Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[18]                                        IN DIE PENTECOSTES

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[18]

 

                                     IN DIE PENTECOSTES

 

Duae sunt solemnitates dominicae tam auctoritate praeclarae, quam utilitate praecipuae. Hae uero sunt Pascha et Pentecoste, quae tam in Veteri quam in Nouo sancitae sunt Testamento. Etsi enim prior populus Abraham magis umbram rerum quam ueritatem haberet, nec Pascha tamen, nec Pentecosten mysticis eius figuris defuisse certum est. Illi quippe, ut de seruitute liberarentur aegyptia, primum Pascha in Aegypto celebrauerunt, asses igni carnes cum lactucis agrestibus immolantes. Inde quadragesimo die, in monte Sinai lege suscepta, ritu postmodum perpetuo diem Pentecostes, id est quinquagesimae singulis annis ex dominico celebrauerunt praecepto. A Pascha quippe septem hebdomadas dierum, id est quinquaginta dies iussi sunt computare, et ex tunc solemnitatem Pentecostes celebrare, quando in susceptione legis digito Dei scriptae, perceperunt a Domino potioris donum gratiae. Cuius quidem gratiae praerogatiuam nulli tunc alii populo concessam Psalmista considerans, et hinc maxime populum illum ad gratiarum actionem exhortans, cum praemisisset:

 

Lauda, Ierusalem, Dominum, laude Deum tuum, Sion

 

unde id praecipue debeat subiunxit, atque ita consummauit:

 

Qui annuntiat uerbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestauit eis.

 

Hanc et Paulus gratiam longe caeteris praeferens donis:

 

Quid, inquit, amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.

 

Ac si aperte dicat: Hoc amplius et hoc primum, id est maximum donum, iudaicus populus prae caeteris a Domino habuit, quod ei credita sunt, id est commissa scripta diuina. Unde et idem apostolus, horum scriptorum amplius scientiam adeptus, ad hanc solemnitatem Pentecostes plurimum anhelans, cum summo quoque periculo uitae eam Ierosolymis festinabat celebrare, sicut in Actibus Apostolorum his continetur uerbis:

 

Nauigantes sequenti die uenimus contra Chium, et alla die, applicuimus Samum, et sequenti die, uenimus Miletum.

 

Proposuerat enim Paulus transnauigare Ephesum, neque more illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Ierosolymis. A Mileto autem mittentes Ephesum, uocauit maiores natu Ecclesiae. Qui cum uenissent ad eum, et simul essent, dixit eis:

 

Vos /485/ scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter uobiscum per omnem tempus fuerim, seruiens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum: quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem uobis, et docerem uos publice, et per domos, testificans Iudaeis et gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum. Et nunc ecce alligatus ego spiritu uado in Ierusalem, quae in ea mihi uenture sunt ignorans, nisi quod Spiritus sanctus super omnes ciuitates protestatur mihi dicens, quondam uincula et tribulationes me manent. Sed nihil horum uereor, nec facto animam meam pretiosiorem quam ine, dummodo consummem cursum meum, et ministerium quod accept a Domino Iesu, testificari Euangelium Dei.

 

Multas tam in antiquo quam in nouo populo solemnitates institutes legimus, uerum ad nullam earum Ierosolymis celebrandam, uel hunc apostolum, uel caeteros, postquam ad gentes transierunt, nisi ad istam, ut dicimus, redisse nouimus. Venit itaque Paulus Ierosolymam cun summo, ut dictum est, uitae suae discrimine, praescius eorum quae ibi pateretur. Venit, inquam, celebraturus Pentecosten, non tam ueterem cum Iudaeis in templo, quam nouam cum christianis in coenaculo. Ibi quippe uberiore Spiritus sancti gratia discipulis infuse, angelicam custodiam de templo migrantemi nouerat consistere, et antiquam gloriam Synagogae ad nouitatem Ecclesiae translatam esse. Quod et beatus commemorans Augustinus Epistolae Ioannis homelia secunda sic ait:

 

Ubi inchoat Ecclesia, nisi ubi uenit de caelo Spiritus sanctus, et impleuit totum locum, et factus est sonus quasi ferretur flatus uehemens, et linguae diuisae sunt uelut ignis?

 

Liquet itaque quantum huic solemnitati debeat Ecclesia, quando, ut dictum est, uberiore gratia suscepta, quam discipulis Dominus promiserat, dicens:

 

Vos autem baptizamini Spiritu sancto non post multos hos dies

 

uitae spiritalis sumpsit exordium, donis omnibus cumulate, tanto proinde a carnali synagoga amplius discrete, quanto spiritalior effecta. In huius quidem coenaculi typo, carissimae sorores, et uirgines paraclitenses, uestrum oratorium constructum, et ipsius summi Paracliti nomine glorioso insignitum, quanta sit deuotione tami uobis quam toti populo Dei uenerandum perpendite, quantum uos spiritales oporteat esse semper attendite: quae Spiritus sancti proprio templo, eique spiritaliter consecrato, ex professione uestra estis dicatae. Sic ergo uiuite in hoc manufacto et corporali templo, ut ipsius spiritale templum effici mereamini. Huius quanta sit offensae et quam periculosa in eam transgressio facta, ipsa Veritas testatur, dicens:

 

Quicumque dixerit uerbum contra Filium hominis, /486/ remittetur ei. Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro.

 

Si autem offensa in Spiritum dicti tantam habet poenam, quae uindicta manet facti transgressionem? Non autem sufficit uobis a transgressione cauere, nisi ei toto affectu studeatis placere, a quo speranda Sunt omnia dona diuinae gratiae. Qui cum ea singulis prout uult diuidit, prout uult distribuit, adeo ut non solum dator eorum, uerum etiam ipsum Dei dicatur donum: quantum satagere debemus, ut hunc talem ac tantum dispensatorem habeamus propitium? Quisquis in cuiuslibet potentis familia conuersari desiderat, nihil aut parum ei prodest habere gratiam Domini, si careat gratia dispensatoris: praesertim cum ipse idem simul et Dominus domus sit et dispensator, sicut de Spiritu sancto manifeste clamat Apostolus:

 

Diuisiones, inquit, gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et diuisiones ministrationum sunt, idem uero Deus qui operatur omnia in omnibus.

 

Qui etiam consequenter enumerans dona diuinae gratiae, quae Spiritus ipse distribuit, dicens:

 

Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae... etc.

 

ita hanc donorum distributionem conclusit:

 

Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, diuidens singulis prout uult.

 

Ex quibus qui lem patenter insinuat eumdem distributorem ac dispensatorem diuinorum donorum, tam Dominum esse quam Deum, et pro arbitrio suo ipsum tamquam Dominum, non sub Domino dispensatorem constitutum, ea quibus uoluerit libere impertire. Cuius hodie largitas uberior ampliore gratia praesentem diem tamquam propriam solemnitatem ditauit, in qua diuinorum beneficiorum promissiones compleuit. Post aduentum quippe filii in mundum, post eius ad Patrem in ascensione reditum, Spiritus sancti hodiernus restabat aduentus, per quem complerentur omnia quae per Filium ad salutem nostram fuerunt inchoata. Unde et ipse Filius:

 

Mitto, inquit, promissum patris mei in uos. Vos autem sedete in ciuitate, quoadusque induamini uirtute ex alto.

 

Et rursum:

 

Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille uos docebit omnia, et suggeret uobis omnia quaecumque dixero uobis.

 

Et iterum:

 

Adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem.

 

Ex his itaque testimoniis Veritatis liquet quanta gratia sit praedita solemnitas hodierna, in qua discipuli Christi tam uirtute constantiae, quam perfectione scientiae sunt consummati. Quid est enim uirtute indui ex alto, nisi fortitudine animi contra terrores saeculi, et quaslibet aduersitates armari? Quid enim apostoli /487/ ante sancti Spiritus aduenitum fuerant, nisi quaedam, ut ita dicam, lutea figuli uase nondum ignis coctione solidata, ut alicui usui fierent apta? Haec uase tamquam figulus antea Chiristus de terra plasmauerat, cum eos a terrena carnalis populi conuersatione assumptos fide instruxerat. Quos postmodum Spiritus adueniens zelo diuini amoris accensos, quasi quaedam lutea et adhuc crude uase hoc igne solidauit et coxit, ut cum fiducia uerbum Dei deinceps ubique praedicarent. Unde factum est, ut ipse apostolorum princeps, qui prius unius ancillae uoce territus, Christum negauerat, nec semel id, sed ter praesumpserat, ante gladios Neronis, et erectum sibi crucis patibulum in confessione et praedicatione Christi intrepidus stares. De hoc igne dilectionis, et flamma caritatis, ipse olim Filius dixerat:

 

Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat?

 

Ac si aperte dicat: Omnia quae in mundum ueniens egi tam nascendo quam praedicando, tam moriendo quam resurgendo, seu etiam ascendendo, ad hiunc unum terminum et supremum finem spectabant, ut hoc igne silicet terram concremarem, hoc est Spiritu sancto, qui cliuini amoris dicitur ignis, terrena ipsius et frigida corda hominum inflammarem. Ascendit Filius, ut descenderet Spiritus sanctus, sicut ipsemet testatur, dicens:

 

Expedit uobis, ut ego uadam. Nisi ego uadam, Paraclitus non ueniet... etc.

 

O quam gloriosus, quam dignus iste sancti Spiritus est descensus, qui nequaquam potuit fieri, nisi per ascensum Filii, nec ita mitti potuit Spiritus, nisi ad eum mittendum ascenderet Filius. Ipsa itaque Christi ascensio quasi parasceue hodiernae festiuatis est, et quaedam praeparatio. Passio quoque Christi quantum ad hoc diuini amoris donum pertineat, Apostolus diligenter declarat. Cum enim praemisisset:

 

Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis

 

consequenter adiecit:

 

Ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est?

 

Ac si diceret: Propter quid aliud, nisi propter hanc caritatis effusionem in cordibus nostris faciendam, mortuus est ad tempus, id est transitoriam et quasi horariam sustinuit mortem, cum adhuc infirmi essemus, hoc est debiles in fide, uel in toleranda persecutione?  Diffusa caritas est, dilate et ample in cordibus facta, et usque ad inimicos etiam extensa; de qua et per Psalmistam Christo dicitur:

 

Diffusa est gratia in labiis tuis

 

hoc est tota praedicatio tua nihil aliud quam perfectionem resonat caritatis. De qua et Apostolus:

 

Finis praecepti caritas, de corde puro et conscientia non ficta.

 

Sicut ergo praecepta Dei, sic et praecepta Christi ad hunc unicum finem, id est aedificandam in nobis caritatem, tota intendit. Cuius quidem intentionis perfectio /488/ per Spiritum sanctum hodie consummata, et omnium bonorum gratia distributa, tanto praesentem solemnitatem fecit gratiorem, quanto potioribus donis hanc esse praestitit ditiorem, quam, ut dictum est, tam fortitudine quam scientia peregit clariorem.  Simul quippe Spiritus hodie adueniens, corda discipulorum et corroborat, ut dictum est, et illuminat, ut promissum est, eorum scilicet quae Filius dixerat intelligentiam suggerendo, et omnem eos ueritatem docendo. Cuius quidem aduentum diligenter hodie descriptum audiuimus, cum illud Actuum Apostolorum legeretur:

 

Factus est repente de caelo sonus, tamquam aduenientis Spiritus uehementis, et repleuit totam domum ubi erant sedentes. Et apparauerunt illis diuersae linguae tamquam ignis, etc. Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, etc.

 

Aduentus Spiritus sancti in sono declaratur uenti, quem uentum hoc loco dicit uehementem spiritum. Flatus quippe uenti cum sit inuisibilis, tamen est audibilis. Sic et inspiratione spiritus in discipulorum cordibus uideri non poterat interius, sed exteriori auditu ex diuersitate linguarum spiritalis gratiae donum perpendebatur. Repentinus sonitus iste fuit, quia super humanam existimationem huius inspirationis gratia creuit. Vehemens iste uenti flatus dicitur, ut uirtus uerbi, hodie collata, contra quaelibet obstacuIa uel humanae sapientiae rationes ostendatur ualida. De qua quidem uirtute uerbi Ioquens Apostolus Corinthiis:

 

Arma, inquit, militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam Dei, et in captiuitatem redi gentes omnem intellectum.

 

Et per semetipsam Veritas apostolorum corroborans animos, ne de imperitia sua contra sapientes saeculi desperarent aut trepidarent, ait:

 

Ponite ergo in cordibus uestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri.

 

Et alibi:

 

Non enim uos estis qui loquimini, sed Spiritus patris uestri qui loquitur in uobis.

 

Recte igitur haec impraemeditatae responsionis per spiritum facienda suggestio praefiguratur hodie flatu uenti repentino. De caelo sonus fieri dicitur, quia de commotione aeris, quae uentus dicitur, audiebatur sonitus, in typo uidelicet summi Spiritus locuturi per apostolos linguis omnibus, sicut scriptum est:

 

Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum. In omnem terram exiuit sonus eorum... etc.

 

Et attende quod non ait: sonus aduenientis Spiritus, sed "tamquam aduenientis," ut cum in ueritate corporalis sonus uenti fuerit, quadam tamen similitudine sonum ualidum exprimeret praedicationis /489/ futurae: uel quamdam in cordibus factam uocem locutionis interne, Spiritu scilicet suggerente interius, unde loquerentur exterius. Merito uehemens sonus ille dicitur quasi flatus fortissimus, ut uidelicet designaret praedicationem apostolicam, non infra terminos unius Iudaeae, sicut prophetarum, esse concludendam, sed quasi per uniuersum mundum flaturam et dilatandam. Flatus ille uehemens domum replet, non concutiendo uel impellendo subruit, quasi Spiritus sancti est supplere imperfecta, non destruere inchoate bona. Unde Veritas:

 

Non ueni soluere, inquit, legem, sed adimplere.

 

Et de hoc ipso aduentu Spiritus, et de perfectione doctrinae promiserat, dicens:

 

Ille docebit uos omnem ueritatem, et suggeret uobis omnia quaecumque dixero uobis.

 

Legimus uentum a Satana immissum, cum ruina domus quam concussit, filios et filiae Iob extinxisse, quia illius est perdere, non saluare, et destruere magis quam aedificare. Hic autem flatus uenti nequaquam domum labefactat, sed incolumem conseruatam intrat, et uehementis motus agitatione ignem concitans in aere, ipsam quam intrat illuminat. Ignis qui et splendet et calrt, hoc flatu uenti super apostolos generatus in acre, illuminatio mentis est, et flamma caritatis apostolorum cordibus hodie inspiratae, et in superiore hominis parte, hoc est in animam, per spiritum factae. Ignis iste in forma linguarum exterius apparuit, quia per uerba praedicationis, quid intus scientiae, quid caritatis habeatur, audientibus innotescit. Linguae igneae, hoc est de igni factae memorantur, cum apostoli ex ipsa caritate qua feruebant, et scientia quam ob hoc acceperant, praedicare compulsi: his quoque duobus corda auditorum illuminaturi erant atque accensuri. Dispertitae in se sunt linguae, non solum pro diuersitate earum, uerum etiam pro discretione praedicantium. Sicut enim pro diuersitate gentium diuersis utendum est linguis, ita etiam pro qualitate auditorum praedicationem temperari conuenit, ut paruulos lacte nutriamus, adultos pane reficiamus. Super sedentes in domo ignis ille apparens sedisse dicitur, quia super humilem et quietum spiritum suum requiescere Dominus testatur; et qui superbi sunt, diuini amoris ignem suscipere non merentur. Hinc quoque bene illis insedisse dictus est ignis ille, quia percepta illa gratia cum eis erat perseueratura: sicut et antea Dominus de ipso spiritum promiserat dicens:

 

Ut maneat uobiscum in aeternum.

 

In una domo congregati spiritum perceperunt, quia quicumque non sunt de Ecclesia, sunt alieni a gratia. Unde et agnus paschalis in una domo comedi praecipitur, quia extra Ecclesiam ueri sacrificii locus non labetur: et quicumque in arca non fuerunt, submersi diluuio perierunt. Iam iuxta quaedam do a Spiritum sanctum acceperant, quibus insufflans Veritas dixerat:

 

Accipite /490/  Spiritum sanctum: quorum remiseretis peccata... etc.

 

sed repleti Spiritu sancto non erant, sicut hodie factum esse monstratur cum dicitur:

 

Repleti sunt omnes Spiritu sancto.

 

Primo itaque quibusdam donis initiati, hodie cumulati sunt et consummati. De qua quidem repletione Spiritus quasi statim eructuantes, coeperunt loqui aliis linguis, sicut in graeco habetur, quam antea fecerant. Nam sua propria lingua, id est hebraica, nequaquam tunc loqui incipiebant, sed aliis quas ignorauerant, pro diuersitate scilicet hominum ex omni natione, quae sub caelo est, ad diem festum Ierosolymis congregatorum. De qua quidem diuersitate linguarum, quo mirabilior habeatur, id quidam senserunt, ut cum omnes unius linguae prolatione uterentur, singulis auditoribus propria cuiusque lingua loqui uiderentur. Sed hoc profecto nequaquam esset loqui aliis linguis, sed uideri aliis loqui; nec ueritas esset linguarum, sed opinio deceptorum hominum: nec de linguis quidquam esset apostolis collatum, sed de intelligentia auditoribus inspiratum. Falsum denique et illud esset quod ab auditoribus dicebatur:

 

Audiuimus eos loquentes linguis nostris.

 

Si enim locutio linguarum non erat, sed uidebatur, falsum est eos audisse in illis uerbum quod non erat in ipsis.

 

Non solum igitur de intelligentia interioris uerbi, uerum etiam de pronuntiatione soni hodie sunt instructi, ne quid desit in ulla gratia. Unde praesens solemnitas quanto multipliore gratia fit praedita, tanto maiore deuotione est celebranda, et omnium linguarum laudibus honoranda, quando ad prxdicandum gentibus uniuersis genera omnia linguarum apostolis sunt collata. Atque utinam uos, sponsae Christi gloriosae, quibus, ut supra meminimus, haec solemnitas specialiter incumbit celebranda, omnium linguarum generibus diuinas in ea laudes resonare possetis! Quod quia non sufficitis, uel hoc saltem efficite, ut doctrinae trium principalium linguarum, quibus duo Testamenta conscripta sunt, et dominica crucis titulus insignitus, operam dantes, aliquid amplius quam caeteri fideles his festiuis addatis praaconiis. Quod et ipse Spiritus ad honorem sui uobis suggerere dignetur, qui, ubi uult spirans, siue sono docet interius, siue calamo scribit in mentibus, nec moras patitur in docendo, nec dilationem habet in scribendo ipse infirmitatem uestram in sancto roboret proposito, qui hodie apostolos induit ex alto. Ipse fictilia uasa uestra, et luteam adhuc crudam testam igne diuini amoris excoquendo solidet, quo discipulorum corda hodie repleuit. Ipsum sponsus uester Dominus Iesus Christus uestris semper mentibus inspiret, et tamquam arrham desponsationis et spiritale pignus dotis uobis custodiat, ut sicut apostolis promisit, maneat uobiscum in eternum. Amen. /491

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License