Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[19]                                IN FERIA SECUNDA PENTECOSTES

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[19]

 

                             IN FERIA SECUNDA PENTECOSTES

 

Maximam apud uos festiuitatem Pentecostes quanto maiore studio celebrare nitimini, tanto pluribus exhortationum sermonibus ad hoc cupitis incitari. Octo itaque diebus eam celebrantes, in singulis istis singulos exigitis sermoDes. Quod ut perficere queam, hoc ab ipso Spiritu mihi uestris precibus impetrate. Et quoniam iuxta dominicam assertionem, scriba doctus in regno Dei similis est homini, qui profert de thesauro suo noua et uetera, hanc imperitia mea doctrinam quantum ualet, cupiens imitari, de Nouo Testamento ad Veteris testimonia stylum conuertere curat: ut eo gratior haec solemnitas habeatur, quo eius dignitas amplius commendatur. Hanc itaque sancti Spiritus tam gloriosam solemnitatem per eumdem Spiritum Psalmista praeuidens, eamque, ut oportet, Ascensioni dominicae copulans, ad eius iucunditatem celebrandam nos uehementer admonens, quodam loco ait:

 

Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Psallite Dco, qui ascendit super caelum caeli ad orientem. Ecce dabit uoci suae uocem uirtutis, date gloriam Deo super Israel: magnificentia eius et uirtus eius in nubibus Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel: ipse dabit uirtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus.

 

Diuino itaque spiritu illuminatus Psalmista etiam post ascensionem Domini, descensionem eiusdem Spiritus mirabilem, et gratiam in nationes uniuersas effusam, nec iam ut ante in Iudaea Deum intelligens, uniuersa regna iam per hanc gratiam Deo acquisita, ad ipsum glorificandum inuitat, dicens:

 

Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino

 

hoc est: Uniuersae gentes, quae iam a seruitute diaboli liberatae regnare coepistis, glorificate super hoc Deun uoce cantando, ac simul operatione psallendo. Ac ne Deum negaremus, quem iuxta humanitatem assumptam, localem uel mobilem audiremus:

 

Ipsi, inquit, psallite qui ascendit... etc.

 

Superius quidem dixerat:

 

Iter facite ei qui ascendit super occasum.

 

Nunc uero dicit:

 

Qui ascendit super caelum caeli ad orientem.

 

Prius itaque de resurrectione, sicut primum facta est, illud dixit; nunc uero de ascensione hoc subiungit. Occasum itaque ueri solis corporalem eius obitum dicit, de quo ipse dixerat:

 

Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit... etc.

 

Super hunc igitur occasum ascendit, quando de morte resurrexit, more uidelicet solis, qui post occasum conscendit ad ortum. Ita ei /492/ faciant discipuli, qui se dignos praeparant, cum confidenter expectando, ut, sicut promiserat, ad eos resuscitatus redeat.

 

Quod autem hic dicitur:

 

Qui ascendit ad orientem

 

potest Psalmista non incongrue dicere secundum loci positionem. Ipse quippe mons Oliueti, de quo Dominus ascendit in caelum, ciuitati Ierusalem assistere dicitur uersus orientem. Potest quoque intelligi quod, ubicumque mons ille fuerit, Dominus ad orientem ascenderit, si facie sua illuc uersa, hoc egerit. Qui enim ad occasum dorsum habet, faciem ad orientem intendit. Ei autem post dorsum, iam omnino erat occasus, quia resurgens a mortuis, ultra non moritur, nec amplius ad illum quem sustinuit occasum est rediturus. Super caelum caeli conscendit quia celsitudinem aetherei, quae aerio praeminet transcendit. Quid autem post ascensionem suam, misso Spiritu sancto, discipulis sit facturus, consequenter adiungitur:

 

Ecce dabit uoci suae uocem uirtutis.

 

Vocem suam, hoc est propriam Dei locutionem dicit internam eius inspirationem, quae hodie per Spiritum plenior facta est, cum sine sono interius omnem eos ueritatem docuerit. Huic autem interiori locutioni cum per eumdem Spiritum exterioris locutionis diuersa sint genera addita, quasi diuinae uoci, quae interius fit, uox humana est adiuncta: ut uidelicet uerbum mente conceptum interius, per audibile uerbum proferatur aut manifestetur exterius, et ita uoci diuinae uox humana datur; ut quod Deus inspiratione sua intus nobis loquitur, nos prolatione nostra homines doceamus. Bene itaque dicit: Domino ascendente, quia uoci suae per Spiritum, ut dictum est, in apostolis factae, dabit etiam uocem prolationis humanae; ut quod recte senserunt, congrue quibuslibet proferre ac disserere possint. Quam insuper uocem uirtutis dicit, quae hodie super apostolos uento praefigurata est uehementi, sicut in hesterno sermone meminimus. Virtutem praedicatio habet, et ualida est, cum quis quod dicit disserere sufficit, ut confutari non possit, uel cum animo praestanti praedicat, nec timore aliquo, ueritatem; uel cum ea, quae praedicat, moribus non oppugnat, nec conscientia reprobae uitae erubescentiam timet de praedicatione. Quae omnia in apostolis clarum est praeminere, ut eorum praedicatio uox uirtutis merito dicenda sit. Ipsis quippe Dominus promiserat:

 

Ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii.

 

Os scilicet ad loquendum, sapientiam ad intelligendum, uel quid cui dicatur, quando et quomodo discernendum. Scriptum et de ipsis est, quod cum fiducia uerbum Dei praedicarent. Qui etiam quam religios e uitae essent, uel quanta sollicitudine prouiderent, ne turpitudine suae uitae adulterarent, aut infamarent uerbum Dei, unus eorum testatur, dicens:

 

Castigo corpus meum, et in seruitutem redigo, ne forte cum aliis praedicauerim, ipse /493/ reprobus efficiar.

 

Et attende quod cum dicit in his, quos Spiritus sanctus replet, interiori uerbo exterius coniungi, patenter eos a daemoniacis secernit. Quos enim daemonia replent, et torquendo in insaniam uertunt, uerba eis tantum, non sensum ministrant, et caliginem fumi potius quam splendorem ignis mentibus eorum immittunt. Spiritus autem sanctus cum in electis loquitur, primum intus illuminat ipsos, quam exterioribus eorum uerbis alios. Unde bene hoc loco uoci diuinae, ut dictum est, uox humana dicitur addita, ut quod per inspirationem aliis nuntietur. Nec tamen ideo credendum est, ut quotiens per prophetas Spiritus sanctus locutus est, quidquid in uerbis illis intellexerit, hoc totum eis per quos loquebatur inspirauerit: sed modo unum tantummodo, fortassis plures quos ibi prouidebat sensus haberi, eis reuelabat. Unde cum aliquam prophetiam uarie a doctoribus exponi uidemus, nequaquam necesse est ut omnes illos sensus ibi prophetam habuisse credamus: sed quidquid ibi conuenienter intelligi potuit, Spiritus praesciuit. Sicut ergo diues aliquis per ceconomum suum diuersis artificibus proprium tradit aurum, ut diuersa ei faciant ornamenta: ita et Spiritus per prophetas sua nobis tradit eloquia diuersis sententiis referta, quae cum diuersis exponimus modis, quot inde sententias producimus, quasi tot opera de una materia fabricamus.

 

Date gloriam Deo.

 

Regna terrae, quae superius ad cantandum et psallendum Deo inuitauerat, rursum ad glorificandum ipsum adhortatur ea, ut de tanta his diebus collata gratia uberiorem laudum dent gloriam Deo. Tanto enim haec gratia ubique terrarum est amplius praedicanda, quanto ipsa ubique melius est operanda, et per eam uniuersa Deo sunt acquisita regna, et de regno diaboli in regnum Christi translata. Quod quidem per quos factum sit, consequenter adiungit, dicens:

 

Magnificentia eius, et uirtus eius in nubibus.

 

Ac si diceret: Inde date gloriam Deo, quia ipse nubibus suis, id est apostolis, magnificentiam et uirtutem dedit, per quem uos in regnum suum conuerteret. Nubes de imo surgunt in altum, et de alto imbrem emittunt, quo irrigata terra fructificat, et sedentes apostoli Spiritum perceperunt; quia humilibus Deus dat gratiam, et superbis resistit semper. Per hanc gratiam hodie in uirtutibus sublimati, et uberioribus donis magnificati, tamquam de alto terram compluunt, dum diuini eloquii uerbis corda terrenorum hominum omnium linguarum generibus loquentes erudiunt. Quos itaque Deus sic magnificauit, et in tantas uirtutes tot donis ipse promouit, recte magnificentiam et uirtutem eis contulisse dicitur, quos et miraculis coruscare, et tam uerbi quam animi uirtute fecit prceminere. De quibus adhuc subditur:

 

Mirabilis Deus in sanctis suis

 

per quos uidelicet /494/ maiora quam per semetipsum operari dignatus est, tam miraculorum exhibitione quam praedicationis operatione, tamquam spiritu Eliae Elisao geminato. Unde et eis promiserat, dicens:

 

Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet.

 

Scimus et primogenitum fratrem, id est Christum, quasi sine liberis defunctum, et fratres eius, id est apostolos, sponsam eius, id est Ecclesiam suscepisse, et in ea prolem filiorum innumeram generasse, et ab his deinceps diebus uniuersum mundum collegisse.

 

Unde quantum haius solemnitatis gratiae mundus debeat, semper attendat, ad quem undique colligendum collata sint modo uniuersa genera linguarum. Intueamini uniuersas Christi solemnitates ab ipsa eius Natiuitate usque ad Ascensionem, et quid tunc mundus perceperit huic gratiae comparate, et longe caeteris hanc festiuitatem uidebitis praeminere. In hac quippe centum uiginti discipulis in ccenaculo congregatis Spiritus sanctus infusus, per ipsos eadem die circiter tria millia hominum lucratus est. Quod quidem ut fieret, dispersos olim sub Antiochi persecutione Iudaeos de uniuersis nationibus Ierosolymis in praesenti festiuitate congregauerat; quod numquam in alia festiuitate legimus factum esse. Ex quo etiam liquet, quantum ad prcesentem gratiarum festiuitatem populi undique conuenire debeant, qui spiritalis gratiae dona desiderant. Haec una festiuitas ubique terrarum Ecclesiam dilatauit, et cum ipsa pariter diuinas solemnitates per uniuersum mundum plantauit celebrandas, et omnium linguarum generibus laudes Dei dispersit; ut hinc appareat quantum huic festiuitati caeterae omnes sint obnoxiae, per hanc uidelicet ubique terrarum disseminatae. Unde et ad huius diei praeconia cum promissum sit, "mirabilis Deus in sanctis suis", et ut dictum est, quodammodo in eis mirabilior quam in semetipso, statim annexuit, unde nunc maxime mirabilis apparuit:

 

Ipse, inquit, dabit uirtutem et fortitudinem plebi suae.

 

Plebem quippe suam discipulos dicit, illitteratos, rusticanos, de humili plebe assumptos, per quos mirabile est tanta eum operari. De quibus unus eorum Corinthiis scribens, et reprobatis sapientibus et potentibus saeculi, tales idiotas et impotentes eligi considerans, ait:

 

Non misit me Christus baptizare, sed euangelizare. Non in sapientia uerbi, ut non euacuetur crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salui fiunt, id est nobis, uirtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens, ubi scriba ubi inquisitor huius seculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quia in Dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. Quoniam Iudaei signa /495/ petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis autem uocatis Iudais atque Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus. Videte enim uocationem uestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus ut confundat sapientes, et ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus et ea que non sunt, ut ea quae sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius.

 

Non enim mirabile esset si super potentes uel sapientes saeculi magna operaretur, quod humanae uirtuti potius quam diuinae ascriberetur. Unde bene, sicut hic dicitur, ipse Deus Israel, qui uidelicet antiquum populum elegit; ipse, inquam, non alter aut recens Deus. His plebeiis et pauperibus uiris de populo eodem assumptis, et nunc uirtute ex alto indutis, dabit uirtutem uerborum contra saeculi sapientes, et fortitudinem animorum contra potentium impugnationes.

 

Benedictus Deus

 

subaudis: sit, hoc est ab omnibus glorificatus et laudatus, qui per tales talia operatus est his diebus. Amen.

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License