IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[21]
Quid etiam Amos propheta, imo ipse Spiritus per eum in huius solemnitatis suae praeconio dixerit audiamus:
Dominus, inquit, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet; et lugebunt omnes habitantes in ea. Et ascendet sicut riuus amnis, et defluet sicut fluuius Aegypti. Qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundabit. Qui uocat aquas maris, et effundet eas super faciem terrae. Dominus nomen eius.
Exercitus Dei, quibus ipse praesidet, tamquam principes, et aerias debellat potestates, castra illa sunt angelorum uel fidelium hominum, quae plerumque Scriptura commemorat. Refert Genesis quod de Mesopotamia Iacob in terra Chanaan ad patrem reuertenti, fuerunt obuiam angeli Dei, tamquam in protectionem ipsius milites missi. Quos cum uidisset, ait:
Et appellauit nomen loci illius Manahim, id est castra. Ecclesiam quoque in castrorum aciem ordinatam, tanquam in praecinctu belli procedentem, Canticum Canticorum describit:
Militia est uita hominis super terram.
Tanquam in castris semper militant, qui minime pacem hic habentes contra diabolicas tentationes uel impetus carnis, aut impugnationes iniquorum hominum, iugem pugnae sustinent conflictum: in agone illo uel pugna constituti, de quo Apostolus ait:
Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.
Et rursum:
Sic pugno, non quasi aerem uerberans.
Et iterum in alia eius epistola:
Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores, contra spiritualia nequitiae in caelestibus.
Sed ut horum Deus exercituum proprio exemplo nos pugnare doceret, et uincere daret, sicut ipse promittens ait:
Terram tetigit, sicut proplletica lectio nunc ait, dum terrenae substantiae nostrae naturam in unam sibi uniuit personam primo de Spiritu sancto in Virgine conceptus, et postmodum ex ea natus. Unde et ad Spiritus sancti gratiam commendandam, per quem ille quoque factus est conceptus in nostrae redemptionis exordium, bene hic uidemus prophetam exorsum, et narrationem suam in beneficiis diuinis deinceps perducere, usque ad missionem eiusdem Spiritus factam in praesenti tempore. Ab illo /499/ quippe dominicae conceptionis exordio, quo, ut expositum est, terram tetigit, ita diligenter quid id hac terra egerit, comprehendere curauit, ut nec mortem ipsius, nec resurrectionem, nec ascensionem praetermittens, ad excellentiam festiuitatis hodiernae commendandam perueniret. Congruo quidem ordine tamquam a capite ad membra per mirabilem sancti Spiritus operationem deducens, cum ipse scilicet, cuius operatione conceptus est, Dominus apostolis uirtutem consummauit exercitus.
Tria itaque a Domino tacta quodammodo tabescunt, dum ab ipso humanitas assumpta usque ad dissolutionem perducta est mortis. Unde et ipsemet de hac dissolutione mortis ad Patrem ait:
In puluerem mortis deduxisti me.
Et quia de morte ipsius maxime contristati apostoli fuerunt, hanc maximam eorum iustitiam luctum appellat propheta, cum subiungit:
Et lugebunt omnes habitantes in ea.
De quo etiam luctu quasi uespertino, ante matutinam resurrectionis eius laetitiam, Psalmista praedixerat:
Ad uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
In terra quasi tabescente fideles habitant, dum in assumptae humanitatis morte spem suae redemptionis collocant. Quam uidelicet spem nequaquam retinerent, nisi de mortis casu conscenderet resuscitatus. Unde et subditur:
Et ascendet sicut riuus amnis, et defluet sicut fluuius Aegypti
Riuus quamdiu in alueo suo conclusus cohibetur, nec se erigens alueum excedit, nequaquam terras circumiacentes irrigare ualet. Quasi ergo de alueo uiuus amnis ascendit, cum incarnata Dei sapientia de ipso mortis loco, quo depositus fuerat, hoc est de sepulcro resurgit. Tunc circumiacentem terram irrigat ut fructificare possit, dum desperate prius discipulorum corda fide corroborauit; ut spe futurae beatudinis, quam eis resurgens exhibuit, bonorum operum fructus proferant. Quod autem riuum amnis prius appellauit, consequenter fluuium Aegypti nuncupans, diligenter describit congrua parabola illi fluuio Aegypti, qui Nilus appellatur, Dominum comparans. De hoc quippe fluuio, et singulari quadam eius nature Beda in libro de Natura Rerum ita meminit:
Nilo flumine pro pluuiis utitur Aegyptus, propter solis calorem imbres et nubile respuens. Mense enim maio, dum ostia eius quibus in mare influit, zephyro flante, undis eiectis, arenarum cumulis praestrnuntur, paulatim intumescens, ac retro propulsus, plane irrigat Aegypti. Vento autem cessante, ruptisque arenarum cumulis, suo redditur alueo.
Nilus itaque de paradiso manans ipsa nei sapientia est de supernis descendens, ut nos de fonte uero potaret, et huius mundi Aegyptum, id est tenebras ipsa carnis assumptue praesentia illustraret, de qua scriptum est:
Erat lux uera, quae illuminat... etc.
Hic fluuius per septem ostia in mare dicitur defluere. Quae scilicet ostia cum, uento flante, arenis /500/ obstruuntur, refluxum habent in terram, habent non liberum exitum in mare. Sic post resurrectionem Domini, antequam septiformis gratia Spiritus effunderetur in magnum mare nationum, quibusdam quasi arenis, uento flante, obstruebatur fluuius iste; dum metu Iudaeorum apostoli compressi, de Iudaea, in qua erat facta caecitas, tamquam de Aegypto egredi non permittebantur, ut de hoc fluuio per praedicationem suam gentes reficerent. Quid enim uentus, nisi diabolica suggestio? Quid arenae, nisi qui influxu saeculi per concupiscentiam terrenorum huc illucque deflunnt? Vento itaque flante, arena cumulate fluuium obstruit, dum cupiditas Iudaeorum locum uel gentem amittere metuens, apostolicam compescit praedicationem. Sed hoc postmodum metu de cordibus eorum per Spiritum sanctum expulso, ruptis arenis, libere fluuius in mare defluit, dum ad gentes de Iudaea praedicatio apostolica, omni timoris obstaculo repulso, constanter exiuit, sicut unus eorum intrepidus ait:
Vobis oportebat primum praedicare uerbum Dei: sed quia uos indignos aeternae uitae iudicastis, ecce conuertimur ad gentes.
Quia tamen dum in Iudaea tenebantur conclusi, nequaquam a fructu prorsus erant uacui, cum ibi quoque nonnullam hominum multitudinem Deo lucrarentur, praedictus fluuius, id est Christus, quodam ibi suo refluxu fructificauit, antequarn in immensum mare gentium defluens ecclesiam undique colligeret.
Ascensum itaque fluuii Aegypti refluxum expositum in Iudaeam dicit, ac deinde ordine congruo defluxum eius in uniuersum mundum ad corda gentium irroranda supponit. Quod cum nonnisi post ascensionem Domini, et Spiritus sancti aduentum constet esse factum, recte de utrisque subditur:
Qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundabit.
Non ait solummodo "qui ascendit in caelum" sed "qui aedificat in caelo ascensum suum" ut non transitoria haec eius ascensio intelligatur, tamquam ad conuersationem terrenam ipse iterum reuertatur, sed absque huiusmodi reuersione firmam ibi deinceps habeat mansionem. Fasciculum suum iam in caelo consistens super terram fundauit, cum ipso Spiritu sancto corda discipulorum adhuc dissolute, et timore mortis titubantia, nec ulla fortitudine animi solidata, per Spiritum sanctum in modum fasciculi tam sibi quam inuicem summae caritatis uinculo astrinxit, et sic etiam super terram eos fundauit, hoc est in omnibus confirmauit bonds, ut ipsi etiam in Ecclesia quaedam aliorum fierent fundamenta, iuxta illud quod de ipsa praedixerat Psalmista:
Fundamenta eius in montibus sanctis.
Aquas autem maris salsas esse constat. Et amplius bene ait:
quo uidelicet terrena corda condienda sunt, et uestra /501/ praedicatione quasi quodam sale sapientiae in bonis moribus componenda. Aquae itaque huius salis uerba sunt apostolicae praedicationi. Istae aquae a Deo uocantur, et super terrae faciem effunduntur, dum apostoli Christi ad officium praedicationis ab ipso uocati admittuntur, non more pseudoapostolorum per se ueniunt, quales quidem Veritas arguens dicit:
Omnes quotquot uenerunt, fures fuerunt et latrones.
Tanquam si diceret: Venerunt per se, non missi a me. Vocat itaque Dominus aquas maris, dum apostolicae praedicationis uerba in omni genere linguarum, et per uniuersum mundum dirigit. Et haec non solum super terram, uerum etiam super faciem terrae fudit, dum non solum exterius sonant, uerum etiam intellecta mentem intus illuminant. Per faciem quippe, qua unusquisque cognoscitur, non incongrue notitia designatur. Super terram itaque uerba fiunt, sed usque ad faciem non peruenerunt, cum aenigmata legis uel propbetiarum uelamen habent in littera, non appertionem in intelligentia euangelica uel apostolica doctrina, quia non ita mysticis referta est uerbis: super terrae faciem effunditur, dum quae proferuntur, intellecta cognoscuntur. Quis uero iste sit, qui haac tanta peragit, competenter subdit:
Quem cum simpliciter Dominum uocat, nec quorum sit determinat, generale ipsius dominium, et uniuersale innuit imperium, quo cuncta regit atque optime disponit in saecula saeculorum. Amen.
-----------------------------------------------------------------------