IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[34]
Si ad corporalem aspiciamus pacem hodierna passio innocentum prima professata est quam uerum fuerit quod ipsa Veritas postmodum ait:
Nolite putare quia ueni pacem mittere in terram: non ueni pacem mittere, sed gladium.
Etsi enim aduentus eius pacem maximam mundo dederit, bellis prioribus sub Augusto finitis, nequaquam ipsesibi hancpraestitit quam omnibus contulit. Quod quidem non sine magna dispensatione factum esse credimus, ut in eius scilicet persecutione tam cito inchoata, singuli fideles in propria se maxime consolarentur, quam et ipse Dominus consolationem discipulis anteponens:
Mementote, inquit, sermonis mei, quem ego dixi uobis: non enim est seruus maior domino suo; si me persecuti sunt et uos persequentur.
Bene autem ab ipsa statim infantia Christi persecutio eius est incoepta et in infantibus debacchata ut tanto irrationabilior comprobetur, quod tam crudelis innocentiam manifestam prosequitur, ut prius imperatur supplicium quam patrandi facultatem aetas habeat. Ne quis forte Dominum crudelitatis arguat quod ipse persecutionem declinans in Aegypto latuerit, nec ab ea innocentiam infantum liberare decreuit, sciat hoc dominicae pietati magis imputandum esse. Quis enim nesciat eos qui tunc occisi sunt quandoque morituros, aut quis certus sit eos, si non interficerentur, fuisse saluandos, de quorum salute neminem fidelium nunc constat dubitare? Quod cum id sola gratia Dei eis absque aliquibus eorum meritis collatum sit, quis non pietatem Dei magis commendet quam crudelitatem accuset? Ipse denique mortis cruciatus tanto in eis leuior extitit, quanto momentaneus et improuisus magis fuit.
Videns Herodes, inquit euangelista, quoniam illusus esset a magis, iratus est ualde, et mittens occidit omnes pueros /593/ qui erant in Bethlehem... etc.
Illusus a magis occidit innocentes qui illudere nec peccare poterant. An illusum te, impie, credis quia dolum conceptum perficere nequis, et ordinationem Dei tuo scelere praeuenire non permitteris, et prius illudere quam illudi, seducere quam decipi, fraudem inferre quam errorem pati? Usque adeo insensibilis factus es, ut quem iustitia non reprimit, humanitas non commouet, ut his quos innocentes non dubitas parcere nequeat crudelitas? Insanus in altos factus, in te ipsum crudelior es repertus, qui dum filium Dei persequeris, tuorum filios occidis; nec ipse filius tuus a tantae malitiae crudelitate persistit immunis. Quo quidem cum caeteris interfecto, illusionis tuae crudelitas incomparabilis in ludum prouerbii conuerse, titulum tibi quem merueras inscriptum dereliquit, non a Pilato, ut titulus Domini in eius honorem compositus, sed ab Augusto iu illusione tui perpetua promulgatum. Unde et Macrobius, Saturnaliorum libro II de Augusto et iocis eius inter caetera sic meminit:
Cum audisset inter pueros quos in Syria rex Iudaeorum Herodes in tribunatu iussit interfici, filium quoque eius occisum, ait: "Melius est Herodis porcum esse quam filium." Credebat quippe Augustus ipsum etiam Herodem regem Iudaeorum more populi sui a carne abstinere porcine, etob hoc eum nequaquam porcos occidere uelle, a quorum usu decreuerat abstinere.
Utrum uero hoc scienter an per ignorantiam ad generale edictum regalis imperil sit factum, non satis ex praedictis uerbis liquide apparel. Potuit quippe fieri, ut qui pro uno turbatus infante, ab omnibus uerebatur, suum quoque filium suspicaretur, per quem regnum amitteret, uel in eo dolorem aliorum leniri crederet, et ob hoc etiam ipsum occidi furor immoderatus praeciperet, ut sic sceleris immensitas in admiratione sui cunctos commoueret. Quod si eo ignorante, diuino iudicio, quacumque occasione id actum, sit benedictus Deus qui impii gaudium retorsit in ipsum, et quam a proprio filio auertit, in maledictum germen nequissimum conuertit. Quem denique diuina ultio in tantam insaniam deiecit, ut cum ipse miserabilis mortis cruciatus ferre non posset s proprias sibi inferret manus, ut qui tot innocentum uitam eripuerat, ipse suam, non alius, eripere mereretur. A magis illusus, ab Augusto delusus, a se ipso interfectus, quas poenas meruit, tam uitae peruersitate quam peruersitatis suae fine patenter edocuit. Neminem malitiae suae praeconem tam certum habuit quam se ipsum.
Quod eius tempore Christus nasceretur prophetia praedixerat, quod eius fraude Christus perderetur malitia eius disponebat. Completum est quod prophetia dixit, non quod dolus cogitauit; non enim furere permissus, nisi prius in Aegyptum Christus infans esset transmissus. Cum occultatus Christus in /594/ Aegypto, filius Herodis remanet in regno. Qui utique si cum Christo transisset, nequitiam pariter patris uitasset. Sed in quo regno? Christi potius quam Herodis alienigenae. Scriptum quippe de Christo est:
In propria uenit et sui eum non receperunt.
Parum est quod dixi: "Non receperunt" immo eum expulerunt. De Iudaea in Aegyptum translatus, quasi de proprio ad alienum migrans regnum, tutus in alieno persistit regno. Dum filius Herodis iugulatur in paterno, patrem filius hostem sustinuit, quia seruus Dominum non cognouit. Filius pro filio traditus est, filius Herodis pro filio Dei. Traditus est ad mortem non ab hoste, sed a patre, ut ex morte filii maxime patris crudelitas innotesceret. Reseruatur ad uitam filius Dei in quo uita omnium constitute fuerat, sicut ipsemet ait:
Ego sum uia et ueritas et uita.
Non erat in manu hominis mors Dei, nec terrenus rex poterat praeualere caelesti; caelestis est terrena disponere, non terreni caelestia. Quantum uoluit ille, quieuit iste; at ubi permissus furere, est aggressus. Quod diligenter euangelista describens, cum ad imperium angeli puer in Aegyptum de Iudaea translatus fuisset:
Tunc, inquit, Herodes uidens quondam illusus esset a magis... etc.
Tunc quidem, non ante illusionem aduertere permissus est. Quod uero dicitur pueros occidisse
a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis.
Nec solum in Bethlehem unde audierat prophetiam, uerum et in omnibus finibus eius, magnitudo sceleris exageratur, sic ut loco natiuitatis, ita et temporum aetati crudelitas adderetur iniquitate occisionis. Nonnullam tamen questionem habens quod dicitur "a bimatu" -- hoc est a duobus annis, "et infra per tempus quod exquisierat a magis." Si enim illi, ut Chrysostomus super Matthaeum ex scripture quadam refert, in profectione sua biennium consumpserunt, magis depressisse tempori quam addidisse uisus est Herodes. Constat quippe magos ante biennium illud stellam uidisse, cuius apparitione proficisci coeperunt. Si ergo Herodes ab eo quod didicit a magis stellam apparuisse biennium computauerit, plus quam integrum annum depressit de tempore, cum uidelicet constet hanc occasionem nequaquam peragi, nisi post anni reuolutionem quam nos hodie huius interfectionis passionem recolimus. Ut ergo tempori quoque sicut et loco crudelitas adderetur, intelligendum nobis uidetur, ut est, a duobus quoque annis supra stellae apparitione et deinceps usque ad interfectionis diem.
Quod uero de completione prophetiae tunc facta dixit euangelista magis ad mysterium quam ad historiam referendum est. Illud quippe iuxta historiam de persecutione Nabuchodonosor in Ieremia constat prophetasse; quae quia futuram Ecclesiae persecutionem quae hodie inccepit, figurabat in mysterio, et impletum /595/ quod in historia erat praedictum. Rachel quam post Liam Iacob accepit, Ecclesia est quae a tempore Ioannis, synagogae successit. Quae quidem, ab aduentu Christi, crebris passionibus afflicta, primum in infantibus hodie est passa. Sed nondum quia per dominicam passionem et hostiae uerae oblationem regnum caelorum nobis fuerat reseratum, compassio Ecclesiae de istis primis martyribus consolationem non accepit, quos a regno Dei differre cognoscit. Non uult ergo consolari, quia nondum sunt isti quos compassionis affectu materno deplorat, intelligens eo nondum habere, uerum esse quam diu exclusi a beatudine, nec adhuc in eo sunt statu ad quem creati fuerunt ac praedestinati. Unde etiam prouide a sanctis patribus institutum est, ut haec innocentium solemnitas non ita ut caeterorum martyrum natalitia, uoces illas exultationis habeat:
Te Deum laudamus. Gloria in excelsis Deo. Alleluia in missa.
Non enim natalitia sanctorum proprie dicenda sunt, nisi quando qui in terris sunt nati, in caelo meruerunt renasci. Hic igitur natalitia sunt hominum, ibi natales sanctorum, quia hic per humanae naturae conditionem nascimur miseriis, ibi per sanctitatis gratiam perpetuis renascimur gaudiis. Nec tam natiuitas ista deputanda est natiuitati quam morti, ubi de paradiso eiecti cadimus per culpam, ut inferiores ad paradisum resurgamus per gratiam. Tunc ergo Rachel tempus habuit moeroris, sed nunc iam adepta tempus consolationis. Quae tunc fleuit ad inferos descendentes, nunc super eos gaudeat cum Christo regnantes. Attendat dominicam consolationem in his quoque iam completam
Amen, amen, dico uobis quia plorabitis et flebitis uos; mundus autem gaudebit, uos uero contristabimini, sed tristitia uestra uertetur in gaudium.
Quid enim mundus, nisi Herodes et caeteri mundi amatores? Gauisus est Herodes, completa nequitia sua de morte innocentium praedicta, quasi iam mundum quietus haberet, qui caelestem regem occidisset, et risit deceptus, potius quam securus. Fleuit Rachel, compassione filiorum afflicta. Nunc autem omnibus in contrarium conuersis, haec perenniter gaudet de suis, sicut ille cum suis sine fine mceret. Per omnia benedictus Deus qui impios tradidit et innoxios saluauit, qui, ut quodam loco beatus meminit Hieronymus, adeo misericors et benignus est, ut quos non potest saluare iustitia, saluet misericordia, et inuitis quoque beneficia et ingratis gratiam largiatur, sicut specialiter haec seueritas testatur. Unde spes maxima sanctorum meritis repromittitur, si tanta perceperunt ex gratia, quorum nulla praecesserunt merita. Super omnia benedictus Deus. Amen.