IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[29]
DE SANCTA SUSANNA, ADHORTATIONEM VIRGINUM
Audistis, carissimae, atque utinam exaudissetis beatam illam sponsae sollicitudinem in Cantico Canticorum ad exhortationem uestram diligenter descriptam. Quae cum diu quaesitum in lectulo dilectum inuenire non posses:
Surgam, inquit, et circuibo ciuitatem: per uicos et plateas quaeram quem diligit anima mea.
In lectulo dilectum quaerit, et non inuenit, cum anima perfecta fatuis uirginibus adiuncta opera ipsarum considerans, exemplis earum instrui cupit, quas de continentia carnis in magna uirtutum perfectione esse credit. Cum enim etiam ista carnis continentia, et huius tam ardui propositi obseruantia paucorum sit, talium uita a tumultu saeculi remota lectulo potius quam lecto comparatur, quia magna quies est a molestiis nuptiarum uacare, et uoluptatibus carnis operam non dare. Sed quia non magnum quid hanc continentiam, quae paucorum est, imperiti aestimant, et ideo facile ex caritate sua in elationem simplices trahit, non potest in talibus Christus reperiri, qui superbis resistit semper, et humilibus dat gratiam. Hoc itaque sponsa conspiciens quasi de lectulo surgit, et /538/ egressa circuiuit ciuitatem, quaerens ibi sponsum per uicos et plateas, quem in lectulo reperire non potuit: dum mente foras exiens bonam uitam fidelium intuetur, qui in hoc saeculo tamquam in ciuitate, quae multos capit, conuersantur, et quas imitetur exempla uirtutum inde assumit, in quibus per gratiam Domini habitare non desperat. Et quondam in omni gradu fidelium alii perfectiores sunt aliis, quosdam ibi in plateis, quosdam in uicis reperit, quia quorumdam uita quo altior est in meritis in paucioribus consistit, qui quasi in uicis morantur, qui strictiores sunt quam plateae, quales Iob et Susannam legimus, et plerosque altos, qui de magna uirtutum perfectione tam uiris quam feminis in exemplo sunt positi. Quorum tanto laudabilior uita extitit, quanto in saeculari conuersatione religiosior fuit, et quasi purissimum aurum in fornace non arsit.
Et quoniam de uirtutibus Iob, quas diligenter commemorat Scriptura, superuacuum me nunc uobis scribere arbitror, ad Susannam coniugatam, quae uestri ... minoris propositi et maioris uirtutis fuit, stilum conuerto; ut in eius comparatione, si quae sacri propositi feminae minus quam nouerint habeant, de suo defectu erubescant. Prima uero laus eius describitur, cum eam pulchram nimis, et timentem Dominum Scriptura commemorat. A pulchritudine corporis ad decorem mentis ascendit, iuxta illud Gregorii:
A minimis quisque inchoat, ut ad maiora perueniat.
Pulchra corpore, sed pulchrior mente, tanto laudabilius haec duo simul, quanto difficilius custodiebat. In altero habebat pugnandi materiam, ex altero coepit uictoriae coronam. Ex illo in concupiscentiam eius exarserunt sacerdotes, ut hoc per constantiam uirtutis probaretur, cum morti addicta uitae periculum elegit, ne contagium incurreret corporis, atque ipsum corpus quod appetebatur ad culpam, hostiam offerret immaculatam. Proh dolor! proh pudor! Tot uidemus in sacro proposito constitutes adeo deformes, ut, sicut scriptum est larua non indigeant, quas diuinae reuerentiae, ac uoti sui prorsus oblitas ita libidinis furor exagitat, ut cum ad turpitudinem peragendam gratis aliquos habere nequeant, emere incestuosos cogantur, et quae de forma confidunt, uenales sese prostituunt; aut si de mercede diffidunt, ipsas luxuriae sordes quas excipiunt pro mercede sibi constituunt. Adulteras tam leges saeculi quam diuinae morte puniendas censuerunt. Quanta autem uindicta in sponsas Christi corruptas exercenda sit, datur intelligi, quibus uix locum etiam poenitentiae canones reliquerunt. Sunt et nonnullaae inter eas uetulae meretrices, quae cum iam se omnino contemni praesenserint aliena corpora uendendo, cum propria non possum, detestanda exercent lenocinia. De qualibus quodam loco me scripsisse recolo: Vetus meretrix se propagat in adolescentulis. /539/
Quam seueram quoque sententiam de laenis sancti patres instituerint, ex eorum manifestum est scriptis, quas in fine quoque a communione priuarunt. Unde et illud est Eliberitani concilii, cap.XI:
Mater uel parens, uel quaelibet fidelis si lenocinium exercuerit, eo quod alienum corpus uendiderit uel suum, placuit nec in fine communicandam.
Quod si in feminis saeculi adeo lenocinium sunt detestati, quantum in sponsis Christi istud est abhorrendum, ubi proprium Dei templum uiolatur, et haec ei uindicta specialiter reseruatur?
Si quis, inquit Apostolus, templum Dei uiolauerit, disperdet illum Deus.
Beata laica, et saeculi, non claustri, femina praedicta, hominis potius coniux quam Christi sponsa dicenda, surget in iudicio, et condemnabit generationem hanc pessimam; quae ut hominis seruaret fidem, elegit interire munda, ne uiueret immunda. Unde autem tanto castimoniae zelo succensa, tanto constantiae muro esset munita, subinfertur cum dicitur:
Parentes autem eius cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
De iustis parentibus iustissima filia nata memoratur, et in communi eorumlaude sanctissima studia praedicantur. Quod et beatus Hieronymus diligenter attendens, cum in explanatione Danielis ad hunc locum ueniret, ait:
Hoc utendum est testimonio ad exhortationem parentum, ut doceant iuxta legem Domini, sermonemque diuinum, non solum filios, sed filias suas.
Hoc adhuc sacrarum litterarum zelo iudaicus populus in ipsis etiam tenebris caecitatis suae plurimum feruens, non mediocriter nostram, id est christianorum negligentiam accusat. Tanto quippe ardore legem amplectuntur, ut quislibet eorum quantumcumque pauper, quotquot habeat filios, neminem diuinas litteras ignorare permittat. Quorum tanto zelo Apostolus maxime compatiens, ait:
Fratres, uoluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem. Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam
hoc est magnum feruorem in Deum, ac desiderium in mandatis eius, quae in lege acceperant, cognoscendis atque implendis, licet in magno persistentes errore, cum haec ad salutem sufficere credant. Aemulatio quippe seu zelus quislibet animi feruor uehemens ad desiderium cuiuslibet nuncupatur. Unde et tam bonus quam malus zelus dicitur uehemens scilicet commotio animi ac sollicitudo ad aliquid agendum. Nulli uero, uel pauci christianorum sunt, qui euangelicae doctrinae perfectionem tanto studio uel causa amplectuntur, ut eius desiderio filios suos sacris imbuere litteris curent, sed temporalis tantummodo commodi causa, ut huius uitae necessaria sibi ipsis uel illis inde prouideant aut de officiis clericorum, aut de habitu monachorum. Unde recte ab intentione talium patrum /540/ Susannae parentes distinguuntur cum tam in eorum laudibus quam in ipsius Susannae dicitur, quia
parentes eius cum essent iusti, erudierunt filiam suam... etc.
Cum essent enim iusti, dictum est, non; cum essent auari; quia quod isti nunc per auaritiam agunt, illi per religionem egerunt; et amore Dei, non ambitione saeculi, tamquam illud quod scriptum est attendentes:
Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.
Quos in hac spe sua nequaquam frustratos fuisse praesentis historiae sequentia clamant, tantam filiae suae describendo perfectionem, quam de diuinae legis eruditione prouenisse, praecedentia insinuant, ob hoc uidelicet commemorata.
Quali autem agone matrona mirabilis mirabiliter triumphauerit, perpendite, uirgines, ut ex ea discatis qualiter et ipsae dimicare debeatis, et sponsionis uotum seruare Christo, sicut illa fidem custodiuit marito. Comprehendentes igitur eam senes, et ad consensum adulterii cogere nitentes:
Ecce, inquiunt, ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos uidet. Quamobrem assentire nobis, et commiscere nobiscum. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuuenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
O caeci caecorum duces, et expertes iustitiae iudices, nunquid si ostia pomarii sunt clausa, ianua caeli nonne est aperta? Frustra hominum conspectum fugitis, qui conspectum Dei fugere non potestis. Hoc illa praecipue attendebat, cum diceret:
Melius est mihi absque opere incidere in manus uestras, quam peccare in conspectu Domini.
Nemo, dicitis, nos uidet. Quid si Deus? Pudet ab homine deprehendi, et non a Deo conspici; mortem corporis temporalem ab hominibus deprehendi timetis; mortem animae perpetuam non formidatis, cuius comparatione nec illam dici mortem illa profitetur? Sic quippe ait:
Si enim hoc egero mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus uestras.
Mortem utique potius animae quam corporis appellandam censuit; et quia illam plus timuit, utramque pariter euitare meruit. Vos autem e conuerso, hanc magis quam illam metuentes, a neutra fuistis immunes. Illa iudicem Deum plus quam hominem uerita, tam diuino quam humano iudicio liberata, quorum neutrum uos ipsi iudices effugere non potuistis.
Attendite, sponsae Christi, quid dixerit ac fecerit coniux hominis, et si quis profanus, et Dei prorsus oblitus, consimilem a uobis exegerit turpitudinem, et in tantum etiam fortasse perstiterit, ut uim facere praesumat: respicite uestrum maritum non hominem, sed Deum, non Ioachim, sed Christum, et intrepida Susanna uestrum unaquaeque dicat:
Latere Ioachim fornicatio poterat uxoris, sponsum autem uestrum quis latere potest? /541/ Iniuriam suam tam ipse, quam gloriosa mater eius, ac tota pariter caeli curia desuper intuebitur. Quae adeo impudens, adeo insana, ut hunc maxime non erubescat, et expauescat aspectum? Cum quis te falsi nominis christianus super hoc conuenire, immo circumuenire tentauerit, sufficit tibi uno te statim responso absoluere: Assentiam tibi in isto, si peragi potest inscio sponso meo, aut si fortiores eo fuerimus, quo eius offensam minus timeamus. Denique instantibus impudicis senibus, cum ui non posset eos Susanna repellere, ore usa pro manibus, quod unum restabat, impetum eorum compescuit, dicens ... Perpendite, uirgines, uirtutem coniugatae, et de maioribus minora cogitate. Non timetis mortis periculum, si a uobis incestuosos repuleritis, sicutilla, ut dictumest, faciebat. Non est tanta uiseorum, ut ab ipsis clamore liberari sitis compulsae. Aut si clamare necesse sit, facilius uos sponsus quam Susannam exaudiet maritus, et quo potest amplius, liberabit citius.
Egressae itaque de lectulo mente, Susannam in uico requirite; ut quas non inuenitis in claustro uirtutes, reperiatis in saeculo. Videte quid in secreto comprehensa, quid in publico gesserit accusata. Et quia partem agonis eius iam diximus, quae restant breuiter perstringamus. Deducitur illa, ut dictum est, ad iudicium cum parentibus et filiis, et uniuersis cognatis suis.
Flebant igitur sui, et omnes qui nouerant eam . Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. Quea flens, suspexit ad caelum. Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino, et dixerunt presbyteri: "Cum deambularemus in pomario soli... etc."
Et uos itaque, piae uirgines, innocentem matron am, et tantam sustinentem iniuriam pio prosequimini fletu, ut quo maior uestra fuerit compassio, iocundior existat innocentis liberatio. Flebant non solum sui, sed omnes qui nouerant eam; non quidem omnes, qui eius laudem audierant, quae nullos aut paucos latere poterat, sed qui rei ueritatem multis indiciis experti fuerant. In medium matrona sanctissima trahitur, et innocens pro rea statuitur. Anxius maritus, anxii tam parentes quam filii, et omnes qui nouerant eam, quanto pudore confusi, quantis lacrymis perfusi eius innocentiam deplorarent, quis commemorare uel cogitare non plorando queat? Solitam naturae quam humanitatis immemores senes in eius iudicium, immo suum potius consurgere ausi, et immundas n anus sanctae uertici eius imponentes tanquan testimonium accusationis in eam dicturi:
Cum deambularemus, inquiunt, in pomario soli... etc.
Bene, inquam, dicitis, "deambularemus" et "soli" qui concupiscentiae stimulis agitati, a Deo pariter et lege iam eratis alieni.
Consurgentes in medio populi, manus suas super caput eius
quae flens suspexit ad caelum; erat /542/ enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Quid est quod hucusque cum sui eam deflerent, non est memorata flere, sed tunc tantum cum castissimum eius caput contingerent manus impudicae? Nunquid tunc primo uel praecipue de periculo timebat uitae? Quod quidem ne suspicemur, mox annectitur:
Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Quamuis enim superius dixisset:
Si autem non egero, non effugiam manus uestras
et postmodum dicat:
Et ecce morior, cum nihil horum fecerim
confisa tamen et secura de salute animae, et gloria palmae, nequaquam tristis erat de transitoria morte, per quam se transituram sciebat ad gaudia perennis uitae. Unde et bene suspicere ad caelum memoratur quo eius intentio toto desiderio ferebatur. Cur igitur flebat tunc tantum cum eius capiti manus imponerent illi, ac non potius cum ad mortem duceretur; nisi quod ea quae mortem non timebat, ab obscoenis manibus caput suum contingi dolebat, quibus nec inferiores corporis partes tangi consenserat? Audite haec, et intelligite, uirgines sacrae, quae corpora quoque uestra tamquam propria Deo templa consecrastis, ut nullo lasciuiae tactu haec pollui permittatis, nullo immunditiae sacrilegio uiolari.
Si peccauerit uir in uirum, Samuel ait, placari ei Deus potest. Si autem in Deum peccauerit, quis orabit pro eo?
In uirum suum peccare Susanna timuerat, si aliquo lasciuiae tactu corpus suum ei dicatum contingi permitteret. Quid igitur sponsae Christi faciendum est, cum quis incestus ad eam accesserit, summam iniuriam Deo facturus, si hoc eius proprium templum aliquod lasciuiae contagium praesumpserit? Cui iudici nisi summo haec summa iniuria; cui nisi cuius est propria uindicanda seruatur? Ei utique qui ad timorem sui maxime nos adhortans, ait:
Nolite timere eos qui occidunt corpus, animae uero non habent quid faciant; sed potius eum timete, qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam.
Ac si aperte dicat: Non est eorum guerra plurimum metuenda, quae in una tantum nostri ac minori parte est, hoc est in corpore, et cito praeterit; sed ea praecipue, quae in utraque parte perenniter saeuit. Quam et Apostolus considerans, ingemiscit, dicens:
Horrendum est incidere in manus Dei uiuentis.
Si enim illas, quae torum maritalem maculauerunt, lex diuina senserit morte puniendas, quid eas manet, quae ipsum Dei templum prostituerint? Nunquid praeiudicium illis fecit, quae minus deliquerunt, si maiora crimina, et proprii tori maculas expiauerit minore uindicta? Certum est, ut supra memoratus Apostolus ait, in manufactis templis nequaquam Deum habitare, sed magis in illis, qui uera eius templa spiritalia sunt dicendi. De qualibus ipse quibusdam ait:
Nescitis quia Dei templum /543/ estis, et spiritus Dei habitat in uobis.
Si quis templum Dei uiolauerit, disperdet illum Deus. Templum Dei sanctum est, quod estis uos. Qui autem intra parietes corporalis templi sordes aliquas corporales intuens, non eas statim asportare festinet? Quis sibi fornicari non abhorreat, ac magis illud, quam uerius animae templum polluere trepidet?
Flebat, ut dictum est, Susanna, et fletus eius causa iam ex parte est exposita, pro contactu scilicet obscoenarum manuum, quae nec ad horam sustinere potuit. Flebat utique de praesente, et si diligentius attendimus, non solum corporis contactum, sed et famae futurum flebat detrimentum, cum illi scilicet ad testificandum prorumperent, quorum testimonio plurimum credi prouidebat, sicut et postmodum Scriptura commemorat, dicens:
Credidit eis multitudo quasi senibus populi, et iudicibus, et condemnauerunt eam ad mortem.
Flebat opprobrium domus suae, nec tam suam calamitatem quam suorum deplorabat anxietatem. Quid enim? quid inquam? Circumstantes suos, uirum, parentes, filios, cognatos, ut dictum est, et omnes qui nouerant eam, in summa anxietate positos, et tam innocentiam eius quam suam infamiam deplorare cernebat. De quorum compassione magis quam de propria passione dolebat; nec tam corporis mortem quam infamiae labem plangebat. Quo enim quaeque castior est, uerecundior esse cognoscitur, et castimoniae summum istud est argumentum. Unde bene sicut re, ita et nomine pudor, et pudicitia ita sunt adiuncta, ut frequenter nomine pudoris ipsa castitas designetur, quod ut dictum est, signum est eius praecipuum argumentum. Quod et Apostolus diligenter attendens cum muliebris honestatis habitum describeret, id in commendatione ipsarum primum assumpsit, per quod eas maxime commendari censuit:
Mulieres in habitu ornato, cum uerecundia et sobrietate... etc.
Hinc e contrario scriptum est:
Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.
Heu! quid iam nouimus, uel audiuimus inter eas, quae per habitum sanctum Deo mentiuntur, non solum turpitudinem carnis incurrere, sed nec infamiae notam abhorrere. Quibus hoc ipsum pro gloria uidetur, quod Christo dedecorato amasiae hominum, immo detestanda scorta daemonum praedicantur. A quibus si nonnulla munuscula quandoque suscipiunt, tam Christi quam sui oblitae miserandam mortem suam, cum summo dedecore sui quibus audent ostentant, quasi non parui se aestimantes, quae se aliquibus uendere possint; plura tamen fortassis largiturae quam accepturae. Paucos quippe emptores reperiunt et magis damnum quam lucrum conspiciunt; et quae minus appetuntur merces, facilius omnibusexponuntur, et publicatae citius obtinentur. /544/
Ut autem a proposito reuertamur, et de summa ignominia Christi ad laudem feminae saecularis redeamus; cum falso testimonio senum populus credidisset, et eam ad mortem condemoassent, exclamauit uoce magna, et dixit:
Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant tu scis quoniam contra me falsum tulerint testimonium, et ecce morior cum nihil horum fecerim.
In iudicio prius constituta, cum illi in accusationem eius testificarentur, non loqui, sed flere, et in caelum suspicere narratur, ut eius patientia primum probaretur, quam et in Christo propheta praedixerat his uerbis:
Tanquam ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
Expectabat ibi tacita, damnationis suae sententiam, et tacens hominibus, soli Deo fletu loquebatur. Nunc uero damnationis accepta sententia, ad excusationem sui, non liberationem, suam innocentiam protestata, famae, potius quam uitae decreuit consulere, et suos saltem de morte sua minus sollicitos reddere, quam minime dubitarent ad feliciorem uitam transire. Certissimum quippe uel innocentiae, uel culpae testimonium est, extrema confessio damnatorum, maxime cum quidquidiam dicatur apud homines, sibi profuturum desperent, et tanto amplius de seruanda ueritate sunt solliciti, quanto se magis ad diuinum iudicium propinquare trepidant. Bene autem dicitur exclamasse uoce magna, non quae solum aures hominum tetigit, sed quae ad piissimas aures Dei perfectius uenit, nec tam terram quam caelum repleuit. Quod statim subsecutus indicat effectus, cum dicitur:
Et exaudiuit Dominus uocem eius.
Quam, obsecro, uocem eius audiuit, immo, ut audistis, exaudiuit? Quid enim orauit, unde meruit exaudiri?
Tu, Domine, inquit, omnia nosti antequam fiant; tu scis quam falsum contra me tulerint testimonium.
Numquid orando adiecit ut liber aretur a poena, quam non meruerat ex culpa? nequaquam id rogare decreuerat, quae sic se ad uitam transire magis quam mori attendebat, nec tam de morte quam de infamia propulsanda curabat, ut suis potius quam sibi consuleret. Dominus autem, cui conscientia magis quam lingua loquitur, non solum ab infamia, uerum etiam a morte ipsam liberare non differens, in eo uocem eius exaudiuit, quod confessionis suae ueritatem certis indiciis comprobauit. Unde et subditur:
Cumque duceretur ad mortem, suscitauit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cui nomen Daniel.
Spiritum, inquit, potius quam corpus suscitauit, cum aetatem pueri iunioris mirabiliter exaltauit, ut spiritus sanctus, qui in eo iam erat per gratiam, per prophetiae cognosceretur efficaciam; et per uirginem puerum pudicitiae defensorem impudici senes iudicati damnarentur. Ex qua quidem /545/ spiritus suscitatione ad pudicae, ut dictum est, defensionem matronae, et condemnationem impudicorum senum, id non immerito puerum hunc meruisse credimus, ut perpetuae uirginitatis florem obtineret. Hinc quoque non incongrue credimus in tantam puerum famam ex hoc tam mirabili iudicio suo creuisse, ut ipse quoque Nabuchodonosor, qui eum captiuauerat, cum caeteris eum praecipue toti terrae suae quasi iudicem peficeret.
Exclamauit autem uoce magna, et dixit: "Mundus ego sum a sanguine huius." Et conuersus omnis populus ad eum, dixit: "Quis est iste sermo quem locutus es?" Qui cum stares in medio eorum ait: "Sic fatui uiri Israel, non iudicantes, neque quod uerum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? Reuertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt aduersus eam."
Reuersus est ergo populus cum festinatione. Quod uero tam mirabile, uel tam diuinae uirtutis manifestum signum, ut tam cito ad unius pueri subitem increpationem totus subsisteret populus, et eo diligenter audito, ad iudicium festinanter rediret? Quid in eo cernebat, quem aetas paruulum monstrabat et despicabilem, nec omnino ad tantum negotium sufficientem ostendebat? Profecto non est ambigendum eum quo repletus est, spiritum aliquo manifesto signo in eo esse uisum, et quiddam diuinum in uultu eius uel habitu apparuisse, sicut de Domino creditur, cum ipse solus omnes pariter tam ementes quam uendentes de templo eiiceret. Reuerso autem ad iudicium populo, quam constanter, quam sapienter iudex senum puer, immo in puero Spiritus sanctus loquatur audiamus:
Separate eos ab inuicem procul, et diiudicabo eos.
Et primo quidem grauiter increpando atque arguendo eos dixerat:
Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod uerum est cognoscentes... etc.
Quae est ista, obsecro, confidentia eius, qui non solum puer, sed et iunior memoratur, ut unus duos tam acriter arguat, tam publice puer increpet seniores, et tam cito iudicium ipse consummet? Audistis pueri constantiam, sed miramini prudentiam, de qua in examinandis testibus uniuersa per orbem Ecclesia sumpsit auctoritatem. Puer erat, et captiuus, etiam Ecclesiae legem non scripto, sed facto promulgabat. Quid est, puer, quod audes praesumere, et supra aetatem pueri, et non trepidas dicere:
Diiudicabo eos?
Dic saltem: Diiudicabit eos Dominus. Sed quia, ut ait Apostolus:
Qui adhaeret Deo unus spiritus est
secure profiteris quod per diuinum agatur, per tuum fieri spiritum; praesertim cum et Veritas dicat:
Non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis.
Quid interim agis, o Susanna? quanta subsistis admiratione suspense? quod /546/ a puero speras auxilium, quae per commune damnaris iudicium? Sed quia scriptum legisti de tuo et omnium Saluatore:
ne diffidas eum te per hunc puerum saluare, quem ut omnes saluet puerum fieri credideras ex lege. Non attendas pueri aetatem, sed praesidentem puero deitatem, de cuius potentia scriptum meministi:
Dixit, et facta sunt; mandauit, et creata sunt.
Confidens Domino, atque omni auxilio destituta praeter diuino, illud apostoli iam in te completum experiris:
Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Filia Iuda, ut ipse Daniel profitetur, et de regio sanguine clara, atque dominicae stirpi per cognationem coniuncta, quem fueras habitura cognatum, iam in agone tuo praesentis propitium; ut quod speras de salute animae, iam experiaris in corporis liberatione, ut ex beneficio minori certior reddaris de maiori, et de perceptione amplioris gratiae ei semper studeas deseruire. Audistis, uirgines et sponsae Christi, uirtutem laicae coniugatae, quam a uobis de lectulo, ut diximus, foris egressis uoluimus conspici; ut eam scilicet imitantes, sponsum uestrum reperiatis in uico, quem fortassis non habetis in claustro. Audistis, et uos, tam presbyteri quam clerici, iudicium uestrum, qui circa sponsas Dei aliqua de causa conuersantes, uel eis familiaritate qualibet adhaerentes, tanto a Deo longius receditis, quanto eis turpiter amplius propinquatis. Maculare hominis torum praesumentes presbyteri, dignam, ut dictum est, mortis sententiam exceperunt. Quid eos maneat perpendite, qui proprium Dei lectum non uerentur polluere. Cum apud ipsas missarum solemnia celebratis, uel ad infirmas uenire cogimini, saepe, ut audio, earum ori hostias porrigitis manibus illis, quibus ipsarum nates uel obscoenas partes contrectare soletis. Si corruptis monialibus uix a sanctis patribus remedium indulgetur, quid de ipsis sentiendum est corruptoribus? Quorum sexus quo naturaliter est fortior, tanto et eorum lapsus damnabilior. Ac ne prolixitate tam abhorrendae maculae finem nostri foedemus sermonis, sufficit utrisque suum nos proposuisse iudicium, et de propositae historiae iudiciis a minori ad maius traxisse argumentum. Dominus ipse, sorores carissimae, qui sicut audistis, cubile hominis seruauit immaculatum, proprium quem ei consecrastis lectum custodiat incontaminatum, et longe a uobis releget fornicationis spiritum; et qui sancti propositi uobis inspirauit uoluntatem, ipse perseuerandi tribuat facultatem. Amen. /547/
-----------------------------------------------------------------------