Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[25]                                DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[25]

 

                             DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA

 

Qui sermones in sanctorum festiuitatibus componunt, a praerogatiua, hoc est a dignitate ipsorum non incongrue sumunt exordium; ut eorum festa tanto deuotius a fidelibus celebrentur, quanto amplius ipsorum commendatio est audita et eos Deo gratiores intelligimus, et de meritis ipsorum magis confidimus. Constat autem inter uniuersos apostolos, sicut et beatus meminit Augustinus, epistolam Pauli ad Galatas exponens, tres honorabiliores extitisse, Petrum uidelicet, et Iacobum, et Ioannem: qui, ut memoratus ait Apostolus, uidebantur columnae esse, quasi fulcimentum scilicet ac robur aliorum. Hos quippe tres familiarissimos Christi fuisse ex multis locis Euangeliorum colligimus, et his seorsum Dominum sua secreta saepius commisisse, et tanquam inseparabiles comites eos habuisse. His enim seorsum assumptis transfigurationis suae gloriam in monte reuelauit, et ad passionem ueniens eisdem secreto assumptis ait:

 

Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic, et uigilate mecum.

 

Ad quos etiam post orationem regressus:

 

Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem.

 

Unde patenter innuitur, quam inseparabiliter isti tres ei semper adhaeserint, quos et in gloria transfigurationis, et in agonia passionis, et tam in uigiliis quam in oratione tamquam comites indiuisos habuerit, nec a se unquam sicut caeteros separari permiserit.

 

Cum itaque isti, ut dictum est, inter apostolos non dubitentur honorabiliores, quanto praemineat honore Ioannes quis dubitet, qui inter hos quoque qui honorabiliores extiterunt, priuilegio dominicae dilectionis ampliorem quemdam honorem est adeptus, et ab ipso Domino matri eius uirgini tamquani alius filius pro ipso est uirgo substitutus? Sic enim utrisque cruci eius astantibus de ipsa cruce loquitur, dicens:

 

Mulier, ecce filius tuus.

 

Ad discipulum autem:

 

Ecce mater tua.

 

Ubi et ipsemet Ioannes annexuit:

 

Ecce filius tuus

 

dicens:

 

Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

 

In sua, inquit, subaudis stipendia, et quasi uirginitatis suae praemia, non in sua quasi uxorem. Felix haec incomparabilis remuneratio discipuli, cui uirgine /518/ matre Saluatoris commendata, quasi lateri Christi quasi alter Christus filius ei a Domino deputatus est, ut eius gaudiis, eius colloquiis assidue frueretur, ei sedulius usque ad exitum ministraret eius corpusculum immaculatum uirgineis et quasi angelicis manibus sepulturae praepararet, et praeparatum in sepulcro componeret; beatos illos oculos clauderet, angelicam illam faciem aptaret, et tam manibus quam caeteris membris deuote compositis officii sui deuotionem sacerdos magnus consummaret. Cuius sanctissimae postmodum uitae atque immarcessibili nec rosam martyrii, sicut nec lilium uirginitatis certum est defuisse, sequenti, ut scriptum est, agnum, quocumque ierit. Hic quippe et in feruentis olei dolium missus, et in exilio diutino relegatus, illud constantia mentis impleuit, quod de calice dominicae passionis bibendo Dominus antea tam ipsi quam fratri eius praedicens:

 

Calicem, inquit, meum bibetis.

 

Cuius quoque constantia et insuperabilis caritas maxime circa crucem probata est, cum ipse solus apostolis dispersis per fugam cruci assisteret intrepidus, et cum matre Domini crucifixo Domino compateretur. Ex qua denique perseuerantia constantiae stipendium illud quod diximus singulare de commendatione matris a nomino meruit suscipere. O beatum commercium! O commutatio incomparabilis! Abstractus a nuptiis uirgo est, et ab uxore diuisus, et a lecto concupiscentiae sequestratus, ut immaculatus immaculatam susciperet Domini matrem, filius efficeretur uirginis, et spiritalis frater Christi, potius quam maritus uxoris. Cui profecto tam in hoc quam in caeteris Christus quantam semper exhibuerit dilectionem, multis manifestum est indiciis. Soli quippe ipsi concessum est supra pectus nomini in ccena recumbere, et tamquam impauidum et fide constantem quiescere in illo imminentis passionis articulo, ubi iam omnium corda fluctuabant, ut hinc quoque constantia eius probaretur, sicut et Ionae prophetae, qui de imminente periculo, caeteris desperatis, securus in sentinam ut dormiret descendit. Quod quidem apostolus nequaquam praesumeret, nisi de mira eius familiaritate confideret, ut in eius gremio tamquam in stratu aliquo, et in eius pectore quasi in puluinari quodam sese reclinaret. De quo quidem pectore, ubi, sicut Paulus meminit, omnes sapientiae et scientiae thesauri erant absconditi, fluenta Euangelii caeteris altius exhaurire meruit: ut plus ex hac quasi dormitione sua perciperet recumbendo, quam caeteri prolixum illum coenae sermonem audiendo. Unde et ab ipso tantum sermo ille postmodum est descriptus, cuius spiritalibus auribus per reuelationem amplius fuerat impressus. Cuius etiam uitae longitudo usque ad senium porrecta atenter indicat quam necessarium Dominus ad instructionem Ecclesiae suae /519/ tamdiu eum reseruaret in mundo. Quem nec ita ut caeteros apostolos passionibu exposuit, nec afiligi permisit, cum et eum in feruenti oleo custodierit illaesum et ut eius citius terminaret exilium, in persecutorem eius uindictam maturauit Domitianum. Cuius omnibus decretis a senatu quassatis occulta Dei dispensa timle ab exilio ipse reductus fidelibus populis cum summa exultatione est restitutus. In quo etiam exilio quanta a Domino sit ei collata consolatio, reuelatio ibidem ei facta, qua, Apocalypsis dicitur, manifeste testatur. Qui etiam quan mirabilem et iucundum uitae habuerit terminum, in morte quoque circa eun summa dilectio Domini claruerit, multorum relatione didicimus. Solum quippe ipsum ab ipso Domino legimus inuitatum, ut ad supernum fratrum suorun conscenderet conuiuium, ut eo ueniente sic omnium compleretur gaudium. Qui et ut uoluit, et quando uoluit, animam suam in manus Domini commendans tam alienus extitit a dolore mortis, quam ignarus fuerat a corruptione carnis. Cuius denique corpus nec corruptione uel putredine corruptum in specie mannae perhibetur conuersum, ut es eius speciei candore munditia carnis probaretur immaculatae. Quod nonnulli quoque sanctorum iam gloria resurrectionis dona tum astruere non dubitauerunt. Unde illud est augustiniani sermonis in Natale Martyrum:

 

Ut taceam quia omnia possibilia sunt Deo, et quod clausis tumulis possit corpus spirituale educere, Ioannis tantum apostoli habemus exemplum quem tumulus susceptum claudere potuit, custodire non potuit. Nam depositum corpus perdidit, non assumpsit. Hic enim clausis tumuli foribus, gratia resurrectionis ablatum est, ut constaret sepultura, nec inueniretur sepultus. Denique cum sacerdotes honorandi causa corpus inquirerent, reserato aditu, tumultus non potuit reddere quem suscepit.

 

Cuius etiam locum, quo castissimum corpus eius tenebatur cum Euangelium scriberet, uel orationi instaret, quanta gratia Deus insignierit, Gregorius Turonensis, libro Miraculorum I, commemorat, dicens:

 

In Epheso habetur locus, in quo hic apostolus Euangelium scripsit. Sunt autem in summitate montis illius proximi quatuor parietes sine tecto, ubi orationi insistens, Dominum exorabat, obtinuitque ne in loco illo imber ullus descenderet, donec ille Euangelium adimpleret. Sed usque hodie ita praestatur a Domino, ut nulla ibi descendat pluuia.

 

Ex his itaque specialis iste dilectus Domini quam honorabilis inter caeteros, quam acceptus extiterit Deo, quantis praemineat meritis, quantis sit extollendus praeconiis, et uos, Deo dilectae uirgines, attendite, tantoque deuotius eius solemnitatem celebrate, quanto amplius eius excellentiam sanctam imitamini puritate. /520/ Cuius nos intercessio ita in sancto confirmet proposito, ut ad illud supernum, quo ipse inuitatus est, conuiuium perueniatis: ut illic mentem felicius quam hic carnem reficiatis, sponso uestro caelesti perenniter coniunctae, cuius praesentis uisio ipsa est summa beatitudo.

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License