IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES [31] IN NATALI SANCTI STEPHANI VEL CAETERORUM DIACONORUM, QUI AB APOSTOLIS DERIVATI SUNT OBSEQUIO SANCTARUM VIDUARUM |
[31]
IN NATALI SANCTI STEPHANI VEL CAETERORUM DIACONORUM, QUI AB APOSTOLIS DERIVATI SUNT OBSEQUIO SANCTARUM VIDUARUM
In lectulum Salomonis sexaginta fortes an biunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. Uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
Quam gloriosus et quam pretiosus, fratres, iste sit lectulus Salomonis, cui tam diligens custodia tot et tantorum uirorum sic praeparatorum, sic armatorum deputatur, mirari magis quam eloqui possumus. Quid in noctibus rex tantus metuebat, qui ex ipso quoque nomine suo, quantam sit adeptus pacem, insinuat? Quid, inquam, in noctibus potius quam in diebus uerebatur, ut tanta custodia prouidentia lectulum suum ambiente muniret? Cur haec denique quies eius lectulo magis quam lecto comparatur? Lectum quidem in Euangelio legimus duos in se continentem, quorum alterum assumi, et alterum relinqui Veritas testatur. De lectulo autem, qui in hoc Cantico Canticorum sapius memoratur, nihil tale dicitur; nec quisquam in eo quiescens relinqui perhibetur. Lectus itaque qui maior est, et multos capit, quorumlibet continentium uitam designat. Hi namque quo amplius ab inquietudine saecularium curarum sunt remoti, nec coniugalibus molestiis impliciti, ampliori quiete fruuntur. Sed quia et inter uirgines nonnullae fatuae inuenuuntur quae a sponso clausa ianua repelluntur, et multi post sacrum propositum apostatantur et ob hoc assumi a sponso non merentur, derelinqui dicuntur. Lectulus uero, qui arctior est et paucos capit, sanctae continentiae quietem exprimit, cuius uitae perfectio Deo se arctius astringit, et quasi cum eo unus spiritus fit. Talium uita Deo penitus uacans, atque illi soli dedita, sponsae nomine recte censetur, sed tunc rectius et specialiter, cum tanta uirtus in feminis praeminet, quae, uirili copula spreta, et contemptis uoluptatibus, Christum sibi pro marito proposuerunt, non solum uirgines, ut Maria, sed etiam uiduae, sicut Anna, et qua abrenuntiantes saeculo, apostolico adhaerebant collegio. Quas denique apostoli tanto pietatis amore sunt amplexi, ut cum crescente numero fidelium ipsi iam ut antea mensis earum non sufficerent ministrare, septem huic officio diaconos, id est ministros deputauerint, quibus earum necessitudini diligenter prouidentibus, ipsae spiritali lectuli /554/ quiete fruerentur ampliore. De quorum quoque numero, sicut et de coetu apostolico diabolica tentatione uno cribrato et uentilato, sex tantum diaconi huius uiri Salomonis lectuli custodes, et tamquam excubiae noctumae remanserunt. De quibus nunc dicitur:
Ac si patenter diceretur: Iam in hac incarnati Verbi manifesta foederatione ueri Salomonis lectulum sexaginta uiri fortes diligenter ambiendo et circumspiciendo protegunt; ne quo diabolicae tentationis adulterio uioletur, ne quo carnalium uoluptatum contagio maculetur, aut curae mundialis tumultibus inquietetur.
Sexagenarius numerus constat ex senario atque denario, quia sexies decem sexaginta fiunt. Sex autem illi diaconi tam senarium in numero suo habuerunt, quam in perfectione et custodia mandatorum Dei, quae per decalogum legis designantur, denarium tenerunt. Sic igitur in eis senario atque denario pariter coniunctis, recte sexaginta fuisse perhibentur. Fortes praecipue, nec in carnalibus remissos uoluptatibus esse oportuit, qui sanctarum castimoniae feminarum custodes praepositi. De quorum collegio ille solus expelli meruit, qui zelo pulchrae coniugis suae nimium accensus, nec ab hac concupiscentiae carnalis infirmitate uel correptus destitit; sed uehementis doloris uesania commotus, tam illam suam, de qua corripiebatur, quam caeteras feminas publicari censuit. Quem adeo detestandum apostoli decreuerunt, ut in locum eius neminem iudicarent substituendum, sicut in Matthia Iudam restaurauerunt. In omni quippe religionis conuentu tolerabilior auaritia uidetur, et minoris infamiae, quam turpitudo luxuriae, et maxime in deuotis feminis. Haec labes est detestanda, et ab eis penitus semouenda. Expulso denique illo misero et tam infirmi animi Nicolao a praedicto illo diaconorum forti consortio, mysticus ille quem diximus sexagenarius numerus recte est conseruatus. Ex fortissimis Israel hi sunt diaconi electi, quia ex discipulis Christi mira continentiae et abstinentiae uirtute praeditis sunt assumpti. Unde gladiis armati et ad bella doctissimi describuntur, quia doctrinis instructi diuini uerbi, qui gladius spiritus nuncupatur, quaelibet antiqui hostis tentamenta cum hoc gladio resecabant, et tam continentiae quam abstinentiae clypeis muniti ignea tela illius nequissimi quasi quodam umbone ualido repellebant. Qui etiam in qua sui parte gladios praecipue gestarent prouide est determinatum cum subditur:
Uniuscuiusque ensis super femur suum.
Qui enim sanctimoniae praeerant feminarum, et praedictum miserum de concupiscentia carnis damnatum a consortio suo mouerant eiectum, ab hoc sibi uitio maxime prouidebant, et incentiua libidinis continentiae gladio a se maxime resecabant. Unde et bene super illam corporis partem enses habere describuntur, ubi sedem luxuriae constat /555/ esse tamquam propriis partibus libidinis. Quod diligenter maximus ille christianorum philosophus Origenes attendens, corporali quoque gladio in semetipso usus, manus sibi inferre sustinuit, quo sine suspicione infamiae ad mulieres quoque instruendas liberum accessum posset habere. Ex primo quoque Dialogorum beati Gregorii libro didicimus uenerabilem Equitium abbatem, ut feminarum quoque monasteriis praeesse deberet, ab angelo per uisum ita spiritaliter eunuchisatum esse, ut incentiua carnis quibus primo grauiter incestabatur, sic in eo penitus extinguerentur ac si omnino deinceps uiueret sine sexu.
Sunt qui super femur alienum potius quam super suum gladium habent, cum aliqui non tam bene uiuentes quam praedicantes, aliorum incestuosam uitam magis corrigunt quam propriam. Timores nocturni sunt sollicitudines sanctorum de quibuslibet diaboli uitandis insidiis. Tanquam enim in tenebris omnis insidians latet, et perfecti quilibet, qui iam manifesta uicerunt tentamenta, de his superest ut cogitent quae magis sunt occulta, et difficilius deprehendi possunt. Unde et secundum ueterem Ezechielis translationem, ut beatus meminit Gregorius, sancta illa quatuor animalia oculos in dorso habere dicuntur. Quod ipse diligenter exponens, ait:
Et haec quidem uitia quae uirtutibus finitima sunt, maiori sollicitudine consideranda sunt, ne per speciem fallant.
Et post aliqua:
Ea enim quae in facie sunt, saepe etiam peccatores custodire solent. Iusti autem quia se et in eis custodiunt, quae in promptu et in facie non uidentur, in dorsis oculos habent; quia et ea quae in oculis sunt discutiunt, et ab his se custodiunt quae latent.
Pensate itaque, dilectissimae sorores, quam obsequii uicem his tam egregiis ministris referre debeatis, et tanto maiori deuotione natalitia ipsorum celebrate, quanto fidelibus his uiris dispensatoribus amplius estis obnoxiae. Perpendite et quanto uos honore diuina gratia sublimauerit, qui uos primum suas et postmodum apostolorum habuit diaconas, cum tam illis quam istis sanctis uiduis de suis facultatibus constet ministrasse. Unde et ipsas tam diaconas quam diaconissas antiquitus appellare doctores sancti consueuere. De quarum etiam mensis ordo diaconatus in praedictis uiris incoeptus, ad dominicam altaris mensam postmodum est translatus; ut qui diaconarum fuerant diaconi, nunc leuitae efficiantur Christi. Quibus pariter et feminas in hoc diaconatus ordine ab apostolo coniunctas esse, doctores sancti multis profitentur in locis. Qui ad Romanos epistolam scribens:
Commendo, inquit, uobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est Chencris.
Quem quidem loeum Cassiodorus in huius epistolae eommentariis suus exponens:
Significat, inquit, diaconissam fuisse matris ecclesiae, quod in partibus /556/ Graecorum hodie usque peragitur, quibus et baptizandi usus in Ecclesia non negatur.
Hic locus apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio Ecclesiae institui, in quo officio positam Phoeben apud ecclesiam, quae est Chencris, apostolus magna cum laude et commendatione prosequitur.
Hieronymus quoque illum apostoli locum ad Timothaeum scribentis exponens, dicit:
Adolescentiores autem uiduas deuita in ministerio diaconatus praeponere, nec malum pro malo detur exemplum.
Idem quoque apostolus, cum supra in eadem epistola post episcopos etiam diaconorum uitam ordinaret, institutionem quoque diaconarum illis coniunxit, dicens:
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo uino deditos, non tempore lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pure. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris uiri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus... etc.
Ubi et illud notandum est, quod quemadmodum hoc loco diaconos quoque, sicut episcopos, unius uxoris uiros approbat, ita et postmodum diaconissarum ordinem instituens, eas etiam unius uiri uxores maxime commendat:
Vidua, inquit, eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius uiri uxor
ut uidelicet tanto sit ad sui ordinis administrationem idoneior, quanto iam calue corporis refrigescente, ardorem libidinis minus sentit: et tanto solertius ecclesiasticis ministeriis ualeat praeesse, quanto magis in rei familiaris cure bene cognoscitur exercitata. Quae de intemperantia libidinis ne plurimum possit notari, si uidelicet per plures decurrerit uiros, unius uiri uxor eligenda censetur. Vos tandem alloquor, uirgines, ut ministrorum quoque differentiam de uestra cogitetis praerogatiua. Ecce enim sanctorum obsequio uiduarum ab apostolis, locum quorum obtinent episcopi, minoris ordinis uiros, id est diaconos, uidetis deputatos: ab ipso uestro Christo in matre eius uirgine didicistis, quid uobis debeant episcopi. Non enim illi diaconum, sed apostolum dedit ministrum, per hoc patenter insinuans tanto uos digniores promereri ministros, quanto ad excellentiam dominicae matris amplius propinquatis. Quae quidem non diaconum, sed apostolum in obsequio sui ministrum adepta, quid uobis episcopi deheant insinuat, qui apostolorum gradum in Ecclesia possident. Unde et deuotis communiter feminis tam uirginibus quam caeteris, quanto studio tam apostolorum quam praedictorum diaconorum ab eis electorum festiuitates sint celebrandae, nolo uos ignorare. Quorum uos intercessionibus plurimum adiutas /557/ ille uos in sacro proposito custodiat, qui tales uobis deputauit ministros, et eosdem apud se uestros habeat sduocatos sponsus uester Dominus Iesus Christus, qui cum Patre, etc.
-----------------------------------------------------------------------