IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[23]
Beati Petri apostolorum principis solemnitas tanto celebrius ab Ecclesia ueneranda est, quanto ipsi a Domino amplior principatus in Ecclesia concessus est. Ipsum quippe quasi fundamentum Ecclesiae Dominus collocauit, cum in confessione fidei suae, qua dictum est:
Tu es Christus Filius Dei uiui
tamquam in petra quadam firmissima Ecclesiam suam aedificandam esse praedixit: et ei specialiter ligandi atque soluendi potestatem commisit. Cuius quidem petrae fundamentum beatus considerans Cyprianus in epistola quadam ad Iuuaianum ita meminit:
Manifestum est autem et per quos remissa peccatorum dari possit. Nam Petro /505/ primum Dominus, super quem aedificauit Ecclesiam, dedit ut id solueret in terris quod ille soluisset.
Idem de eodem ad Quintum:
Petrum quem primum Dominus elegit, et super quem aedificauit Ecclesiam suam.
Ambrosius quoque ipsum Petrum, super quem, etc., intelligens, quodam loco ait:
Hoc, ipsa petra Ecclesice canente, culpam diluit.
Et Hieronymus ad Marcellam de fide nostra et Montani haeretici dogmate scribens, de hoc ipso ait:
Si igitur apostolus Petrus, super quem Dominus fundauit Ecclesiam... etc.
Quanta autem firmitas et constantia Petri esset in fide, ut hinc ipse merito petra uocaretur, Dominus ipse alibi protestatur, dicens:
Ego pro te rogaui, Petre, ut non deficiat fides tua.
Ac si diceret: Quantumcumque alii titubent, quantumcumque de morte mea desperent, tua fides inconcussa manebit. Ex qua quidem fidei firmitate, et ipse Petrus fratres confirmare admonetur, cum statim ei a Domino dicitur:
Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos.
Neque enim credendum est tunc fidem Petri defecisse, cum diuina dispensatione Dominum permissus est negare, ex infirmitate scilicet carnis et timore mortis. Hic est Petrus, ut dictum est, tamquam unicum caeterorum firmamentum et confirmatio, cui post trinam amoris sui confessionem, Dominus oues suas et agnos committens, ipsum totius Ecclesie summum constituit pastorem. Unde et merito sedes eius, quam passionis suae martyrio decorauit, inter uniuersas Ecclesias primatum accepit, ut sicut ille omnibus apostolis, ita episcopatus eius praelatus sit caeteris. Scimus antiquitus tres tantum patriarchatus, hoc est tres principales episcopataum sedes Ecclesiam habuisse, romanam scilicet, alexandrinam, antiochenam. Quarum quidem dignitas ad honorem beati Petri maxime respicit; cum uidelicet tam antiochena quam romana sedes eius propriae fuerint, et tertia, id est alexandrine, Marco eius discipulo cesserit.
Hic est Petrus post Christum, quasi alter Elisaeus post Eliam. Legimus post raptum Elie, ad Elisreum filios prophetarum congregatos esse, eosque iuxta fluenta Iordanis in casulis habitantes, quasi monasticam et coenobialem uitam cum ipso duxisse. De quorum conuersatione beatus Hieronymus quodam loco meminit, dicens:
Filii prophetarum, quos monachos legimus in Veteri Testamento... etc.
Sicut autem tunc ad Elisaeum illi, ut diximus, sunt congregati, monastice et communiter eum ipso uiuentes; ita et post ascensionem Domini, fideles ad Petrum adunati hanc uitae perfectionem uel etiam maiorem arripuerunt. Quod quidem in Actibus Apostolorum Lucas diligenter describens:
Multitudinis, inquit, credentium erat cor unum et anima /506/ una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Constat etiam Elisaeum, quia uidit Eliam, quando a se tollebatur, duplicatum spiritum Eliae, id est ampliorem gratiam in miraculis accepisse. Qui non solum uiuus sicut Elias mortuos suscitauit, uerum etiam mortuus cum tactu ossium quorum defunctum uiae reddidit. Quid est Eliam intueri, quando sustollitur, in caelum scilicet aereum, nisi Christum ad Patrem ascendentem cernere, hoc est eum Patre non esse inferiorem credere, sed per diuinitatis naturam ipsum ei tamquam aequalem occurrere? Unde et Psalmista:
A summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius.
Summum quippe caelum Dei Patris excellentiam dicit, qui per hoc quod ab alio non est, summus per existentiam dicitur potius quam per dignitatem. Ex hoc utique caelo Filius nascendo procedit, quia Platoni mens ex summo Deo nata dicitur, hoc est sapientia de ipsa Patris substantia existens tamquam genita. De hoc quidem egressu generationis Filii de Patre illud est propheticum:
Et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis.
Et ipse Filius:
Qui ne inferior uel indignior Patre uideretur, occursus eius usque ad summum eius adnectitur, quia per plenitudinem diuinitatis Patri coaequalis assurgit. Cuius quidem aequalitatis dubitationem ipse increpans in Maria dicit:
Noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum.
Ac si diceret: Non es me digna manibus tuis contingere in ferris, quae nondum fide me tamquam Patri aequalem contingis in supernis, quod est, me nondum tibi ad Patrem ascendisse; hoc est, te nondum credere me illi per plenitudinem diuinitatis aqualem occurrere. Quod quia Petrus caeteris firmior in fide amplius credidit, quasi alter Elisaeus Eliam sustolli uidit. Unde et spiritum Eliae quasi geminatum uel multiplicatum accipere meruit, qui ab ipso Christo maiorem miraculorum gratiam accepit, quam ipse Christus per semetipsum exhibuit, sicut et ipse antea promiserat, dicens:
Qui credit in me, opera quae ego facto et ipse faciet, quia ad Patrem uado
hoc est in corde ipsius per fidem ad aequalitatem Patris conscendo. Quo itaque Petrus in hac fide firmior extitit, maioirem quam caeteri gratiam miraculorum meruit. Qui non solum infirmos et umbra corporis curauit, uerum etiam eadem umbrae suae uirtute dicitur suscitasse. Unde Augustinus in Psalmo CXXX:
In Christo, inquit, maiora fecisse uidentur apostoli, quam ipse Dominus Iesus. Ad uocem Domini surrexerunt mortui. Ad umbram transeuntis Petri surrexit mortuus.
Isidorus de Vita et Obitu sanctorum Patrum:
Simon Petrus praeteriens, umbra mortuos suscitauit.
Qui credit /507/ in me, maiora horum faciet
ut dixit generaliter quicumque, sic specialiter ad singularem constantiam fidei Petri uisus est retulisse. Mirabilius autem fuit miraculum umbra, Petri, quam fimbriae Christi. Fimbria quippe aliquid ueritatis habet, umbra uero similitudinem tenet, et illa permanet, haec praeterit.
Quod si post hanc miraculorum gratiam, dignitatem quoque honoris, quam Petrus a Domino est adeptus, consideremus, uidebimus sedem Petri ipsi quoque propriae sedi Dei, quam ab initio Ierosolymis habuit, praeminere, ut ex hoc etiam quodammodo in terris Christus uideatur praeferre. Quis enim nesciat ipsam quoque ierosolymitanam Ecclesiam, sicut et caeteras, romanae subiacere? Quam tamen Ecclesiam ipsum fratrem Domini Iacobum primum habuisse constat episcopum; nec tamen illa eius prima cathedra uel caeterorum apostolorum festiuitatem in Ecclesia meruerunt, ut hoc soli Petro priuilegium reseruaretur. Qui etiam successoribus suis in Syluestro papa id propriis acquisiuit meritis, ut deinceps romanus pontifex uicarius quoque Constantini in urbe imperiali ab ipso constitutus, a quo et insignia, quae hanc exornant dignitatem concessa sunt; quasi iuxta ordinem Melchisedech perfectus tam sacerdotali quam regia praemineret dignitate, ut in Ecclesia Petrus, in urbe Cesar habeatur. Geminam quippe gratiam tam in constantia fidei quam in feruore dilectionis adeptus, tam ecclesiasticam quam regiam meruit sibi monarchiam uindicare. Caeteris quippe discipulorum opinionem hominum magis, quam assertionem suam de Christo proferentibus, et cum ipse Dominus ab eis requisisset:
Vos autem quem me esse dicitis?
quasi adhuc haesitando reticentibus, Petrus ut fluctuantes confirmaret respondere non distulit:
Tu es Christus Filius Dei uiui.
Unde statim specialiter ac solus beatus a Domino praedicatur, ac singulariter priuilegium ecclesiasticae potestatis suscipere meretur, cum ei a Domino totum caelorum regnum, non pars, ei commendandum a Christo promittitur:
Tibi dabo, inquit, claues regni caelorum.
Quamuis enim generahiliter dictum sic omnibus apostolis:
Quaecumque ligaueris super terram... etc.
soli tamen Petro insuper claues regni caulorum datae sunt. Sicut enim multae ciuitates sunt in uno regno, ita multae partes in populo christiano. Regnum itaque Christi uniuersalis est Ecclesia, ita in potestatem Petri tradita, ut nihil in ea fieri nisi ordinatione uel permissione liceat romani pontificis; nullus alius generalem super omnes habet excommunicationem uel absolutionem. Qui etiam nonnullis discipulorum recedentibus, et omnibus plurimum dubitantibus, cum eis Dominus requireret:
tamquam scilicet in quodam anxietatis articulo constitutus, nequaquam reticere Petrus sustinens respondit:
Domine, ad /508/ quem ibimus? Verba uitae aeternae habes.
Ex hac denique intrepidus constantiae quam tunc in animo gerebat, et maxima semper dilectione flagrabat, profiteri non timait:
Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor.
Et rursum:
Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo.
Et iterum:
Domine, tecum paratus sum; et in carcerem et in mortem ire.
Non enim minori caritate succensus, quam fuerat fide firmus. Quae namque illa erat in eo amoris flamma, cum Dominum nec pro redemptione sue pati toleraret, cum ei passionem suam praedicenti responderet:
Propitius esto tibi, Domine, ne fiat hoc.
Quem denique zelum amoris in ipsa captione Domini caeteris omnibus fugientibus ita exhibuit, ut in tanto trepidationis articulo, seruo principis aurem amputaret. A qua quidem ultione nec caeteris Dominum comprehendentibus parceret, nisi ab ipso Domino cito correptus fuisset.
Memor itaque illius dominici sermonis:
Maiorem hanc dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis
morti se opponebat a qua Dominum liberare uolebat. Qui contra uitia ipsamque radicem omnium malorum cupiditatem quanto armaretur zero, uindicta illa in Ananiam et uxorem eius patenter ostendit; quos non gladio sicut dictum seruom percussit, sed mirabilius serui sui uirtute peremit. Tolerauit diu Dominus auaritiam Iudae, iste nec ad momentum sustinuit sacrilegium cupiditatis commissae. Quo enim amplioris zeli uirtute feruebat, omne uirtuti contrarium minus tolerabat, et quo se amplius a Domino sublimari nouerat, magis se pro Domino semper humiliare studebat. Unde et ad passionem crucis tandem ueniens, quo uidelicet genere mortis Dominum maxime secutus est, sicut ei antea praedixerat, non tam de passione sua trepidus, quam de honore Domini sollicitus, nequayuam crucifigi se permisit ut Dominum, sed capite deorsum uerue pedibusque sursum erectis, ex ipsa quoque corporis sui positione augmentum elegit poenae. Ex qua etiam sua humiliatione quantum a Domino meruit exaltari, dubium non potest esse, a cuius etiam honore nec id reu alienum esse, quod quantocius mundi caput preminebat romana sedes, eius facta est, ut hoc etiam iure in toto mundo principatum obtineret. Per eam uidelicet omnium regnorum principem, quam ipse proprio sanguine Domino consecrauit, et hoc tanquam indissolubili bitumine quasi aliarum fundamentum fundauit. Ad cuius insuper ciuitatis gloriam id a nomino collatum est, ut cum caeterae sedes apostolorum reliquiis eorum sint priuatae, hoc de romana Dominus non tulerit, ne ad comparationem eius caetera, possint gloriari; imo et de corpore coapostoli Pauli eam uoluit insigniri, ut haec /509/ quoque ciuitas ex his duobus gratia, donis quasi geminatum acciperet spiritum, sicut et de hoc Elisaeo nostro praefati sumus. Unde factum est, ut haec ciuitas a duobus fratribus Remo uidelicet et Romulo prius aedificata, multo felicius a maioribus fratribus Petro et Paulo sit postmodum in Christo fundata. His duobus tota distributa est gratia quae ad totius mundi confessionem sufficeret, cum Petrus in miraculis, Paulus emineret in uerbis. Que uidelicet duo ipse Paulus distinguens, ait:
Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt.
Ne quem forte moueat, quod ex priuilegio diuini amoris, Ioannes Petro praeferri uidebatur in meritis, cum iste plus a Domino diligeretur, sicut ille amplius Dominum diligere creditur, agnoscat, secundum beatum Augustinum, hoc nequaquam de personis ipsis esse accipiendum, sed de duabus uitibus per eos significatis intelligendum. Nec enim dubitat eum, qui plus diligit Christum, esse meliorem, nec eum qui plus a Christo diligitur, beatiorem. Quod si cui forte displiceat nos ad mysterium hic declinare, nec in ipsis personis ueritatem historite dissentire, si in eo, ut opinamur, Ioannes magis a Christo diligi dicatur, quod Christus maiorem ei caritatem uel familiaritatem exhibebat in opere, tum pro munditia carnis, qua ille tanquam uirgo praeminebat, tum etiam quia pro iuuenili aetate maiorem circa eum prouidentiae curam habebat. Plus igitur ipsum Christus amare dicitur per effectum operis, non per affectum dilectionis. Habeat itaque Ioannes hunc dilectionis effectum a Domino tamquam uirgo, ita tamen ut martyri, et per affectum amoris meliori non inuideat Petro. Utrique autem suis nos magnis meritis ita iuuent apud Dominum, ut ad eorum pertingere ualeamus consortium.
-----------------------------------------------------------------------