IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[20]
Hesternum sermonem ex testimoniis sexagesimi septimi psalmi collegimus. Nunc autem ad septuagesimum psalmum conuertentes stylum, iuuat hinc quoque huius solemnitatis praeconium subinferre. Scriptum ibi est:
Notam fecisti in populis uirtutem tuam, redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob et Ioseph. Viderunt te aquae, Deus, uiderunt te aquae, et timuerunt, et turbatae sunt abyssi. Multitudo sonitus aquarum, uocem dederunt nubes... etc.
Ad Deum Psalmista loquitur, praeuidens in Spiritu, quae per eumdem Spiritum his diebus apostoli mirabilia sunt operati:
Notam fecisti, inquit, in populis multis uirtutem tuam
illam uidelicet quam apostolis promiserat, dicens:
Vos autem sedete in ciuitate donec induamini uirtute ex alto.
Atque ita in bracchio tuo, hoc est, in illa uirtute uel fortitudine redemisti populum tuum a seruitute /496/ scilicet peccati, liberasti per spirirum uidelicet datum: de quo dicit Apostolus:
Ubi spiritus Domini, ibi libertas.
Quisquis enim ex caritate, quae per Spiritum sanctum infunditur, potius quam ex timore Deo seruit, amicus potius quam seruus dicendus est, et liberum, non coactum impendit obsequium.
Cum superius dixisset populos secundum multitudinem hominum, uel diuersitatem terrarum, aut regionum; et nunc adiecisset populum secundum unitatem fidei, uel dilectionis uinculum, quomodo et diuersas Ecclesias et unam diximus, ne uideretur populi nomine aut iudaicum tantum, aut gentilem accipere, addit:
id est posteros tam iudaici quam gentilis populi, ut uidelicet in Ecclesia duo parietes, ad unum angularem lapidem, id est Christum iungerentur. Iacob quippe supplantator Esau, qui eum haereditate sua priuauit, iudaicus est populus, qui expulso gentili terram promissionis obtinuit. Ioseph uero, qui "augmentum" interpretatur, gentilis est populus, qui sicut multitudine hominum transcendit iudaicum, ita et numero conuersorum fidelium magnum Ecclesiae dedit augmentum. Paucos quippe uel nullos ex Iudaeis comparatione gentilium Ecclesia continet. Quod quidem augmentum Ecclesiae de conuersis gentibus statim prosequitur, dicens:
hoc est, credendo te intellexerunt populi nationum, qui prius quasi aqua omni uento doctrinae circumferebantur, nec quidquam certitudinis quid sequi deberent ex lege didicerant. De quibus in apocalypsi scriptum est:
De quibus adhuc subditur, quia uiso Deo timuerunt, non tam uidelicet seruili timore, quam pro communicatione poenarum, quam casto uel filiali eius quem diligunt offensam praecauentes.
hoc est profunditates secularis philosophiae, quae prius quasi limpidissimx aquae uidebantur, et gratissimum habebant haustum, quasi turbatae ac coenulentae uiluerunt, comparatione simplicitatis euangelicae.
subaudi uocem: dedit. Et quare? quia "uocem dederunt nubes". Multus quippe sonus diuinae laudis resonat in conuersis populis, uoce nubium, id est praedicatione apostolorum edoctis.
Etenim sagittae tuae
O Deus, per has nubes de Iudaea transferuntur ad gentes. Sagittae quippe sunt uerba euangelicae praedicationis, quae quasi quibusdam diuini amoris iaculis corda uulnerant auditorum, sicut in Cantico sponsa dicit:
Et hae quidem sagittae prius in Iudaea tamquam in pharetra tenebantur conclusae, donec, Iudacis Euangelium repellentibus, transierunt ad gentes apostoli, sicut unus eorum ad ipsos ait:
Vobis oportebat primum praedicare /497/ uerbum Dei; sed quia uos repulistis illud, ecce conuertimur ad gentes.
"Vox tonitrui": hoc est, de supernis per Spiritum in apostolis facta per totum orbem est dilatata. Et quia de his scriptum est, quod
profecti praedicauerunt ubique, Domino cooperante sequentibus signis
tonitruo illi uerborum coruscationes sunt additae miraculorum. De quibus nunc dicitur:
Illuxerunt fulgura eius orbi terrae.
Et quondam infideles magnitudine signorum magis quam auctoritate Scripturarum mouentur ad fidem, uisis coruscationibus commota est terra; quia miraculorum admiratione terrena hominum corda de pristine infidelitate sunt mutate. Atque ita Deus petit habere in mari uias, et in aquis semitas: cum uidelicet a Iudaea tamquam a propria terra recedens, et gratiam suam gentibus impertiens, uno reprobato populo, multos acquisiuit. Mare maius est aquis et amaritudine plenum: et uita coniugatorum quae multos capit, et curis saeculi est implicita, quot molestias sustinet, tot amaritudines habet. Via latior est quam semita, et uita coniugatorum laxior est quam continentium. Venire autem ad nos, siue propinquare Deus dicitur, ut nos ad se trahat, cum bonorum operum nobis affectum inspirat. Per uies igitur incedit in mari, quia laxiora opera habet in non coniugatis, sicut strictiora in continentibus quae semitis operantur. Et haec quidem uestigia Domini in gentibus non cognoscentur, ut uidelicet de peculiari populo suo iudaico gratiam suam ad gentes transferal, et sic eo derelicto, ad gentes transeat, quia nullus eo tempore id potuit praenoscere. Unde et ipse apostolorum princeps cum adhuc de uocatione gentium per praedicationem suam facienda certus non esset, uase quodam omni genere reptilium pleno per uisum sibi ostenso, de hoc ipso admonetur atque docetur. Cur autem haec uestigia Dei in gentibus ignorarentur, ut caecitate facta in Israel gentes illuminarentur, fine psalmi concluditur. Ac si uidelicet diceret: Ideo ab homine praenosci non potuit, ut reprobatis Iudaeis, gentes illuminarentur, quia illum priorem populum quasi gregem proprium semper habueras, cui Moysen et Aaron tantos pastores deputaueras, et tantam manum in gentibus delendis propter illum exercueras, et hoc est quod ait:
de Aegypto uidelicet eum adducens, et in terram repromissionis inducens, sub regimine et ducatu Moysi ducis et Aaron sacerdotis. /498/
-----------------------------------------------------------------------