuertit caelos. His ergo gratiis ornati, et uirtutibus armati discipuli, securi quasi bellatores intrepidi per uniuersum diriguntur mundum, etiam multis aduersitatibus probari permittuntur, quos antea Dominus su ra id quod possent, nequaquam tentari permiserat. Unde et ipse ad passionem captus, neminem eorum secum capi uoluit, dicens:
Si me quaeritis, sinite hos abire
ut impleretur sermo quem dixit:
Quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam.
Ut enim beatus meminit Augustinus,nondum sic in eum credebant, quomodo credunt quicumque non perituri. Petrus si negato Christo hinc fret, quid aliud quam periret? Cum igitur apostoli ante aduentum Spiritus sancti, tamquam imbecilles et inermes existerent, non eos Dominus ad fortia belle destinauit, ne in aduersitatibus deficerent uicti, qui statim ad eius captionem fugam sunt conuersi, et ipse princeps eorum tam nomine quam firmior fide, tam leuiter eum nec semel negauerit. IDie autem Pentecostes, in omnibus, ut dictum est, bonis consummati, in omnibus fuerant postmodum uirtutibus probandi, ut Ecclesiam sibi commissam non solum erudirent uerbis, uerum etiam confirmarent exemplis ne deficerent in aduersis.
Cum itaque die Pentecostes, tanta bonorum perfectione sint apostoli consummati, nequam haec festiuitas apud nos, sicut nec apud Iudaeos septem dies sequentes in celebrationem habent, ut usque ad octauam diem ipsa protendatur. Quid enim perfectioni potest superaddi? Praeparare se quisque ad perfect onem potest, sed cum illuc peruenerit, quid requirat non super est. A Pascl a usquead Pentecostem, festiue quaedam iucunditas per quinquaginta dies continuatur, ob reuerentiam scilicet ac dignitatem sequentis Pentecostes. His quippe diebus austeritas poenitentiae relaxatur, nec in orationem genua flectimus, ut in eo amplius ob tempus nos excites in amorem Dei, et praeparet deuotiores ad uenturam festiuitatem Spiritus, qui specialiter amor Dei dicitur, quo n inus ipsun poenale est ob gratiam, ut diximus, festiuitatis praedictae in omnibus spiritalibus gratiis consummare. Bene autem duodecima mansione populus Israel egressus de Aegypto, legem in die quinquagesimo suscepit, ut hoc uidilicet numero mansionum ipse numerus signaretur apostolorum, quibus per Spiritum sanctum quinquagesima /483/ die dandum, et legem amoris potius quam timoris imprimendam cordibus eorum promiserat, dicens:
Rogabo patrem meum, et alium paraclitum dabit uobis, ut maneat uobiscum in aeternum.
Et rursum:
Apud uos, inquit, manebit, et in uobis erit.
Illa utique mansio duodecima Iudaeorum, qua lex datur, Spiritum praesignabat ueram apostolis legem crediturum, et in eis non transitum, sed mansionem facturum. Populus ille ad legem illam imperfectam, tertio die suscipiendam, duobus se praeparauit diebus. Nos ad supremum Spiritus sancti aduentum, qui legis perfectionem apostolis attulit, his saltem duobus praeparemus diebus, ut tantae gratiae participes mereamur esse. Post ascensionem apostoli a monte Oliueti Ierosolymae reuersi, cum in coenaculum ascendissent, orationibus et ieiuniis promissum Spiritus sancti aduentum meruerunt. De quibus profecto ieiuniis post ascensionem suam futuris, Dominus ipse praedixerat:
Venient dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.
Post itaque dies ieiuniorum, istos dies sequentes post octauas Ascensionis, et praecedentes diem Pentecostes, non incongrue accepimus. Cum enim festiuitas Ascensionis habeat octauas, totum illud tempus octo dierum Ascensionis est dicendum; quia sponsus in caelos ascendens, obtutibus apostolorum per praesentiam carnis subtractus dicitur uel ablatus. Unde nunc duo praesentes dies secundum dominicam sententiam ieiuniis deputandi uidentur. Quae profecto ieiunia non poenitentiae sunt, ut a peccatis purgemur, sed ut desideriis accensi ad sequendum sponsum, tanto amplius Spiritus sancti mereamur descensum, quanto ardentius ad illum, sequendo Christum, anhelamus ascensum. Unde et ipsemet ait:
Nisi ego abiero, Paraclitus non ueniet.
Quod est dicere: Nisi a uobis recessero, superius ascendendo, nequaquam illis uos desideriis accendam, quibus aduenientis Spiritus promereamini gratiam. Hanc ipse Spiritus gratiam nos ita faciat praeuenire, ut ipsum ab eo mereamur percipere. Amen. /484/
-----------------------------------------------------------------------