IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CAPITULA LIBRORUM | «» |
1. Primus liber continet quid uelit distinctio trium personarum in Deo uel quid sonent in ipso haec nomina personarum 'Pater', 'Filius', 'Spiritus Sanctus', et testimonia tam prophetarum quam philosophorum de sancta Trinitate, necnon et quare sapientia Dei uocetur Verbum aut benignitas ipsius dicatur Spiritus Sanctus. In quo etiam ea quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, recte de Spiritu Sancto intelligi monstrantur.
2. Secundus liber aduersus calumnias fidelium de admixtione philosophicorum testimoniorum totus scribitur. In quo de uita et uirtutibus et doctrinis philosophorum et de naturalis legis hominibus plurima commendatio fit, ut digni illi uideantur quibus etiam Deus suae fidei arcana reuelare dignaretur.
3. Tertius continet inuectiones in dialecticos et eos omnes qui Deum quoque humanis comprehendi rationibus uolunt, nec ea de fide suscipienda censent quae humanis rationibus adstrui uel defendi non ualeant. Proponit etiam summam fidei circa unitatem ac Trinitatem et obiectiones aduersus propositis, et quot modis 'idem' siue 'diuersum' accipiatur et quot modis 'persona' dicatur.
4. Quartus continet solutiones aduersus obiecta, et generationem Verbi ex Patre, id est diuinae sapientiae ex diuina potentia, et qua similitudine diuina potentia dicatur Pater uel diuina sapientia dicatur Filius. Continet insuper processionem Spiritus et quomodo Plato animam mundi, quam Spiritum Sanctum intellexit, uult creatam esse, hoc est initium habere; et quod fidem Trinitatis omnes homines naturaliter habeant.
5. Quintus uero est de ratione credendi unum Deum, non plures, et de perfectione et incommutabilitate huius summi boni quod in nullo crescere uel minui possit aut uariari.
«» |