Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[26]   IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[26]

 

IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE

 

Sicut ex dictis ecclesiasticorum doctorum collegimus, Domino ascendente in caelos quidam angelorum dubitantes, uel potius admirantes, de tanta glorificati hominis magnificentia, caeteros assistentes non semel interrogabant:

 

Quis est iste rex gloriae?

 

Sic et in hodierna dominicae matris assumptione de tanta infirmi sexus exaltatione non incongrue per angelicam admirationem dictum esse credimus:

 

Quae est ista qua, ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?

 

Aurora quippe consurgens primam claritatem diei affert. Surgere autem electorum est, hoc est ad culmen uirtutum, et ad comprehendendum Deum sese attollere: sicut e contrario reproborum cadere, atque in profundum uitiorum se immergere. Unde ad torpentes somno negligentiae, et in sua iacentes ignauia, uox illa est exhortationis:

 

Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

 

Surgunt quidam et per poenitentiam a morte animae quasi suscitati resurgunt, sed ad tanta uirtutum merita non excreuerunt, ut in exemplum perfectionis assumi queant, nec quasi aurora claritatem doctrinae, his qui ad perfectionem uit e se student attollere, ualent exhibere. Beata uero Dei genitrix quanto in uirtutibus excreuit perfectius, tanto perfectionis suae claritatem, more surgentis aurorae, amplius dilatauit, et candoris uirginei proposito prima resurgens, huius perfectionis uiam, qua solae uirgines agnum sequnntur quocumque ierit, proprio declarauit exemplo: sicut et aurora, ut dictum est, prima diei claritatem affert. Etsi enim nonnulli uirgines eam praecessisse credantur, sicut de Elia, uel Ieremia, uel Daniele, uel quibusdam aliis aestimant; non hanc eos uirtutem tam ex deuotione sacri propositi quam ex necessitate quadam, atque oppressione persecutionis credimus habuisse: presertim cum eo tempore maledictioni subiacerent /521/ ex lege, qui semen in Israel non relinquerent, et quaedam legis coactiones ad nuptias compellerent. Usque adeo namque lex ista matrimonii uigebat, ut ipsa quoque mater Domini tam a parentibus quam a lege coacta desponsari sustineret. Diuina tamen reuelatione confidens uirginem quoque illum, cui et uirgo nubebat, ad uirginitatis seruandae consensum se trahere non desperabat. Pro quo maxime impetrando in ipso desponsationis tempore secretum orationis cubiculum tenere credenda est quo ingressus fuisse angelus memoratur ad eam missus. Non enim eam exterius cum secularibus feminis morantem reperit, sed abditam pudicitiae et cubiculi ostio clauso deuote Dominum orantem, et sincerae orationis puritate propositi sui concordiam Domino commendantem. Unde et in mediis suis angelicam uisionem meruit, qua sic ad integrum confortaretur, ut et uotum uirginitatis ei Dominus custodiret, et a maledictione legis de ipsa nascendo ei pariter prouideret, et per eam in mulieribus benedictam, sicut et ipse mox angelus commemorat, uniuerso mundo benedictionem infunderet, illud ei scilicet semen largiendo, de quo Abrahae promiserat, dicens:

 

In semine tuo benedicentur omnes gentes.

 

Haec itaque tamquam aurora consurgens, prima claritate mundum illustrauit, quia prima castimoniae nitorem, et sanctae uirginitatis propositum in exemplum proposuit. Sed quia non satis est ad laudem ipsius unum uirginitatis bonum, si caeterorum gratia desit, lunae quoque comparatur eius pulchritudo, quia totius Ecclesiae dona in ea sunt collata, et quod per partes diuersi fideles perceperunt, in eam transfusum est totum, et quae in caeteris diuisa sunt dona, in ipsa reperiuntur coniuncta. Et quoniam parum est quantamcumque gratiam donorum habere, si desit in eis uirtus perseuerantiae, de qua scriptum est:

 

Qui perseuerauerit, hic saluus erit

 

adiunctum est:

 

Electa ut sol.

 

Non enim sicut lunae claritas solis defectui subdita est, sed in suo uigore perseuerat. Tria itaque in laude haius uirginis praemissa sunt. Primo quippe comparata est aurorae pro exemplo pudicitiae, quae per eam mundo innotuit: post modum lunae, pro plenitudine omnium gratiarum: deinde soli, pro perseuerantia in eis accepta. Quibus quidem donis adornata, et quasi quibusdam spiritalibus armis munita, tandem terribilis memoratur ut castrorum acies ordinata. Talis quippe acies et suis est amabilis, et aduersariis terribilis: si uidelicet ita ut conuenit ordinata fuerit. Tunc uero bene est ordinata, cum aduersus singulos ... irruentes hostes prouisi sunt, qui eis resistere ualeant, ne quis locus pateat, quo irrumpere ad feriendum hostis queat. Scimus scriptum esse quia

 

militia est uita hominis super terram

 

et qui in agone illo contendit, de quo dicitur:

 

Non coronabitur nisi /522/ qui legitime certauerit

 

ab omnibus se abstinet, ne coronam scilicet uictoriae perdat. Hostes fidelis animae, et inimici satellites, qui eam suis tentationibus persequntur, daemoniaci spiritus sunt, sicut est spiritus fornicationis, et qui caeteris praesunt uitiis. Aduersum quos principes et potestates, ut ait Apostolus, colluctatio nobis est, qui omnibus fulti uirtutibus non apparemus. Nec tam de uictoria metuendi sumus illis, quam illi nobis. Dei uero genitrix omnium munimen est uirtutum adornata, et contra impetus quarumcumque tentationum uel uitiorum, singulariter habitu uirtutum roborata, magis illis terribilis, quam ei ipsi apparent.

 

Legimus ascendenti Domino angelos astitisse, qui discipulos eius consolantes dixerunt:

 

Viri Galilaei... etc.

 

A quibus etiam caeteris prae admiratione quaerentibus angelis:

 

Quis est iste rex gloriae?

 

responsum fuisse credimus:

 

Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.

 

Et rursum:

 

Dominus uirtutum ipse est rex gloriae.

 

Utrorumque uero angelorum quasi quadam triumphali pompa deductus ad Patrem, a dextris eius consedisse noscitur. At uero si diligenter illum tunc occursum angelorum, et triumphalem pompam Christo exhibitam, hodiernae festiuitatis comparemus iucunditati, uidebimus plus aliquid in assumptione matris ei deferri, quam in ascensione Filii ipsi exhiberi, et huius pompae occursum illo non mediocriter digniorem. Soli quippe angeli ascendenti Christo occurrere potuerunt: ipse uero pariter cum tota superna curia, tam angelorum quam fidelium animarum eius animam suscepit, in qua ipse tam animam quam carnem antea susceperat. Nec animam solum, uerum etiam corpus ad caelos hodie sustulisse creditur, ut animae pariter et carnis glorificatione eam remuneraret, in qua, ut dictum est, simul animam et carnem decreuit assumere. Cui quidem rei plurimum attestatur sepulcrum uacuum penitus repertum, sicut et antea fuerat dominicum: ut ipsa quoque resurrectionis gloriam et geminam stolam adepta credatur, sicut manifeste festiua huius diei oratio continet, his uerbis:

 

In qua sancta Dei genitrix mortem subiit temporalem, nec tamen mortis nexibus deprimi potuit... etc.

 

Cum enim pramissum sit "mortem temporalem" patenter ostenditur, id quod subiunctum est de uinculis mortis, ad mortem illam carnis referendum esse, non ad mortem animae, cuius uinculis non detineri commune est omnibus electis. Quod diligenter beatus quoque Gregorius Turonensis attendens cum de transitu eius scriberet, maturae quoque resurrectionis eius gloriam asserere non dubitauit. Unde Miraculorum lib. I cap. IV, ita meminit:

 

Post dominicae ascensionis gloriam, apostoli Domini cum beata Maria matre eius in unam congregati domum, omnia ponebant in /523/ medio, nec quisquam suum aliquid esse dicebat, sed unusquisque cuncta possidebat in caritate, sicut sacer apostolicae actionis narrat stylus. Post haec dispersi sunt per regiones diuersas ad praedicandum uerbum Dei. Denique impleto beata Maria huius uitae cursu, cum iam uocaretur a seculo, congregati omnes sunt apostoli de singulis regionibus ad domum eius. Cumque audissent quia esset assumenda de mundo, uigilabant cum ea simul. Et ecce Dominus Iesus aduenit cum angelis suis, et accipiens animam eius, tradidit Michaeli Archangelo, et recessit. Diluculo autem leuauerunt apostoli cum lectulo corpus eius, posueruntque illud in monumento, et custodiebant ipsum aduentum Domini praestolantes. Et ecce iterum astitit eis Dominus, et susceptum corpus sanctum in nube deferri iussi in paradisum, ulIi nunc resumpta anima cum electis eius exultans aeternitatis bonis nullo occasuris fine perfruitur.

 

Ex qua quidem tanti uiri assertione, quam gloriosus iste summae uirginis transitus sit liquet. Ad quem uidelicet consecrandum seu celebrandum tam ipse Dominus cum angelis de supernis occurrit, quam apostoli de uniuersis regionibus sunt congregati, ut exequias eius isti praepararent, quam illi susciperent.

 

Scimus apostolos in morte Domini metu fuisse dispersos, et in fugam conuersos. Nunc autem diuina dispensatione factum est, ut quod in filio minus est auctum, in obsequio matris recompensetur; et quod ibi deliquerant dispersi, hic emendarent congregati. Ex quo etiam apparet, quanto amplius de honore matris ipse Dominus, quam de proprio fuisse uideatur sollicitus, si quis tam uitam matris quam exitum penset. Ipse quippe, non solum in passione, uerum etiam antea tanta sustinuit probra, ut homo uorax, et potator uini, et daemonium habens diceretur, nulla prorsus infamiae macula matris excellentiam respergi pertulit. Unde et de ipsa nasciturus sponsum ei prouidit, per quem non solum eius corporalibus necessitudinibus prouideret, uerum etiam tam maledicti quam infamiae crimen ab ea propulsaret. Triduo dominicum corpus in sepulcro iacuit, et a die resurrectionis quadraginta diebus ascensionem suam distulit. Quam quidem dilationem nequaquam, ut dictum est, in matre pertulit. Denique et sacrum corpus clam prius in paradisum sustulit quam resuscitauit, quo mirabilior exanimis corporis assumptio fieret ac resurrectio, nullatenus iam ipsum suscitatum terreno contactu iudicans dignum. Creatum extra paradisum legimus Adam, in paradiso Euam: resuscitatum in terris Dominum, in caelestibus uero corpus maternum. Perpendant feminae quanta inferiorem earum sexum gloria Dominus sublimau[er]it, et quam eis esse naturalis uideatur tam caelestis quam terrestris paradisus. In hoc quippe femineus sexus tam corpore quam anima primum creatus, in istum hodie anima pariter cum corpore sublimatur. De ueteri Adam creata est Eua: nouus autem Adam et ueteris redemptor generatur ex Maria. Illa /524/ de paradiso illum snum tam uirum quam parentem espulit: hanc hodie suus tam sponsus quam filius ad feliciorem paradisum assumpsit. Qui quemadmodum caelos ascendens, a dextris Dei sedisse describitur, ita hodie matrem assumptam a dextris suis collocasse non dubitant, cui olim per Prophetam dictum fuerat:

 

Astitit regina a dextris tuis, in uestitu deaurato

 

hoc est in corpore semper immaculato, etiam immortali et incorruptibili facto. Aurum quippe caeteris metallis splendidius et solidius, nec igne consumi, nec rubigine potest corrumpi.

 

Sicut ergo Dominus in seipso uiris, iam in matre feminis gloriam resurrectionis exhibuit: quo uidelicet utriusque sexus desideria spe futurae beatitudinis amplius in se concitaret. Ad hanc specialiter illa uox Sponsi dirigitur, qua tam dulciter inuitatur:

 

Surge, propera, amica mea, et ueni. Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.

 

Amicam simul et formosam eam appellat, quae tanta est caritate Dei uulnerata, ut nulli inimici telo in ea locus pateat. In cuius sinuaulari laude, et ab ipso ei dicitur:

 

Immaculata mea, et macula non est in te.

 

Etsi enim multi amici Dei dicantur, iuxta quod ipse Sponsus apostolis ait:

 

Vos autem dixi amicos

 

comparatione tamen dominicae matris, cui ab angelo dicitur:

 

Aue, gratia plena

 

nulla est fidelium anima immunis a macula.

 

Surge, propera...

 

hoc est: Matura resurrectionem, ad me filium mater es perducenda. Per hiemem et imbrem, hoc est gelu et pluuiam, totem hiemalis temporis comprehendit grauitatem. Tanto autem quisque amplius in hac uita grauatur, et inuitus tenetur, quanto securior de futura, maiori desiderio ad eam festinat. Quis autem fidelium sic ad Dominum, sicut mater peruenire cupiebat ad filium? Tanto ergo hanc uitam magis pro hieme habebat, et grauius sustinebat, quanto ad aestatem supernae serenitatis amplius anhelabat. Unde recte nunc dicitur ei iam hiems transiisse, et imber abiisse, quae finitis omnibus molestiis, non ad ilium Abrahae sinum et refrigerium fidelium, quo pauper Lazarus perductus est, sed ad aetherei throni culmen est assumenda. Non ignoramus beatum Hieronymum, cum huius Assumptionis sermonem scriberet, in tantum dubitasse de resurrectione hac, quam diximus in matre Domini completam, ut diceret nihil pro certo hinc haberi,

 

nisi quod hodierna die miarauit de corpore.

 

Sed cum in Daniele scriptum sit:

 

Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia

 

et beatus Benedictus in Regula dicat, quia reuelat Deus saepe iuniori quod non reuelat maiori: potuit contingere, ut quod tempore Hieronymi latuit incertum, postmodum reuelante Spiritu fieret manifestum. Quod si /525/ etiam a minori ad maius argumentum ducamus; quis in hoc mendacii arguere praesumat praedictum Gregorium, quod Domini matrem iam resuscitatam asserit, cum hoc etiam de Ioanne apostolo ipsius dominicae matris paranympho beatus Ambrosius astruere non uereatur, sicut in sermone natalis eius commemorauimus?

 

Ascensurus Dominus discipulis promisit, se ire parare illis locum. Et uos ergo, uirgines, uel quaecumque feminae Christo deuotae, huius summae uirginis tamquam discipulae, a qua sancti propositi documentum suscepistis, et per continentiae uotum eam secutae, templum dominicum estis factae, sicut scriptum est:

 

Adducentur Regi uirgines post eam, proximae eius afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exultatione, adducentur in templum Regis.

 

Ita et uos in eius discipulatu perseuerate, ut per eam uobis aeternas parari mansiones mereamini; et qux uos proprio exemplo incitauit ad cursum, auxilio suo perducat ad brauium. Quanta hodie in ferris, quanta exultatio est habenda in crelis? quanta angelis pariter atque hominibus laetitia confertur, cum haec eorum collegio sursum est aggregate, et per quam hominibus patuit uia, et ex hominibus angelorum restaurata sunt damna?  Haec nostra est mediatrix ad filium, sicut et ipse filius ad patrem. Rogantem pro nobis matrem filius non exaudire non potuit, nec ulla eam repulse offendere, qui honorem parentum maxime commendat. Irae Domini sanctorum preces in tantum resistere legimus, ut nequaquam debitam possit exercere uindictam. Quod diligenter beatus attendens Hieronymus cum illum Ieremiae locum exponeret:

 

Tu autem noli orare pro populo hoc, ne roges ut misericordiam consequatur, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te,

 

ait:

 

Quod autem dicit "et non resistas mihi" ostendit quia sanctorum oratio irae Dei possit resistere. Unde et loquitur ad Moysen: "Dimitte me ne percutiam populum istum." Si ergo sanctorum oratio tantum ualet ad placandam superni Iudicis iram, quid de oratione matris sperandum est, de qua tanto amplius peccatoribus est confidendum, et quodam debito in hoc ipsam teneri, quanto magis apud omnes constat, huius gloriae singularem honorem ut mater Dei esset, nonnisi pro peccatoribus adeptam fuisse? Ad quod quidem debitum persoluendum, quam prompta, quam spontanea sit ipsa, et omnibus qui eam inuocant in necessitatibus subuenire parata, multorum iam comperimus experientia sanctorum, quorum nonnulla deducentes in medium, sic a minimis inchoamus ut perueniamus ad maxima; ut cum eam de paruis meminerimus curare, de maioribus ipsam non dubitemus sollicitam esse.

 

Vinum in nuptiis defecisse legimus, ad quas filius eius cum ipsa et discipulis /526/ uenerat inuitatus. Vino itaque ibi deficiente, dicit mater Iesu ad eum:

 

Vinum non habent.

 

Et dicit ei Iesus:

 

Quid mihi et tibi mulier? nondum uenit hora mea.

 

Dicit mater eius ministris:

 

Quodcumque dixerit uobis facile.

 

Et post aliqua:

 

Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua... etc."

 

Ecce mater Christi de corporali beneficio sollicita, intercedendo inuitat filium ad praestandum beneficium, et uasi ab ipso obiurgate grauiter, non destitit, donec quod intendebat obtinuit. Et quidem si diligenter attendimus, non tam beneficium eam uidebimus rogasse, quam defectum uini nuntiasse. Cum enim dixerit quia defecisset uinum, nequaquam rogasse legitur ut hoc ipse praeberet; sed hoc solum sufficere arbitrata est ad impetrandum quod uolebat, si nuntiaret quod deerat; nec iam apud filium precem suam esse necessariam, cum uideretur suam insinuasse uoluntatem. Nec rogata quidem a conuiuis fuerat, ut hoc eis beneficium impetraret. Quid ergo per precem factura est, cum a fidelibus exorata, pro ipsis apud filium intercesserit, et pro salute quorum se ab ipso electam, et eis debito obligatam esse recognoscit?  Quae quanto sanctior et iustior est, tanto in persoluendo debito sollicitam magis esse constat. Quod non solum ratione, uerum etiam exemplorum manifestum est luce. Ad Colossenses Apostolus scribens, quodam loco de Deo patre et Domino Iesu Christo, sic ait:

 

Et uos cum mortui essetis in delictis, conuiuificauit cum illo, donans uobis omnia delicta, delens quod aduersus nos erat cyrographum decreti, quod erat contrarium uobis; et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exspolians principatus et potestates.

 

Ad hunc itaque modum et Domini mater miserrimo atque desperato Theophilo execrandum ac detestandum restituens cyrographum, ad consolationem multorum in uno tune egit homine, quod filius eius in humano genere cognoscitur egisse. Denique quantum uelox et prompta sit his qui eam inuocant, ferre opem non solum contra daemones, uerum etiam contra terrenorum principum tyrannidem, ille Iuliani imperatoris interitus protestatur, quem in Vita beati Basilii legimus. Quanto ergo securius de protectione et suffragio confidimus, tanto nos deuotius eius interesse festiuitati conuenit, et unumquemque nostrum ad eam suspirantem incessanter clamare:

 

Trahe me; post te curremus in odorem unguentorum tuorum.

 

Tracta quippe est ut trahat, assumpta est ut assumat, quae creata est ut saluet, et formata ut reformet.  Quo enim mirabilior in reparatione nostra fieret operatio diuina, per eadem quibus corruimus erecti surreximus, si naturas potius quam res ipsas pensemus. Diabolus quippe in serpente de ligno uetito primos parentes tentauit, uirum et feminam captiuauit, et per haec quatuor damnati sumus, scilicet lignum prohibitum, serpentem suadentem, Euam seductam, /527/ Adam deceptum. Per totidem etiam reparati sumus. Dum angelo ad se misso Maria credidit, sicut diabolo Eua consensit; Adam nouus in ligno crucis redemit, et de ligno ligni damna reparauit, et noxii pomi lethiferum gustum quasi medicamine quodam curauit; fructibus illis de arbore crucis assumptis, de quibus ipsemet ait:

 

Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius.

 

Quid enim per palmam, qua uictoria designatur, nisi crux dominica significatur, qua ipse diabolum triumphauit, et in ea nostram redemptionem operans, ea quae ad salutem nostram pertinent consummauit? Unde et expirans ait:

 

Consummatum est

 

hoc est, completum humanae salutis medicamentum.  Quo quidem medicamine ipsae animae nostrae morbos curare dignetur, qui se uerum medicum quodam loco profitens, ait:

 

Non est opus ualentibus medicus, sed male habentibus.

 

Quod quia nostris obtinere meritis nequaquam sufficimus, ipsa eius genitrix hoc nobis impetret, quae eum ad hoc genuit, ut hoc ipse nobis medicamentum afferret. Unde et Saluator solus proprie nuncupatur; hoc, ut ait Apostolus, nomen quod est super omne nomen patre ipsi donante, cum quo uiuit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per infinita saeculorum secula. Amen.

 

                 EXPOSITIO IN EVANGELICA LECTIONE IPSIUS DIEI

 

INTRAVIT IESUS IN QUODDAM CASTELLUM. Castellum munitio est et refugium defensionis ab incursu hostium. Hoc intrat Iesus, dum Verbum Dei naturam nostram in Virgine assumpsit, in qua nostram operatus est redemptionem; et diabolum triumphans, quamdam in eam nobis constituit munitionem. Hanc ingrediens in domo Marthae suscipitur, quia in terram Iudaeae exterioribus operibus intendentis est incarnatus, et a quibusdam illius populi primo est per fidem susceptus, sicut a Simeone, Anna, uel a populis inde collectis. Soror Marthae Maria gentilitas est conuerse, id est Ecclesia gentium unum patrem Deum habens cum Martha, hoc est cum fideli synagoga quae iam Christum susceperat, paucis Iudaeorum primo ad Christum conuersis. Martha suscepto per fidem Christo /528/ refectionem parat, dum Iudaea de obscruatione corporalium operum obsequium Deo ministrat, et cum Esau exterius egressa de uenatione syluestri patrem reficere laborat. Sollicitatur Martha circa diuersa, dum legem simul et Euangelium, umbram et ueritatem conscruare nititur. Unde conuersis gentibus indignata grauiter perturbatur et scandalizatur, quod eis quoque iugum legis non potest imponere; ob hoc quasi murmurans a Domino requirit, ut sibi in omnibus Mariam societ; dum uidelicet primitiua illa Iudeeorum Ecclesia postulat a uicariis Christi apostolis, ut gentes quoque iudaizare compellant. Sed dum Martha constat in opere laborando, et foras ad exteriora progreditur, Maria secus pedes Domini sedens, et iam lege sepulta soli Christo adhaerens quasi Iacob de domesticis animalibus interiorem atque meliorem parat refectionem, iuxta illud Psalmistae:

 

In me sunt, Deus, uota tua, quae reddam; laudationes tibi.

 

Qua quam sollicite Christo intendat, monstratur et dicitur, quia audiebat uerbum illius, et sedens iuxta pedes, non a longe. Sicut enim in una Christi persona diuinitas, quae superior est natura, capiti comparatur; ita per pedes humanitas eius intelligitur.  His pedibus quasi sedendo adhaerens, audit uerbum Christi potius quam Moysi, sequendo scilicet Euangelium magis quam legem: quae tam firma fide humanitatem eius amplectitur, ut hanc eius unam hostiam ad salutem sufficere non dubitet, nullumque iam legis sacrificium necessarium fore putet. Unde et subditur: PORRO UNUM EST NECESSARIUM, quia cum uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est; hoc est, cum accesserit ueritas, recedet umbra, et superueniente euangelica perfectione cessabit inchoatio legis. Optima pars Mariae, ueritas, quam elegit, reprobata umbra, intelligitur. Quae non auferetur ab ea, quia finem non accipient euangelica praecepta, sicut ea quae de lege sunt Marthae sunt ablata; quia conuersis Iudaeis legalia sunt interdicta, cum per Paulum dicitur:

 

Si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. /529/

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License