IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[22]
Tam ipsum diem Paschae quam Pentecostes dono Spiritus sancti legimus insigniri, ut non solum hanc, uerum etiam illam solemnitatem, quae praecipuae habentur, ad honorem quoque Spiritus sancti referendas esse sciamus. Ut enim Ioannes commemorat,
...cum esset sero die illo, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, uenit Iesus, et stetit in medio eorum, et dixit eis: "Pax uobis." Et cum haec dixisset, ostendit eis menus et latus. Gauisi sunt ergo discipuli uiso Domino. Dicit ergo eis iterum Iesus: "Pax uobis, sicut misit me Pater, et ego mitto uos." Haec cum dixisset, insufflauit et dixit illis: "Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur /502/ eis, et quorum retinueritis retenta sunt."
Et quidem actum esse constat in extremae eius apparitione illarum quinque quas illo die legitur habuisse, uidelicet quinta uice apparens, tunc Spiritum daret in terra, quem postmodum de caelo missurus erat, quinta de eadem completa. Quam quidem missionem, et supremum Spiritus sancti aduentum, quem nunc colimus, ipse antea promiserat.
Ego, inquit Veritas, ueritatem dico uobis: expedit uobis ut ego uadam. Si enim non abiero, paraclitus non ueniet ad uos; si autem abiero, mittam eum ad uos.
Quae est ista, obsecro, necessitas, ad Spiritus sancti aduentum, ut prius abire oporteat Christum? Numquid in terra consistens, eum dare non poterat, cuius plenitudinem ipse semper habebat? Quid causae extitit, ut in caelum ascenderet, tamquam missurus Spiritum de longinquo, quem dare poterat de proximo? Non enim localis est Spiritus non solum diuinus, sed nec humanis, nec more corporum spiritalis natura moueri habet de loco ad locum.
Caelum, inquit Deus, et terram ego impleo.
Spiritus est Deus, qui ubi uult spirat, diuidens singulis prout uult.
Cuius immensitatem et diuinitatis potentiam locis omnibus praesidentem Psalmista conspiciens, ad Dominum ait:
Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades.
Ac si aperte dicat: Si summa tua bonitas, de quo illud est:
Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem
meis te peccatis iratum reddiderit, quo mihi patebit a praesentia tua locus fugiendi? uel ... tua abditus abscondendi? Quem statim per hanc incircumscripti spiritus sui maiestatem ubique conspiciens praesentem, adiecit:
Si ascendero in caelum... etc.
Tanquam si diceret: Nullus mihi tutus locus refugii, tam in supernis quam in infimis, cum me persequi decreueris, cum ad quaelibet agenda tibi sint cuncta loca praesentia. Denique et in ipso die resurrectionis, ut iam supra meminimus, Spiritum sanctum ab eo apostolis datum esse nouimus.
Qui ergo iam dederat in terra spiritum, quid ad eum iterum dandum necesse fait eum ascendere in caelum, tamquam eum ibi reperiret, quem in terra non haberet, aut inde illum mitteret, quem in terra iam sicut prius de se insumando dare non posses; adeo, inquam, necesse fait ut diceret:
Aut fortassis haec missio Spiritus superior fuit ac maior, ut de caelo danda esset, quam illud praedictum donum in remissione peccatorum per insufflationem apostolis in terra collatum. Reuera longe superior et eminentior dignitate, si diligenter et illud donum discernere ualeamus. Ibi quippe potestas illa collata /503/ est apostotis, quae omnibus eorum uicariis, hoc est episcopis, creditur esse communis, in remittendis scilicet uel retinendis aliorum peccatis. Haec uero Spiritus sancti gratia, quae die Pentecostes apostolis est infusa, quanto magis est rara, tanto amplius pretiosa. Quid enim illae igneae linguae super apostolos apparentes, nisi summam hominis exprimunt perfectionem in tribus consistentem? Tribus his, inquam, quae in omnibus bonis hominem consummant. Haec uero ita sunt: Illuminatio mentis, ne simplicitas eorum ullis deinceps oberraret infidelitatis tenebris, sicut et ipse Dominus eis promittens, ait:
Cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem.
Sed quia, ut beatus meminit Petrus, melius est non nosse uiam ueritatis, quam post agnitam retrorsum abire, post fidei lucem necesse est infundi caritatis ardorem, ut quae iam agenda esse per Deum nouimus, per eius amorem implere studeamus, qui Spiritus sanctus intelligitur. Unde et Apostolus:
Caritas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Ignis itaque, in quo dispertitae apparuerunt linguae, quia ex propria natura tam lucem habet quam calorem, duas praedictas gratias tam de illuminatione fidei, uel saluberrimis documentis, quam de inflammatione caritatis diligenter exprimit. Forma uero linguarum, quae dispertitae memorantur, praedicatio est futura, non uno genere linguae, non in una parte per apostolos proferenda, ut non solum sihi, sed omnibus uiuant. Duae quippe priores gratie hominem in se moribus consummant, et beatitudine dignum efficiunt. Sed quia adhuc praedicare non sufficit, quasi sibi tautum ad hoc proficiens non aliis uiuit. Etsi enim praecepta Dei iam tenet in uita, quia tamen aliis preedicare non sufficit illa, nondum magnus est in regno caelorum, iuxta illam Domini sententiam:
Qui autem fecerit et docuerit sic homines, hic magnus uocabitur in regno caelorum.
Nullus quippe in Ecclesia maior est, quam qui praecepta Dei uiuendo custodit, et ad imitationem sui alios praedicando trahit. Quid ergo de apostolis aestimandum est, quorum preedicatione non pars una terrarum, sed uniuersus mundus conuersus est ad Deum? Quae diuinae dona largitatis huic, quam diximus, eorum trinae gratiae poterit comparari? Quam quidem ut apostoli mererentur accipere, in caelum primitus Dominum oportebat ascendere, et sic eis ibi locum quodammodo conuersationis, sicut ipse promiserat, parare. Unde et Paulus:
Nostra, inquit, conuersatio in caelis est.
Illuc ergo Christus conscendit opere, ut eum apostoli sequerentur mente, et tanto ardentius appeterent esse, quod Dominum suum nouerant praecessisse. Unde et praedictus apostolus nos adhortans ait: /504/
Quae sursum sunt, quaerite; ubi Christus est in dexteram Dei sedens quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
Ut enim beatus meminit Hieronymus, nihil maius potest parari seruo, quam esse cum Domino. Et profecto quisquis praesentiam alicuius plurimum diligit, maioribus in absentem desideriis inardescit. Abire ergo in caelum eum oportuit, ut Spiritum mitteret, quia recedendo ab eis, quanto amplius ad sequendum se desideria ipsorum accendebat, tanto perceptione maioris gratiae dignos eos efficiebat. Bene prius spiritum quo peccata dimitterentur dedit eis in terra, quia ubi committitur, ibidem remissio est facienda, et quisquis indulgentiam non meretur in hac uita, frustra eam expectat in future. Hanc ergo, Domine, per spiritum tuum, qui pro sanctis postulat, nobis hic impetra; illic te comprehendere mereamur, quo ut te sequi tua membra ualerent, spiritum nunc illis misisti de supernis; illum, inquam, spiritum, de quo Propheta confidens, ait:
Spiritus tuus bonus deduces me in terram rectam.
Quae enim terra recta, nisi illa uiuentium ab iniquitate penitus aliena? Per hunc nobis spiritum in hac terra non recta remissionem tribue peccatorum, ut ad eam quae recta, per eius ueniamus ducatum, Saluator mundi, qui cum Patre et eodem Spiritu unus es Deus in aeternum, et ultra. Amen.
-----------------------------------------------------------------------