IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[32]
DE LAUDE SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS
Ancillis Christi servus Christi, tanto domino digne confamulari.
Protomartyris et caelestis signiferi piissimas exequias, immo triumphalem celebrantes agonem, tanto id maiore perficite deuotione, quanto uos amplius huic tam Christi quam uestro diacono constat obnoxias esse. Quid enim diaconus nisi minister interpretatur? Quis autem Actus Apostolorum perlegens, non nouerit beatum Stephanum cum sex aliis Spiritu sancto plenis, iuxta ipsius Spiritus septiformis gratiae numerum, ab apostolis in ministerium sanctarum feminarum diaconos electos, et per impositionem menus, ad huius administrationis curam diligenter astrictos, et quasi adiuratos? Qui cum omnes pariter1 pleni Spiritu sancto ab apostolis eligendi dicantur, solus tamen Stephanus hanc gratiam spiritaliter adeptus in sequentibus rmemoratur, cum dicitur:
Et elegerunt Stephanum uirum plenum fide et Spiritu sancto, et Philippum... etc.
Et rursum:
Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo.
Gaudete itaque, et spiritaliter congaudete tanti agonistae uictoriae, quem et meruistis habere ministrum, et in huius administrationis mercede priorem martyrii palmam adeptum de obsequio uestro misistis ad caelum. Reddite mutuum super hoc diuinae laudis obsequium; et quo ille fidelis pro Deo uestris ministrauit mensis, eo uos deuotius in obsequio Dei et ueneratione martyris persistatis. In quo simul et honorem uestrum pensate, et fiduciam de meritis eius non mediocrem sumite. Honorem quidem, quod, ut praefati sumus, talem meruistis habere ministrum, quem militiae caelestis signiferum omnes animae sequnntur iustae: fiduciam uero, qua ipsum praecipue ibi speretis /558/ adiutorem, quem hic fidelissimum habuistis procuratorem; ut qui in minimo fidelem se praebuit ministrum, in maiore ultroneum se praeparet aduocatum. Quod tanto facilius suis apud Dominum meritis obtinebit, quanto eius gratiam maiorem adeptus, summo sacerdoti primus diaconus meruit adiungi. Cuius quoque passio tantam priuilegii nacta est auctoritatem, ut sola ipsa canonicis inserta scripturis, eumdem habuerit scriptorem, quem et dominica. Tanquam apocryphae passiones apostolorum repudiantur, et exitus dominica matris certum ex scriptore titulum non habet. Sola est protomartyris passio euangelici scriptoris stylo insignita, et tam diligenter descripta, ut tam in sua quam in uestra laude abundet. Statim quippe post electionem eius et caeterorum ad obsequii uestri diaconatum, subiunctum legimus:
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo.
Quid hoc, obsecro, uobis dignitatis acquirit, quod non ante susceptum diaconatus officium his prodigiis et signis Stephanum magnificari Lucas commemorat, sed statim post huius curae susceptionem: nisi ut innuat hoc a uobis meritum processisse, ut quo se amplius sub infirmiori sexu famulando humiliaret, amplius hinc eum Dominus exaltaret, et in his, quae sequuntur, cateris excellentior sanctis appareret? De quo et subditur, quod cum propter prodigiorum et signorum magnitudinem ferre aduersarii eum non possent, de diuersis in eum synagogis et locis conuenientes, tam uerbis quam factis mirabilem inuenerunt. Cum enim pramisisset euangelista:
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano: et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, qui loquebatur.
Unde illico tam uerbis ipsius quam miraculis amplius confutati et uehementius in eum commoti falsis contra eum testibus introductis, commouerunt plebem, et seniores, et scribes, ut concurrentes raperent eum, et traherent in concilium, ut de blasphemia saltem in Deum et Moysem a falsis testibus ei obiecta reus adiudicaretur. Quod quidem non tam per eorum malitiam quam per dispensationem diuinam, ut in omnibus militem suum Deus glorificaret, patenter historia docet. Unde et cum scriptum sit, quia
concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium
non tam ui adductum quam propria uoluntate eum intelligimus. Cupiens enim dissolui et esse cum Christo, qui ad Patrem ait:
Volo, pater, ut ubi sum ego, illic sit et /559/ minister meus
eo tunc desiderio primus ipse diaconus post summum sacerdotem Christum ferebatur, quo postmodum Laurentius Sixto adhaerebat dieens:
Quo progrederis sine filio, pater? Quo, sacerdos sancte, sine ministro properas?
Recordabatur et illud Sapientis prouerbium, quo se obligatum attendebat, et exsoluere cupiebat:
Ad mensam magnam sedisti: scito quoniam et talia te oportet praeparare.
Sicut enim mensa est corporalis cibi, quae parua dicitur: sic et mensa magna ea recte uocatur, unde cibus animae in sacramento dominico sumitur. Hanc mensam Dominus erexit, cum seipsum in cruce pro nobis immolauit. Ad hane mensam accedimus, cum de altari eorporis et sanguinis eius sacramenta sumimus. Quod quidem sumentes, illud attendere debemus, quod ista sumentes Christus admonet:
Hoc facite, inquit, in meam commemorationem.
Ac si aperte dicat: Hoc in memoriam meae passionis ita celebrate sacramentum, ut ad compatiendum pro me, ipsa uos promptos praeparet memoria. Ut enim Apostolus meminit:
Si compatimur, et conregnabimus.
Cum uero compatiendo Christo, uicem ei reddimus: quasi de mensa potentis sumpta fercula recompensamus, ut et nos eum reficiamus de nostro, sicut et ille nos satiauit de suo; et nobiscum ipse coenet, cum quo nos prius coenauimus. Quis autem minister in mensa Christi, nisi diaconus intelligitur, qui et ipsam altaris mensam, et in ea consecrandae hostiae sacramenta componit? Unde bene memorem huius hostiae ipsum esse conuenit, cuius praecipue ministerio tractatur, ut inde merito primus hic diaconus illi summo sacerdoti in hac recompensanda uice succederet. Cuius quidem laudem cum in concilium aduocatus esset, ut diximus, ad accusandum, euangelista prosequens ait:
Et intuentes in eum omnes, qui sedebant in concilio, uiderunt faciem eius, tamquam faciem angeli.
Iam enim in eo futurae uitae gloria resplendebat, quam fidelibus suis promittens, ait:
Ibi enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
Et Apocalypsis:
Mensura, inquit, hominis, quae et angeli.
Legimus Dominum in transfiguratione sua tamquam solem facie resplenduisse: huius autem faciem tamquam angeli audiuimus factam esse, quod nec apostolorum, nec sanctorum cuiquam sacrae historiae. Statutus autem et interrogatus in concilio, quanta fortitudine animi atque constantia plenus esset, propriis responsis exhibuit: quae quidem tali fine concludens, ait:
Dura ceruice, et incircumcisi corde et auribus, uos semper Spiritui sancto restitistis: sicut patres uestri, ita et uos. Quem prophetarum non sunt persecuti patres uestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant, cuius uos nunc proditores et homicidae fuistis, qui accepistis /560/ legem, et non custodistis.
Ubi et subditur:
Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
Iam enim de primitiis percipiendae coronae securus, et de consummatione agonum quorum roboratus, quanto amplius properabat ad brauium, tanto aduersarios minus uerebatur, et magis in se commoueri gaudebat. Quam profecto constantiam non tam uerbis ipsius, quam ipsa sua praesentia ei Dominus exhibebat, sicut statim adiunctum est:
Cum autem esset Stephanus plenus Spiritu, intendens in caelum, uidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei.
Legimus Dominum Iesum, cum caelos ascenderit, ad dexteram Patris consedisse: nunc uero propter Stephanum, quasi inde surrexerit, stantem potius quam sedentem eum uidit apparuisse. Quis hic honor, quaeso, aut quae spes Martyris, ut in occursum eius assurgere, uel in auxilium eius stare, quasi et pariter pugnet, Christus appareat? Bene autem praemissum est, faciem eius tamquam faciem angeli factam fuisse, cum subiunctum sit eum gloriam Dei uidisse, ut iam eius uita siue cognitio angelica magis quam humana dicenda sit. Scriptum quippe est, Domino ad Moysen dicente:
Non uidebit me homo, et uiuet.
Et Psalmista de ipsa uisione diuinitatisiam securus, ad Deum loquitur:
Satiabor cum apparuerit gloria tua.
Hic uero Stephanus non solum humanitatem Christi stantem ad dexteram Patris, uerum et gloriam Dei uidere se asserit, quasi iam omnino angelicam faciem adeptum. De qua uidelicet angelica uisione per semetipsam Veritas ait:
Amen dico uobis, quia angeli eorum semper uident faciem patris mei, qui in caelis est.
Raptus est Paulus usque ad tertium caelum, et audiuit arcana uerba, quae non licet homini loqui: non tamen gloriam Dei, uel dexteram Patris, in qua Christus consisteret, legitur conspexisse. Unde iam Stephanum quasi iam in exitu uitae constitutum non tam humana quam angelice uiuere perpendimus: cui nec uirginitatis praerogatiuam defuisse credimus, quae praecipue uirtus angelos imitatur: ut uidelicet in carne sine corruptione carnis uiuatur, quod nequaquam Moysi concessum et humanae infirmitatis copulae obligato. Unde et in laudem tanti martyris sermo quidam conscriptus tall fine conclusus est:
In hoc quod praepositus est feminis, testimonium meruit sincerissimae castitatis. Beatus ergo erit, qui hunc imitatus fuerit. Et pudicitiae enim palmam, et martyrii consequetur coronam.
Ac si aperte diceretur: Qui exemplo eius Agnum sequens quocumque ierit, et bisso pariter indutus et purpura, rosis simul et liliis intextum percipiet diadema. Unde et per excellentiam tanti meriti diuino quodam praesagio factum est ut Stephanus uocaretur: quod, ut Beda meminit, hebraice /561/ norma uestra, graece corona dicitur; cuius nominis utraque interpretatio quantum huius militis excellentiam exprimat facile est assignare. Quod enim dicitur norma uestra, o fideles, tantis eum uirtutibus adornatum innuit, ut ad perfectionem uitae ipse sit omnibus regula disciplinae. Quippe cum dilectio sit hegis plenitudo, quis aeque ut Stephanus hanc tam Deo quam proximo uisus est exhibere? Deo quidem pro ipso, et post ipsum prior moriendo, atque ilhud adimplens, quod ipse de ipso dixerat:
Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Proximo autem, cum pro se lapidantibus uoce magna uans, supplicauit dicens:
Domine, ne statue illis hoc peccatum: quia nesciunt quid faciunt.
Ubi et mox de ipso de tanta perfectione assumpta subditur:
Et cum hoc dixisset, obdormiuit in Domino.
Et quidem ipsum pro se orasse Scriptura non reticet, dicens:
Et lapidabant Stephanum inuocantem et dicentem: "Domine Iesu, suscipe spiritum meum."
Sed, profecto, dum pro se uat, nec genua flexisse, nec clamasse uoce magna legitur: ut tanto maiorem inimicis exhiberet deuotionem, quanto eos amplius orationis suae praesidio egere sentiret, de quorum meritis nihil confidebat. In hac ergo perfectione caritatis erga inimicos consummatus, expheta pro eis oratione, statim in Domino meruit obdormire; ut de perfecto uirtutis cumulo, primus tam dignitate quam tempore martyr, primum perciperet brauium. Decebat quippe ut talis in acie Domini primus eligeretur athleta, et caeteris anteponeretur, qui, quo uirtute perfectior, eo amplius ad bellum propriis animaret atque instrueret exemplis: quasi per ipsum Dominus menus omnium doceret ad praelium et digitos ad bellum. Et ut constantius ad agonem posteros hortaretur, intuens in coehum uidit gloriam Dei, et sibi iam astantem Iesum, statimque, quasi ad sequaces suos in agone corroborandos, exclamat dicens:
Ecce uideo caelos apertos, et filium hominis stantem a dextris uirtutis Dei.
Ac si diceret: Pugnate et uos fortiter, dimicate uiriliter: quia post agonem pugnae, nulla est iam dilatio palmae. State in acie intrepidi, pugnate securi: quia Christus in agone astat nobis, ut uincamus pugnat pro nobis. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Quid etiam ihlud est insigne praesagii, quod Stephanus non tam coronatus, quam corona ipsa interpretatur? Quasi enim de ipso sunt omnes coronandi, qui ab ipso inchoantes, sunt per ipsum instructi: ut ipse simul et regula sit uirtutum, et quodammodo corona uictorum, et ducatus ad praemium. Qui etiam tantis, ut dictum est, extitit uirtutibus adornatus, ut corona caeterorum, quasi supremum diceretur ornamentum, et in ipso corpore Christi non tam caeteris sanctis in /562/ uestimento dominico sit connumerandus, quam in superiori parte, quasi corona, collocandus. Unde et immaculatae suae carnis hostia caeteris martyribus praeponi, et in catalogo septem diaconorum tamquam eorum archidiaconus, tam rei quam ordinis nomine meruit anteponi. Decebat quippe ut caeteri cum ipso uobis, ut diximus, deputati, eius praecipue regerentur arbitrio, qui castimoniae praeminebat uirtute. Bene itaque diuina dispensatione actum est, ut in exemplo martyribus ille primus exhiberetur, qui uirtutum gratia praecedens, eos amplius roboraret, et ad coronam prouocaret. Et sursum intuitus Iesum, tam in occursum, quam in auxilium sui pariter stantem, hanc reuelationem sibi fieri non distulit profiteri: qua uidelicet sequaces suos ad compatiendum amplius roboraret, et aduersarios in se ipsum ueh ementius commoueret. Meminerat, ni fallor, Isaiam a Iudaeis occisum, eo quod se Dei maiestatem uidisse scripserat. Unde et ipse amplius istos commouendos ex his uerbis suis stephanus aestimabat, sicut et statim annexum est cum dicitur:
Exclamantes autem uoce magna, continuerunt aures sues, et impetum fecerunt unanimiter in eum. Et eiicientes eum extra ciuitatem, lapidabant.
Hanc eamdem portam aestimo, qua et Christus ad crucifigendum egressus est: ut et regi et militi idem passionis 1ocus esset communist Completum est in eo iuxta ipsam quoque historiam, quod ad Haebraeos scribens Apostolus, ait:
Quorum animalium infertur sanguis in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret, per suum sanguinem, populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus.
Si ergo his, qui futuram inquirunt, tanto desiderio properandum est, quanto magis stephano, qui iam eam in caelis praesentem cernebat, qui sibi assurgentem, seu in occursum eius stantem ac paratum uidebat Christum?
Quanta autem promotione in eum debaccharentur ipsa persequentium impatientia testatur, cum dicitur:
Et eiicientes eum extra ciuitatem, lapidabant.
Non enim dicitiam eiectum lapidari, sed cum adhuc eiiceretur inchoari. Eiecto autem illo, quanta festinatione ad eius interitum conuocarent, depositio uestium eorum innuit qua auferri uidebatur aliquid impedimenti. Quanta uero sit eius caritas quae:
Omnia suffert, omnia sperat, omnia sustinet
Positis quippe genibus exclamauit uoce magna dicens: "Domine, ne statuas illis hoc peccatum"; et cum hoc dixisset obdormiuit in Domino.
Monstrant /563/ praecedentia Stephanum etiam pro se ipso orasse cum dicitur:
Et lapidabant Stephanum inuocantem et dicentem: "Domine Iesu, suscipe spiritum meum."
Ubi diligenter attendendum uideo quanta caritate inter ipsos lapidum ictus inimicos amplecteret, pro quibus non solum orat, sed etiam flexis genibus supplicat, quod nequaquam legitur pro seipso fecisse, uerum etiam pro his quos primo grauiter arguere et tam sua quam patrum suorum scelera non timuit improperare. Ex quanto autem caritatis fonte id perueniret exhibuit in fine, in quo tum praecipue Dominum Iesum imitari uidetur, qui ad passionem deductus pro crucifigentibus deprecatus est dicens:
Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt.
Perpendite, obsecro, carissimae sorores et filiae Christi, quanta prouidentia diuinae pietatis circa uos fuerit qui hanc famulatui uestro caritatem deputauit, quae nec inimicis, cum occideretur, irasci potuit, ut hinc praecipue colligatis quid de ipso uobis sit sperandum qui sic se inimicis praebuit propitium. Legimus et alios sequaces eius fortiter dimicasse, nullos autem uel paucos hanc exemplo Domini sui interemptoribus gratiam exhibuisse. Unde et merito primus in agone Domino succedere meruit, cui ex tanta uirtutis imitatione propinquior extitit, ut quo profectior esset uirtute, prior assumeretur in exemplo pugnae.
At ne tantae caritatis affectum in oratione sua non obtinuisse putemus effectum, attendite quid oratione illa proueniat et sequatur. Dictum quippe fuerat testes illos falsos quibus lapidantibus traditus est, custodienda uestimenta sua secus pedes adolescentis Sauli deposuisse, postea uero cum, expleta oratione, pro inimicis martyr statim in Domino obdormiuisse dicitur, mox de eodem adolescente Saulo subinfertur:
Saulus autem erat consentiens neci eius... etc.
Quibus uerbis quidem in hoc maxime adolescente eius oratio fructuosa inuenitur, ut ille postea per meritum Stephani conuersus fuisse credatur, per quem uniuersus fere mundus ad Deum conuerteretur, ut hoc ipsum quod credimus Stephani meritis omnes pariter gentes tribuamus.
Sed nec Stephano lapidato persequentium ira sedata est, sed tanto amplius propter eum accensa, quanto constat eum Deo magis acceptabilem et inimicis Dei fuisse odibilem. Unde et sequitur:
Facta est persecutio magnain Ecclesia in illa die qu e erat in Ierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudeae et Samariae, praeter apostolos.
Cuius quidem persecutionis dispersionem in quantam salutem Ecclesiae Dominus conuerterit, ut de morte scilicet Stephani desolata materiam acciperet consolationum, sequentia indicant, cum haec scilicet fidelium dispersio multos in fidem Christi congregaret populos, sicut in sequentibus continetur, /564/ cum dicitur:
Igitur qui dispersi erant pertransibant euangelizantes uerbum Dei, Philippus autem descendens in ciuitatem Samariae praedicabat illis Christum. lntendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unanimiter audientes et uidentes signa quae faciebat. Multi enim illorum qui habebant spiritus immundos clamantes uoce magna exiebant, multi paralytici et claudi curati sunt. Factum est ergo gaudium magnum in illa ciuitate.
Quod etiam gaudium quantum apostolis fuerit non tacetur cum dicitur:
Cum audissent autem apostoli qui erant Ierosolymis quia recepisset Samaria uerbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Iohannem... etc.
Hunc autem Philippum eum esse constat, qui etiam inter ipsos septem diaconos uestro famulatui deputatos euangelista superius secundum post Stephanum computauit, dicens:
Et elegerunt Stephanum, uirum plenum fide et Spiritu sancto, et Philippum... etc.
Ex quo etiam liquet per hunc quoque diaconem uestrum quasi de domo uestra primam agentes praedicationem Christi dilatam fuisse et primitias gentium in horreas Christi peruenisse. Cuius etiam filiabus quantam gratiam praerogatiua uirginitas contulerit longe inferius Euangelista non reticet dicens:
Altera autem die profecti uenimus Caesaream et intrantes domum Philippi euangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. Huic autem erant filiae quatuor uirgines prophetantes.
Ut ergo nunc ad superiora redeamus, libet etiam nunc intueri quantam curam sepeliendi sanctissimum martyris sui corpus habuerit Dominus, cum de caeteris ad ipsum ingemiscens Psalmista conqueratur dicens:
Posuerunt morticina seruorum tuorum escas uolatilibus caeli, carnes sanctorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem sanctorum in circuitu Ierusalem et non erat qui sepeliret.
In illa quippe tanta persecutione et dispersione fidelium quae tunc Ierosolymis facta est, non defuerunt fideles qui cum planctu magno in tanta sui anxietate martyrem, sepelierunt sicut scriptum est:
Sepelierunt Stephanum uiri timorati et fecerunt planctum magnum super eum.
Hic est ille ploratus et ululatus multus Rachelis uestrae, hae sunt illae compatientis Ecclesiae piae lacrymae, quae per Ieremiam praefigurata sunt dicentem:
Vox in excelso audita est lamentationis et luctus, Rachelis plorantis filios suos... etc.
Et uos ergo, sorores in Christo carissimae, talem ac tantum in uestro famulatu defunctum pia lamentatione plangite; pia compassionis deuotione uenerandas exequias celebrate, et quasi hunc praecipue uestrum ad sepulcrmn prosequentes eius sepulturae lacrymis unguenta perficite, et fideli eius circa uos obsequio quasi aromata praeparate.
Legimus in illis sceleratis turbis quae ad crucifigendum ducebant Dominum, /565/ non defuisse illi lugentium pietatem feminarum. Sicut idem meminit euangelista dicens:
Sequebatur autem eum multitudo populi et mulierum quae plangebant et lamentabantur eum.
Conuersus autem ad illas Iesus dixit:
Filiae Ierusalem, nolite flere super me... etc.
Si ergo infideles feminas, et ipsorum et persequentium uxores naturalis affectus pietatis qui maxime uestro sexui inest ad compassionis lacrymas commouit, quid uestro debeatis Stephano non ignoratis.
Quem etiam post mortem quot et quantis miraculis Dominus extulerit praecipue doctores Ecclesiae ad posterorum memoriam studiose scribendo transmiserunt. Unde inter caetera meritis eius perpetrata magnalia, maximus Ecclesiae doctor Augustinus libro de Ciuitate Dei ultimo sex mortuos in Africa commemorat suscitatos, quod nec ipsum sibi Dominum nec Petrum id miraculis praecipuo, nec cuiquam sanctorum legimus concessisse. Prius quidem quemdam presbyterum, deinde puerum, postea quamdam sanctimonialem, dehinc quamdam puellam, postea iuuenem, deinde quemdam infantem. Eucharius enim presbyter uetere morbo calcibus laborabat et per memoriam eius in terris saluus factus est. Ipse uero postea morbo alio praeualescente, mortuus est, sed tunica eiusdem presbyteri postquam ad memoriam sancti martyris delata est, et reportata est, et super iacentis mortui corpus posita, meritis beati martyris suscitatus est. De puero uero legimus quia, cum in area luderet, exorbitantem boues qui uehiculum trahebant rotis eum attriuerant, et confestim palpitauit expirans. Hunc mater arreptum ad eamdem memoriam posuit, et non solum reuixit sed etiam illaesus apparuit. Sanctimonialis uero cum aegritudine laboraret, ad eamdem memoriam tunica illius allata est, sed antequam tunica reportaretur illa defuncta est. Hac denique tunica operuerunt cadauer eius et recepto spiritu saluata est.
Quadam autem die, cum Basus quidam Syrus ad memoriam eiusdem martyris pro filia aegrotante rogaret et uestem puellae eo detulisset, ecce duo pueri de domo occurrerunt qui eam mortuam nuntiauerunt. Sed amici qui erant in domo prohibuerunt illi dicere, ne per publicum plangeret. Qui cum domum rediisset nimio dolore commotus, mortuae filiae uestem quam detulerat superiecit et uitae reddita est. Filius item cuiusdam extinctus erat. Cuius corpus amici martyris oleo perunxerunt et statim reuixit. Sextus uero qui superest hoc modo suscitatus est. Eleustus, uir tribunitius, habens infantulum in infirmitate mortuum super memoriam martyris posuit, et post multam orationem cum lacrymis fusam, iuuenem leuauit. Haec ommia, ut diximus, in Africa gesta, quae uidelicet ibi habitando nouerat, beatus commemorat Augustimus, ex his scilicet innuens quae in /566/ una prouincia facta ad eius notitiam peruenerunt, quot et quanta talia uidelicet maiora in caeteris mundi partibus ad gloriam sui militis Dominus operari credendus sit.
Unde et id praerogatiuae consecutus est, ut im eius memoriam maxime cathedrarum episcopalium basilicas uideamus comsecratas. Qui primus martyr Christi, tamquam alter Abel, proprii sanguinis effusione1, quidam, ut ita dixerim, fundator extitit Ecclesiae, seipsum tamquam lapidem uiuum et multorum lapidum ictibus obtusum et quadratum in eius fundamentum substernens, super quem caeteri omnes tamquam in ipso quodammodo fundati ac firmati innitantur, qui et uiris exhibuit formam constantiae et feminis pariter continentiae.
Sed quondam cuncta haec ad uestram gloriam, carissimae sorores, specialiter pertiment quae de primo uestro praedicantur ministro, tanto amplius a uobis triumphus eius memorandus est, quanto eius memoria uobis ampliorem honorem uel maiorem securitatem praestat. Unde pie uobis exhortatione consulimus ut semper in matutinis et uespertinis laud ibus in antiphona propria et collecta eius memoriam deuote celebretis, ut quem apud homines fidelem habuistis ministrum, salubriorem apud Deum sentiatis aduocatum, ipso id uobis Domino praestamte, cui est homor et gloria per infinita saeculorum saecula. Amen.
-----------------------------------------------------------------------