IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[1.1] Summi boni perfectionem, quod Deus est, ipsa Dei sapientia incarnata Christus Dominus describendo tribus nominibus diligenter distinxit, cum unicam et singularem, indiuiduam penitus ac simplicem substantiam diuinam Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tribus de causis appellauerit: Patrem quidem secundum illam unicam maiestatis suae potentiam, quae est omnipotentia, qua scilicet efficere potest quidquid uult cum nihil ei resistere queat, Filium autem eamdem diuinam substantiam dixit secundum propriae sapientiae discretionem, qua uidelicet cuncta ueraciter diiudicare ac discernere potest, ut nihil eam latere possit quo decipiatur; Spiritum Sanctum etiam uocauit ipsam secundum benignitatis suae gratiam, qua omnia quae summa condidit sapientia, summa ordinat bonitate et ad optimum quaeque finem accomodat, malis quoque bene semper utens et mirabiliter quantumlibet peruerse facta optime disponens, quasi qui utraque manu pro dextera utatur et nesciat nisi dextram.
[1.2] Unde in Enchiridion beatus Augustinus:
Neque enim, inquit, Deus omnipotens cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus ut bene taceret et de malo.
Idem in XI De ciuitate Dei, de bonitate Dei et malitia diaboli loquens ait:
Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum uoluntatum iustissimus ordinator, ut cum ille male utatur naturis bonis, ipse bene utatur etiam uoluntatibus malis.
Deus cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat ignarus, et praeuidebat quae bona de malis eius esset ipse facturus.
Item post aliqua:
Neque enim Deus ullum non dico angelorum, [sed] uel hominum creasset quem malum facturum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret.
Hinc est et illud Platonicum:
Omne, inquit, quod gignitur, ex aliqua causa necessaria gignitur. Nihil enim fit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat.
[1.3] Ex summa itaque illa bonitate sua Deus, qua iuxta Moysen cuncta ualde bona condidit, et iuxta etiam Platonis assertionem 'optimus' ipse omnium conditor,
a quo inuidia relegata longe est, cuncta sui similia, prout cuiusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici uoluit -- uolens siquidem Deus bona quidem omnia prouenire, mali porro nullius, prout eorum quae nascuntur natura fert, reliquit propaginem nec fas sit bonitati praestanti quidquam facere nisi pulcherrimum --
ex hac, inquam, tanta bonitate sua Deus, qua singula, quantum potest aut decet, bona efficit ac bene disponit etiam mala altissimo suo et incomprehensibili nobis consilio, Spiritus Sanctus, ut supra meminimus, ipse est appellatus.
[1.4] Tale est ergo tres personas, hoc est Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, in diuinitate confiteri, ac si commemoraremus diuinam potentiam generantem, diuinam sapientiam genitam, diuinam benignitatem procedentem, ut his uidelicet tribus commemoratis summi boni perfectio praedicetur, cum uidelicet ipse Deus et summe potens, id est omnipotens, et summe sapiens et summe benignus ostenditur. -- De genitura autem huiusmodi seu processione in sequentibus, prout poterimus et ipse Dominus annuerit, immo gratia sua dederit, aliquid per quascumque similitudines assignare tentabimus.
[1.5] In his itaque tribus, potentia scilicet, sapientia, benignitate, tota boni perfectio consistit ac parui pendendum est quodlibet horum sine duobus aliis. Qui enim potens est, si id quod potest iuxta modum rationis conducere nescit, exitialis est ac perniciosa eius potentia. Si autem sapiens sit et discretus in agendo, sed minime possit, efficacia caret. Quod si et potens sit et sapiens, sed nequaquam benignus, tanto ad nocendum fit pronior quanto ex potentia et astutia sua ad efficiendum quod uult est securior; nec spem beneficiorum suorum caeteris praestat qui benignitatis affectu non commouetur. In quo autem haec tria concurrunt, ut uidelicet et possit implere quod uoluerit, et bene uelit utpote benignus, nec ex insipientia modum rationis excedat, eum profecto uere bonum esse et in omnibus perfectum constat, atque in eius regimine cuncta quae optime condidit, optime conseruari; quippe qui et possit et sciat et uelit.
[1.6] Unde non solum haec Trinitatis distinctio ad summi boni perfectionem describendam conuenit uerum etiam ad persuadendam hominibus diuini cultus religionem plurimum proficit, ut ob hoc praecipue ipsa Dei sapientia incarnata in praedicatione sua eam rectissime decreuisset assumere. Duo quippe sunt quae nos omnino Deo subiectos efficiunt, timor uidelicet atque amor. Potentia quidem et sapientia maxime timorem incutiunt, cum eum et posse punire errata et nihil latere cognoscimus. Benignitas autem eius ad amorem pertinet, ut quem benignissimum habemus, potissimum diligamus. Ex qua etiam certum est eum impietatem ulcisci uelle, quia quo plus ei placet aequitas, magis displicet iniquitas, sicut scriptum est:
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem.
[1.7] Nomine uero Patris, ut diximus, potentia designatur, nomine Filii sapientia, nomine Spiritus Sancti bonus affectus erga creaturas. Causas autem horum nominum in sequentibus assignabimus, quare uidelicet haec nomina ad haec distinguenda in Deo translata sint a consuetis significationibus suis. Sed prius hanc diuinae Trinitatis distinctionem non a Christo inceptam, sed ab ipso apertius ac diligentius traditam esse ostendamus. Quam quidem diuina inspiratio et per prophetas Iudaeis et per philosophos gentibus dignata est reuelare, ut utrumque populum ad cultum unius Dei ipsa summi boni perfectio agnita inuitaret, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; et facilius haec fides Trinitatis tempore gratiae susciperetur ab utroque populo, cum eam a doctoribus quoque antiquis uiderent esse traditam.
[1.8] Primum ipsa legis exordia occurrant, ubi legislator Moyses fidem Catholicam de unitate pariter et Trinitate tamquam 'omnium bonorum fundamentum' anteponit. Cum enim dicitur:
In principio creassit Deus caelum et terram
pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica ueritas habet Heloim, quod est plurale huius singularis quod est 'Hel'. Quare ergo non dictum est 'Hel', quod est Deus, sed 'Heloim', quod apud Hebraeos 'dii' sine 'iudices' interpretatur, nisi hoc ad multitudinem diuinarum personarum accomodetur, ut uidelicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo quomodo et Trinitas, et quodammodo multiplex dicatur Deus quomodo et trinus, non secundum quidem substantiae diuersitatem sed secundum personarum proprietates? Nam et ibidem de unitate substantiae demonstranda caute prouisum est cum dicitur creauit, non 'creauerunt'.
[1.9] Ubi et statim in sequentibus distinctionem personarum adnectit, quasi ad determinandum quod ad hanc denotandam 'Heloim' pluraliter dixerit. Spiritus quippe Sancti aeternitas patenter ostenditur cum dicitur:
Spiritus Domini ferebatur super aquas.
Verbum uero, id est Filius, simul et Pater insinuantur cum dicitur:
hoc est in coaeterna sapientia sua Pater ordinauit facienda. Non enim de corporali locutione hoc accipi potest, sicut postmodum conuincemus.
[1.10] In eo quoque quod scriptum est:
Et uidit Deus quod esset bonum
bonitas Dei, quam Spiritum Sanctum dicimus, insinuatur, sicut in eo quod dicitur Dixit Deus intelligitur Verbum et Pater. Tale est enim quod dicitur:
ac si dicatur: intelligendo quia opus quod fecerat bonum esset, amauit illud eo ipso quod bonum erat. Ex quo et ipse bonus esse liquide demonstratur.
[1.11] Bene autem ad adstruendam fidem operum et ad commendationem eorum commemoratio fit diuinarum personarum, hoc est omnipotentiae Dei et sapientiae eius et bonitatis ut uidelicet, quia hoc potest et bonus est, credatur ea fecisse quae et potuit et uoluit. Rursus elegantia operum per sapientiam et bonitatem artificis ostenditur, ut quia summe bonus est artifex et perfecte sollers, excellentissimum opus componat.
[1.12] Quid etiam apertius ad documentum Trinitatis esse potest quam illud quod postea in creatione hominis subiungitur dicente Domino:
Quid enim pluraliter dictum est faciamus nisi ut cooperatio totius Trinitatis exprimatur? Quippe quos cohortaretur Deus ad creandum hominem aut ad se in aliquo iuuandum, cum ipse solus eum creaturus sit? Scriptum namque est:
Quis adiuuit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit? Cum quo insit consilium... etc.
Bene autem ad imaginem et similitudinem Trinitatis, hoc est ad expressam quamdam similitudinem trium personarum, homo fieri dicitur qui et Patrem per potestatem, quam in caeteras creaturas accepit, imitatur, et Filium per rationem et Spiritum per innocentiae benignitatem -- quam postmodum per culpam amisit.
[1.13] Ad hanc quoque pluralitatem diuinarum personarum illud attinere uidetur quod in sequentibus per serpentem dictum est: Eritis sicut dii, quod, ut superius dictum est, in Hebraeo sonat 'heloim'; necnon et illa dominica increpatio:
Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est
et rursus illud quod Dominus ait:
Descendamus et confundamus linguam eorum
cum hoc solus Deus compleuerit; unde et subditur:
...atque ita diuisit eos.
[1.14] Nunc autem post legem ad prophetarum testimonia transeamus.
[1.15] Ait itaque maximus ille prophetarum et regum Dauid, qui suam caeteris intelligentiam praeferens dicit:
Super omnes docentes me intellexi, super senes intellexi
ait, inquam, distinctionem Trinitatis patenter insinuans:
Verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.
Qui et alibi unitatem pariter cum Trinitate insinuat dicens:
Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae.
Trina quippe confessio Dei Trinitatem exprimit personarum, Patris uidelicet et Filii et Spiritus Sancti. Bene autem Filium designans addidit noster, quasi eum a Patre nobis esse datum ostendens, cum per incarnationem Verbi diuina nos sapientia illuminauerit. De quo etiam Verbo Apostolus ait:
Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
Unitatem uero diuinae substantiae psalmista in eodem aperit, cum post trinam diuini nominis prolationem unum tantummodo Deum in tribus personis intelligens, non subiunxit 'eos' pluraliter, sed eum singulariter. Huic et illud consonat Isaiae quod dicit se uidisse seraphim et audisse clamantia:
Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth.
Recte autem uocabulo Domini usus est propheta ad potentiam designandam, quia dominorum est praeesse; quae uidelicet potentia plerumque etiam hoc nomine 'Deus' assignatur, eo uidelicet quod 'theos' Graece, id est 'Deus', teste Isidoro, 'timor' interpretatur et potestas quaelibet timor est subiectorum.
[1.16] Verbum itaque sapientia uocatur translato scilicet de effectu ad causam uocabulo, quod maxime ex uerbis uniuscuiusque intelligentia ipsius, et cuius scientiae ipse sit, manifestatur. Unde scriptum est in Ecclesiastico:
In lingua enim agnoscitur sapientia, et sensus et doctrina in uerbo sensati.
Hinc etiam per semetipsam Veritas:
Ex abundantia, inquit, cordis os loquitur.
Sicut igitur uisionem mentis et oculorum dicimus ita locutionem seu uerbum cordis quodammodo dicimus sicut et oris, iuxta illud psalmistae: In corde et corde locuti sunt et illud libri Sapientiae:
Dixerunt impii apud se, cogitantes non recte
quale et illud est in Euangelio:
Dixerunt intra se: hic blasphemat
hoc est cogitauerunt; et Veritas:
Non quod intrat in os, inquit, coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore
et post pauca:
Quae autem procedunt, inquit, de ore, de corde exeunt, et haec coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae... etc.
Iuxta hanc igitur consuetudinem Scripturae 'locutionem cordis', id est ipsam cogitationem seu intelligentiam animi, 'uerbum mentis' hoc loco dicimus.
[1.17] In Deo autem ipsa eius cogitatio seu intelligentia hoc ipsum dicitur quod ratio eius siue sapientia quae est Verbum Patris hoc est Filius Dei.
[1.18] Unde et Moyses, ut supra meminimus cum in diuersis rerum creationibus faciendis praemittit Dixit Deus, et ad dictum statim effectum adiungit dicens:
Et factum est ita
cuncta Deum condidisse in Verbo, hoc est in sapientia sua ostendit, id est nihil temere sed omnia rationabiliter ac prouide. De quo et alibi psalmista ait:
id est ratione et prouidentia praeeunte, cuncta condidit siue ordinauit. Qui etiam hoc Verbum alibi apertius demonstrans non esse uerbum audibile et transitorium sed intelligibile ac permanens ait:
Qui fecit caelos in intellectu
hoc est ad modum illum quo eos primum ordinauerat in uerbo mentis, id est in conceptu suae perpetuae omnia prouidentis intelligentiae.
[1.19] De quo quidem Verbo, scilicet intelligibili, beatus Gregorius in Homilia euangeliorum VII ita loquitur, distinguens scilicet ipsum intelligibile Verbum a uerbo audibili quod est uox:
Scitis, inquit, quia Unigenitus Verbum Patris uocatur, Iohanne attestante qui ait: In principio erat Verbum. Ex ipsa uestra locutione cognoscitis quia prius uox sonat, ut uerbum postmodum possit audiri. Iohannes ergo uocem se esse asserit, quia Verbum praecedit.
Idem in Homilia XXIII, de Iohanne Baptista:
Ego uox clamantis in deserto. Ideo, inquit, uox a propheta uocatus est quia Verbum praeibat
quod est dicere: sicut uerbum audibile in auditore praecedit intelligibile, quia uidelicet prius uox sonat ut postmodum ex ea intellectus concipiatur, ita Iohannis praedicatio anteibat aduentum Domini annuntiando.
[1.20] Verbum itaque dicit conceptum mentis et quamdam intelligentiae locutionem, quae in mente formatur, ad cuius similitudinem Unigenitus Dei dicitur et quasi quaedam eius intellectualis ac perpetua locutio, in cuius prouidentia omnium ab aeterno praefixa consistit operatio atque ordinatio.
[1.21] Hanc autem intellectualem Dei locutionem, id est aeternam sapientiae suae ordinationem, Augustinus describens:
Diuina, inquit, locutio est ipsa Dei dispositio, non habens sonum strepentem et transeuntem, sed uim in perpetuo manentem.
[1.22] Quod autem Verbum Dei ipsa eius sapientia sit intelligendum, aperte in Ecclesiastico monstratur his uerbis:
Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit sempter et est ante aeuum. Sapientiam Dei praecedentem omnia quis inuestigauit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aeuo. Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis... etc.
[1.23] Ne mireris si, ut dixerim, ipse quoque conceptus mentis 'uerbum' dicatur, translato de effectu ad causam uocabulo, cum e conuerso de causa ad effectum factis plerisque utamur translationibus. Unde et ipsum eleemosynae beneficium, quo impenso maxime caritas dantis innotescat, 'caritatem' nonnumquam appellamus, et ipsam paenitentis satisfactionem nomine 'paenitentiae' designamus, cum recte caritas non dicatur nisi dilectio, nec paenitentia nisi ipse animi dolor. Licet etiam ipsum nostrae mentis conceptum ipsius sermonis tam effectum quam causam ponere, in proferente quidem causam, in audiente effectum, quia et sermo ipse loquentis ab eius intellectu proficiscens generatur, ut eumdem rursus in auditore generet intellectum. Pro hac itaque maxima sermonum et intellectuum cognatione non indecenter in eorum nominibus mutuas fieri licet translationes. Quod in rebus quoque et nominibus propter adiunctionem significationis frequenter contingit. -- Haec de translatione huius nominis 'uerbum' hoc loco facta et significatione eius dicta nunc sufficiant.
[1.24] 'Filius' autem Dei Patris hoc ipsum Verbum, hoc est ipsa eius coaeterna sapientia, dicitur secundum illum generationis modum quo diuina sapientia ex diuina est potentia sicut in sequentibus assignare conabimur, prout Dominus dederit.
[1.25] Quod uero nomine 'Patris' diuina specialiter exprimatur potentia, Maximus quoque episcopus in Expositione symboli quod dicitur apostolorum, quae legitur in quinta quadragesimae dominica, his uerbis insinuat:
Credis, inquit, in Deum Patrem omnipotentem. In Deo natura innascibilis in Patre Unigeniti ueritas, in omnipotente plenitudo uirtutis ostenditur. Est namque per ingenitam deitatem omnipotens et per omnipotentiam Pater
ac si aperte dicat: in eo quod est Deus ingenitus siue Deus Pater hoc quasi proprie et specialiter habet quod sit omnipotens, sicut Filius eo quod Filius est, quod sit sapiens siue sapientia; uel Spiritus quod sit benignus, immo benignitas ipsa. Non tamen ita ut solus Pater sit omnipotens et non uel Filius uel Spiritus Sanctus, uel solus Filius sit sapiens aut solus Spiritus sit benignus; sed quod iuxta cuiusque personae distinctionem quaedam specias liter ad unam attinent personam, et ei maxime tribuuntur, quaedam ad aliam -- ut cum Pater ex omnipotentia, sicut supra meminimus, dictus sit, quemadmodum Filius ex sapientia uel Spiritus Sanctus ex benignitate, tale sit quod dicitur 'per ingenitam deitatem omnipotens et per omnipotentiam Pater', ac si diceret ad proprietatem seu distinctionem personae Dei Patris ipsam omnipotentiam specialiter attinere, cum ipsa scilicet omnipotentia generans sapientiam expressa sit Patris proprietas siue idem penitus cum ipso Patre; atque hoc nomen 'Pater' in hac persona ita ipsam diuinam potentiam, quae est omnipotentia, simpliciter exprimat ut neque sapientiam nec benignitatem Dei in ea distinguere habeat, sed tantum contentum sit ipsam omnipotentiam ex qua sapientia gignitur designare.
[1.26] Et notandum quod, cum iuxta sanctorum patrum auctoritatem solam personam Patris dicamus ingenitam sicut et Patrem, uidetur hic idem esse 'ingenitum' quod est 'a se ipso esse, non ab alio', cum unaquaeque uidelicet aliarum personarum ab ipso Patre sit, sola uero persona Patris non sit ab aliqua aliarum. Sicut ergo iuxta philosophos omne id 'genitum' dicitur quod est ab alio -- unde et 'genituram mundi' legimus, secundum quod scilicet ipse mundus opus Dei dicitur, non tamen filium eius esse, et Deum 'genitorem uniuersitatis' Plato dicit, a quo scilicet uniuersa alia habent esse -- ita e contrario hoc loco solum Patrem dicimus ingenitum, secundum hoc scilicet quod ipse solus non habet ab alio esse.
[1.27] Quare et beatus Augustinus Spiritum quoque ipsum negat esse ingenitum sicut et genitum, ubi scilicet de incarnatione Domini disserens inter caetera meminit dicens Spiritum quoque Sanctum non ingenitum neque genitum, sed ex Patre Filioque procedentem. Idem in Expositione fidei Catholicae personas ipsas ab inuicem distinguens ait:
Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paraclitus sed a Patre procedens.
[1.28] Item idem, De orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum:
Pater ergo, inquit, principium deitatis a quo Filius natus, a quo Spiritus Sanctus non natus quia non est filius, nec ingenitus quia non est pater.
[1.29] Et notandum quod secundum hoc quod ingenitum dicimus solum Patrem, in eo scilicet quod non est ab alio, uidetur id quoque quod dicitur ingenitus non incongrue ad potentiam maxime uergere, quasi summus ipse ostendatur non aliqua quidem dignitate sed subsistendi possibilitate, cum uidelicet ipse solus, ut dictum est, a se ipso habeat esse; aliae uero duae personae nullatenus nisi ab ipso sint esse queant, ipse uero solus non alio egeat a quo esse ducat, quasi ipse solus suae sufficiat existentiae qui ex se ipso, non ab alio, habet esse.
[1.30] Sic enim et philosophi, cum mentem natam aiunt ex summo Deo, quem Tagathon uocant, id est Filium ex Deo Patre, 'summum' in eo uocant quia ab alio non est. Qui etiam cum ipsum Patrem protopanton etiam appellant, id est principem omnium, omnipotentiam ipsi quasi proprie uel specialiter adscribunt, eo uidelicet quod ab ipso non solum creaturae, uerum et caeterae duae personae habeant, ut dictum est, esse, non quidem per creationem sicut aliae res, sed per generationem uel processionem. Unde et Pater ipse per hoc potestatem in omnibus quasi specialiter ac naturaliter habere uideatur quod ab ipso sint omnia, et quasi quodam naturali iure sua, quomodo et quilibet filius sui patris iure naturali propriae existentiae suae dicitur esse. Unde et sacra pagina maxime hoc nomen 'omnipotens' cum nomine 'Patris' proferre consueuit, quamuis et utraque aliarum personarum aeque sit omnipotens.
[1.31] Cum itaque superius dixerit Maximus quod sit Deus 'per ingenitam deitatem omnipotens', tale est ac si dicat Deo ingenito, id est Deo Patri, ex hoc ipso quod ingenitus est, hoc est a se ipso, non ab alio existens, maxime et quasi specialiter omnipotentiam esse tribuendam -- cum ipse quidem sicut a se ipso est, non ab alio, omnia uero alia ab ipso, ita a se ipso, non ab alio omnia possit, nulli alii in aliquo obnoxius quasi ab eo uel esse uel posse facere aliquid habeat, qui summus est omnium existentiae natura; et in omnibus aliis tamquam naturaliter suis iure potestatem, ut dictum est, obtinere uideatur in his quae ab ipso esse habeant, quae id quoque quod possunt ab ipso ex necessitate accipiunt, a quo et esse trahunt. Ipse uero solus sicut in existentia summus est, hoc est non ab alio, ita et summa in eo dicatur potestas quod a se ipso, non ab alio posse habet sicut et esse; caeterae uero personae sicut ab ipso sunt ita et ab ipso habent quod possunt uel faciunt. Unde et Filius ipse perhibet quod nihil a se ipso faciat sicut nec a se ipso loquatur. Eum quippe qui sui ipsius non est Verbum sed Patris, profecto necesse est et hoc ipsum quod facit habere a Deo, quia hoc ipsum quod est ab ipso habeat. Summus itaque quodammodo per potentiam uidetur Pater, sed non maior, qui a se ipso, ut dictum est, omnia possit, qui a se ipso, non ab alio subsistit; quod est ei quasi proprie quodammodo uel specialiter omnipotentiam esse tribuendam, qui sic omnia potest ut hoc a se habeat, non ab alio accipiat. Quod uero ait in hoc nomine 'Deus' ostendi naturam innascibilem, tale est ac si diceret substantiam non factam aut creatam, sed aeternam.
[1.32] Nomine uero 'Spiritus Sancti' affectus benignitatis et caritatis exprimitur, eo uidelicet quod spiritu oris nostri, id est anhelitu, maxime affectus animi patefiant, cum aut prae amore suspiramus, aut prae laboris uel doloris angustia gemimus. Unde Spiritus Sanctus pro affectu bono ponitur iuxta illud libri Sapientiae:
Benignus est spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis; atque illud psalmistae: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam etc.
[1.33] De quo etiam sanctus Augustinus in I Super Genesim, eo loco quod scriptum est: Spiritus Domini ferebatur super aquas, ait:
Egenus atque indigens amor ita diligit ut rebus quas diligit subiiciatur. Propterea cum commemoraretur Spiritus Dei, in quo sancta eius beneuolentia dilectioque intelligitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae Deus amare putaretur.
Huic et illud apostoli plane congruit:
quia teste Gregorio 'Spiritus ipse amor est'. Unde et Paulus in salutationibus suis quas epistolis praescribere consueuit dicens:
Gratia uobis a Deo Patre et Domino Iesu Christo
nomine 'gratiae' Spiritum ipsum congrue designauit, quem etiam donum Dei uocamus; quam quidem gratiam, id est quem Spiritum, ab eisdem dari optime praecatur a quibus et procedit, hoc est a Patre et Filio.
[1.34] Bene itaque Spiritus Sanctus tam in columba quam in igne reuelari elegerit, cum ipsa, ut dictum est, diuina benignitas seu caritas nomine 'Spiritus' sit expressa. Nam et columba mitissima esse creditur et benignissima omnium auium, quae et felle carere dicitur et ab iracundiae stimulis maxime esse remota; et igneae quodammodo et calidissimae esse naturae, cum ignis ipse amor dicatur. De quo Veritas:
Ignem ueni, inquit, mittere in terram
id est caritatem praedicare atque plantare potius quam timorem, qui frigori comparatur. Unde et frequentius quam caeterae aues generare ac parere columbae solent, cum sint uidelicet calidioris naturae. Nec uacat etiam quod binos pariunt et sociales sunt et simul commorantes: duo quippe sunt caritatis rami, unus in Deum, alius in proximum extenditur; et quicumque caritatem habet, unitatem concordiae seruat.
[1.35] Et est hoc loco Spiritus Sanctus proprium nomen unius personae, cum in alia significatione acceptum sit commune trium personarum, secundum hoc scilicet quod diuina substantia spiritualis est, non corporea, et etiam sancta.
[1.36] De hoc etiam Augustinus, libro V De Trinitate, meminit dicens:
Spiritus Sanctus secundum id quod scriptum est quoniam Deus spiritus est, potest quidem uniuersaliter dici quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus.
Et post pauca:
Spiritus Sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur quia Patri et Filio potest eadem appellatio conuenire. Ut ergo ex nomine quod utrisque conuenit, utriusque communio; significetur, uocatur donum amborum Spiritus Sanctus.
Multis exemplis doceri potest multarum rerum uocabula et uniuersaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi. Hoc ideo dixi ne quisquam propterea nos inconuenienter existimet caritatem appellare Spiritum Sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest caritas nuncupari. Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie uocamus nomine sapientiae, cum sit etiam Spiritus Sanctus et Pater ipse sapientia, ita Spiritus Sanctus proprie nuncupatur uocabulo caritatis, cum sit et Pater et Filius caritas.
[1.37] Frequenter quippe contingit ut nomen commune multarum rerum ad unam earum quasi proprium transferatur et cum caeterae res habeant propria nomina, per quae scilicet ab inuicem distent, haec uero non habeat nomen differentiae fit huius proprium quod prius commune erat omnium; ueluti cum clericos appellamus ad differentiam monachorum, cum tamen et monachi clerici sint, et confessores dicimus ad differentiam martyrum, cum praecipue martyres, id est testes, dicendi sint confessores, qui usque ad mortem etiam in confessione diuini nominis perseuerant.
[1.38] Multa quoque alia sunt prophetarum loca ex quibus aperte discretio trinitatis traditur. Generationem quidem Filii aeternam ex Patre ipse Dauid aperte docuit ubi personam Filii introducit loquentis sic: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam etc. Tale est autem quod ait:
ac si diceret: aeternaliter ex ipsa mea substantia es. Nam quia in aeternitate nihil est praeteritum aut futurum sed tantummodo praesens, idcirco aduerbio temporis praesentis pro aeternitate usus est dicendo hodie pro 'aeternaliter'. Bene autem ad hodie addidit genui quasi praesenti praeteritum, ut uidelicet ipsam generationem per hodie praesentem semper, per genui perfectam esse indicaret, numquam scilicet aut cessare aut inceptam esse. Quippe quae praeterita sunt iam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper gigni et semper genitum esse. Qui et alibi apertius aeternitatem Filii protestatur dicens:
Permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem, et rursum: Tecum principium in die uirtutis suae in splendoribus sanctormsm: ex utero ante luciferum genui te.
[1.39] De hac etiam ineffabili et aeterna generatione, siue etiam temporali, quarum utraque mirabilis est, Isaias admirans ait:
Generationem eius quis enarrabit?
ac si aperte diceret: non est hoc disserere humani ingenii sed solius Dei cuius tamen Spiritus in his fidelibus quos uult loquitur, ipso attestante qui ait:
Non uos estis qui loquimini sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis.
[1.40] Hieronymus quoque Super Ecclesiasten eo loco quo dicitur: Quis scit spiritus filiorum hominum si ascendat sursum et spiritus pecoris descendat deorsum in terram? illud quod dictum est: Generationem eius quis enarrabit? ad exemplum 'difficilis non impossibilis' trahit dicens:
Aduciendo quis, difficultatem rei uoluit demonstrare. Pronomen enim "quis" in scripturis sanctis non pro impossibili sed pro difficili semper accipitur, ut ibi: Generationem eius, id est Christi, quis enarrabit?... etc.
[1.41] Haec etiam sapientiae coaeternitas cum Patre plane in Prouerbus monstratur his uerbis:
Ego sapientia habito in consilio. Dominus possedit me in initio uiarum suarum, antequam quidquam faceret. A principio ab aeterno ordinata sum, antequam terra feret. Necdum erant abyssi et ego iam concepta eram; necdum fontes, necdum montes; ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et cardines orbis terrae. Quando praeparabat caelos aderam, quando appendebat fundamenta terrae. Cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore.
Quid enim apertius ad aeternam generationem Verbi quam id quod ipsa sapientia perhibet se ante constitutionem mundi conceptam esse et parturiri et se, cum Patre aeternaliter permanentem, semper ludere coram eo? Quippe quod conceptum parturitur, utique in ipso est a quo generatur. Et sapientia in ipsa substantia siue essentia potentia est, cum ipsa scilicet quaedam sit potentia, sicut posterius ostendemus.
[1.42] Tale est ergo sapientiam conceptam parturiri a Deo, ac si dictum sit ipsam sapientiam ex ipsa Patris substantia, in qua est, gigni. Tale est sapientiam ludere coram Patre et cum ipso cuncta componere, ac si dixerit ipsam diuinam potentiam omnia in sapientia pro bonitatis suae arbitrio disponere, ut in ipso ludo ipsum bonitatis affectum intelligamus. De quo scriptum est: Spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Quod uero ait sapientiam coram Deo Patre semper assistere, tale est ipsam omnipotentiam nihil efficere nisi praeeunte ratione et ducatu sapientiae.
[1.43] Item idem in eisdem Prouerbiis de Filio Dei et ineffabili nomine ipsius quoque Filii manifestissime scribit, quasi inducens personam admirabilis cuiusdam prophetae, hanc inenarrabilem generationem prophetantis atque admirantis. Dicit quippe sic:
Visio quam locutus est uir, cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait: Quis suscitauit omnes terminos terrae? quod nomen eius et quod nomen Filii eius?
[1.44] Quam firmum etiam quamque apertum fidei nostrae testimonium in Ecclesiastico occurrit, ubi quidem sapientia Dei et se primogenitam ante omnia dicit secundum diuinitatis naturam, et postmodum creatam secundum naturae nostrae assumptionem, cum ipsa uidelicet ad imperium Patris per incarnationis habitum uisitauerit Israel. Scriptum quippe est ibi:
Sapientia in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens:
Ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Ego in caelis feci ut orfretur lumen indeficiens, et siclft nebula texi omnem terrarn. Ego in altissimis habitaui, et thronus meus in collumna nubis. Gyrum caeli circuiui sola... etc.
Et post pauca:
Tunc praecepit et dixit mihi creator omnium, et qui creauit me requieuit in tabernaculo meo et dixit mihi: in Iacob inhabita et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices.
[1.45] In eodem quoque libro apertissime peccatorum remissionem consistere in incarnatione diuinae sapientiae, quae Christus est, prophetat dicens peccata Dauid per Christum purgata esse. Ibi enim cum de laude Dauid plurima dicerentur, summa totius laudis in hoc uno collecta est quod subditur:
Christus purgauit peccata ipsius et exaltauit in aeternum cornu eius, et dedit illi testarnentum regum et sedem gloriae in Israel.
[1.46] Micheas quoque de hac aeterna Verbi generatione ex Patre necnon et de temporali ex matre ait:
Et tu Bethlehem Ephrata paruulus es in milibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis.
Dicant rebelles et increduli Iudaei de quo nascituro in Bethlehem hoc dictum sit, quod uidelicet egressus eius ab initio sit, a diebus aeternitatis! 'Aeternum' quippe 'est quod origine caret'. Quod si hoc referant ad Messiam, illum scilicet maximum prophetam, ut aiunt, quem exspectant, qui tamen secundum eos homo purus sit, non etiam Deus, ostendant quis egressus eius aeternus sit uel unde aeternaliter egrediatur. Si autem dicant eum aeternaliter egredi ex Bethlehem, eo quod eius natiuitas in eo loco futura ab aeterno prouisa sit a Deo et praedestinata, hoc utique modo cuiuslibet hominis uel cuiuslibet rei natiuitas aeterna est, quia uidelicet ab aeterno prouisa. Discant itaque aeternam generationem esse, quam et scriptam legunt et legendo profitentur et profitentes non credunt.
[1.47] Respondeant etiam mihi, cum audiunt prophetam dicentem:
Verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum
quid per 'uerbum Domini', quid per 'os eius' uel per 'spiritum eius' intelligant! Unum quippe omnium aliarum rerum principium Deum esse constat, et omne quod est aut Deus est, et ideo aeternum, aut ab aeterno illo principio manat creatum. Scriptum praeterea est:
In principio creauit Deus caelum et terram.
Unde ante haec nihil creatum esse uolunt. Verbum itaque illud quo caeli firmati sunt -- et ideo prius est his quae constituit -- creatum non est, immo creator ipse, qui Deus est quo caeli firmati sunt. Si autem hoc 'uerbum' locutionem aliquam Dei transitoriam appellent sicut et uerbum hominis -- eo uidelicet quod scriptum est:
atque ita Deus quoque, sicut homo, modo loquatur cum ait "Fiat lux", modo conticeat -- profecto permutabilis est diuinitatis aeternitas, cum non semper dicat "Fiat lux" uel caetera quae iam condita sunt. Quid etiam opus uerbo audibili fuit ante mundi constitutionem, cum nondum esset cui loqueretur uel qui audiret? Numquid inane uerbum non protulit, si opus uerbo non fuerit, praesertim cum sola uoluntas sufficeret nec adhuc aliquis esset qui audito uerbo instrueretur? Quo etiam proferendo uerbum emitteret, cum nullus adhuc locus creatus esset nec aer adhuc conditus, ex quo uerba formantur? Quibus etiam instrumentis uerba formaret, cum nec os nec pars aliqua inesse possit ei quod omnino simplex est et indiuisibile? Omne quippe quod partibus constat, posterius est naturaliter his ex quibus constat et quorum conuentu proficitur, cum ex ipsis esse suum contrahat ex quibus est constitutum. 'Omne etiam', inquit Plato, 'quod iunctum est natura dissolubile est'.
[1.48] Quod si spiritum Domini uentum intelligant, sicuti ibi accipere uolunt:
Spiritus Domini ferebatur super aquas
eo, ut aiunt, quod uentus in aquis quas commouet maxime appareat, quomodo spiritus, id est flatus, oris Domini esse dicatur, cum uidelicet neque os neque aliquam partem, ut dictum est, habeat? Quomodo etiam per uentum uirtus caeli et terrae subsistit?
[1.49] Intelligant ergo hunc esse illum spiritum Domini cuius septiformem gratiam Isaias describens ait:
Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis... etc.
et alibi:
Et nunc Dominus misit me et spiritus eius
et rursus:
Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me: ad annuntiandum mansuetis misit me.
De quo etiam in Sapientia dicitur:
Sanctus spiritus disciplinae effugiet fictum. Benignus est enim spiritus sapientiae... etc.
De quo iterum cum subditur:
Et hoc quod continet omnia scientiam habet uocis, aperte spiritus Deus esse perhibetur, cum omnia continere dicatur.
Et iterum, ad Deum loquens, Sapientia dicit:
Sensum autem tuum quis sciuit nisi tu dederis sapienfiam et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis?
Et rursum:
O quam bonus et suauis est, Domine, spiritus tuus in nobis!
[1.50] Hic etiam, cum ipse Spiritus sapientiae describeretur uerus Deus plane praedicatur, cum inter caetera de eo scriptum sit in Sapientia sic:
Omnem habens uirtutem, omnia prospociens, et qui capiat omnes spiritus.
[1.51] Quem etiam Eliud in libro Iob creatorem profitetur dicens:
Spiritus Domini fecit me et spiraculum omnipotentis uiuificauit me.
Cui et Filius ipse in Euangelio aequalem sibi et Patri dignitatem adscribens dicit:
Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filis et Spiritus Sancti.
Necnon et Apostolus, teste Augustino, cum templum Spiritus Dei nominat, aperte eum esse Deum pronuntiat, cum solius Dei templum esse dicatur. Scriptum quippe est in Apostolo:
Nescitis quoniam templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in uobis?
Ubi aperte insinuat Deum ipsum cuius est templum et Spiritum Dei quem inhabitare dicit, idem esse.
[1.52] Sic et beatus Petrus in Actibus apostolorum Spiritum Sanctum Deum esse profitetur dicens:
Ut quid mentitus es Spiritui Sancto, Anania? Non es mentitus hominibus sed Deo.
De quo iterum Spiritu in eisdem Actibus continetur:
Haec dicit Spiritus iubens: Separate mihi Barnabam et Paulum... etc.
et rursum:
Placuit Spiritui Sancto et nobis.
Et psalmista Spiritum Dei ubique esse tamquam incircumscriptum profitetur dicens:
Qui et statim ut ipsum Spiritum Dei, quem ubique esse profitetur, idem esse cum ipso Deo ad quem loquitur insinuet per hoc patenter ostendit quod statim Spiritum ipsum ubique esse assignat per ipsum Deum, quem ubique esse adstruit dicens:
Si ascendero in caelum, tu illic es... etc.
Sed et cum Veritas ipsa perhibet peccatum in Spiritum non esse remissibile, cum peccatum in Patrem uel in Filium remissibile dicat, cui aperte non insinuet Spiritum ipsum non minorem esse Patre uel Filio, et per hoc ipsum etiam Deum plenum esse sicut est Pater ipse uel Filius?
[1.53] Liquet itaque ex supra positis tam Verbum Dei quam Spiritum eius Deum esse, sicut et ipse cuius est Verbum uel Spiritus. Intelligant igitur, ut dictum est, hoc Verbum Domini id est Filium Dei, non transitorium uerbum, non audibile, sed intellectuale, hoc est ipsam rationem siue sapientiam coaeternam Deo, quam dici conuenit 'omnisapientiam' sicut et dicimus omnipotentiam. Unde et scriptum est:
Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aeuum.
Qui etiam in libro Sapientiae uerus Dei Filius et consubstantialis monstratur, ad differentiam scilicet adoptiuorum filiorum, de quibus per praedicationem eius Deo acquisitis scriptum est:
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis postestatem filios Dei fieri.
Sic quippe cum eius passio in Sapientia manifeste prophetaretur, inter caetera ab impiis dictum est:
Si enim est uerus Filius Dei, suscipiet illum et liberabit de manu contrariorum.
Hanc et aperte generationem profitetur sancta anima per Deum liberata, cum in Ecclesiastico dicit:
Inuocaui Dominum Patrem Domirzi mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae.
[1.54] Nunc autem post testimonia prophetarum de fide sanctae Trinitatis, libet etiam testimonia philosophorum subponere, quos ad unius Dei intelligentiam tum ipsa philosophiae ratio perduxit, qua iuxta Apostolum:
Inuisibilia ipsius Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur
tum ipsa continentissimae uitae sobrietas quodam eius merito id ipsis acquisiuit. Oportebat quippe ut tunc etiam in ipsis praesignaret Deus per aliquod abundantioris gratiae donum, quam acceptior sit ei qui sobrie uiuit et se ab illecebris huius mundi per contemptum eius subtrahit, quam qui uoluptatibus eius deditus spurcitiis omnibus se immergit.
[1.55] Quantae autem continentiae uel abstinentiae philosophi fuerint, sancti etiam doctores tradunt qui et eorum uitam ad nostram increpationem inducunt, et pleraque ex documentis eorum moralibus uel testimoniis fidei ad aedificationem nostram assumunt. Quod qui ignorat, legat saltem Hieronymum, Contra Iouinianum, et uiderit quanta de eorum uirtutibus uel caeterorum gentilium referat, ad impudentiam scilicet illius haeretici conterendam.
[1.56] Maxime autem et nos hoc opere testimoniis seu rationibus philosophorum niti conuenit, in quo aduersus eos praecipue agimus qui fidem nostram philosophicis nituntur oppugnare documentis, praesertim cum nemo, nisi per ea quae recipit, arguendus sit aut conuincendus, et ille nimia confusione conteratur qui per eadem uincitur, per quae uincere nitebatur.
[1.57] Philosophos autem unum tantummodo Deum cognoscere unus ex ipsis Tullius in I Rhetoricorum perhibet dicens:
Eos qui philosophiae dant operam non arbitrari deos esse
ac si aperte dicat: immo Deum unum, non deos plures.
[1.58] De quibus etiam Apostolus, teste Augustino, cum
Atheniensibus loquens rem magnam dixisset et quae a paucis posset intelligi, quod in illo scilicet uiuimus, mouemur et sumus, adiecit: sicut et uestri quidam dixerunt.
De talibus rursum idem Apostolus ad Romanos scribit:
Quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas: ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognouissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis.
[1.59] Nec mirum, cum et Solomonis illa sapientia per concupiscentiam carnalesque uoluptates deuicta idololatriae consenserit, diuino cultu, quem in scriptis suis et docebat et praedicabat, derelicto. Ad quem etiam cultum Dei magnificandum dum ipse iussu Dei templum aedificauit, a quo pater eius iustus inhibitus fuit. Deus autem reprobis etiam et infidelibus nonnumquam maxima dona distribuit, quae aliorum doctrinae uel usui necessaria fore uidet, necnon et per reprobos multa miracula operatur. De quibus Veritas in Euangelio:
Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuc prophetauimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia non noui uos: discedite a me qui operamini iniquitatem.
[1.60] Cum autem per reprobos Deus aut miracula ostendit aut prophetias loquitur aut quaelibet magna operatur, non hoc ad utilitatem ipsorum agitur quibus utitur tamquam instrumentis, sed potius aliorum quos instruere per istos intendit. Qui et per indignos ministros, gratiae suae dona non deserens, cotidie sacramenta ecclesiae ad inuocationem sui nominis specialiter conficit in salutem credentium. Bene autem et per indignos seu infideles maxima Deus operatur qui uerbis asini prophetam docuit, ne si per magnos tantum magna operaretur, uirtutibus meritisque hominum magis quam diuinae gratiae haec tribuerentur.
[1.61] Primus autem nunc ille antiquissimus philosophorum et magni nominis occurrat Mercurius, quem prae excellentia sua deum quoque appellauerunt. Cuius quidem testimonium de generatione Verbi Augustinus, Contra quinque haereses disputans, inducit dicens:
Hermes, qui Latine Mercurius dicitur, scripsit librum qui Logos tileos appellatur, id est "Verbum perfectum".
Audiamus quid loquatur de uerbo perfecto:
Dominus, inquit, et omnium factor deorum secundum fecit dominum. Hunc fecit primum et solum et uerum. Bonus autem ei uisus est et plenissimus omnium bonorum. Laetatus est et ualde dilexit eum tamquam unigenitum suum.
Filius benedicti Dei atque bonae uoluntatis, cuius nomen non potest humano ore narrari.
Quem primo "factum" dixit, postea "unigenitum" appellauit.
Quantum "plenissimus" sit, Iohannes euangelista dicit: De plenitudine eius omnes accepimus.
[1.62] 'Deos' autem, hoc est 'animalia rationalia immortalia', philosophi planetas seu etiam mundum ipsum uocare consueuerunt. Unde et propheta solem et lunam et caetera 'militiam caeli' uocat, morem gentilium secutus, qui eis tamquam rectoribus suis et protectoribus immolabant. Horum autem deorum excellentiores, iuxta Platonem, summus Deus de creatione hominis facienda adloquitur, quasi omnia quae in terra deorsum fiunt a superioribus per occultas planetarum ac siderum naturas administrentur. Ita enim dicit:
Dii deorum quorum opifex idem paterque ego, opera uos siquidem mea dissolubilia natura, me tamen ita uolente indissolubilia... etc.
Ad hoc et illud pertinet quod in VIII De ciuitate Dei de Platonicis dicitur:
Omnium, inquiunt, animalium in quibus est anima rationalis tripertita diuisio est: in deos, homines, daemones. Deorum sedes in caelo est, hominum in terra, in aere daemonum.
Et Boethius, Super Porphyrium:
Quandocumque, inquit, deum subponimus animali, secundum eam opinionem facimus quae solem stellasque atque hunc totum mundum animatum esse confirmat; quos etiam deorum nomine appellauerunt.
[1.63] Beatus uero Augustinus quod dicitur de sole et caeteris caelestibus luminaribus nequaquam refellere audet, sed sibi incertum esse profitetur, utrum uidelicet quidam rectores spiritus illis insint per quos etiam uiuificentur, et, quod mirabile dictu uidetur, dicit etiam se ignorare utrum haec quoque pertineant ad societatem eorum quos nos Christiani angelos uel caelestes spiritus dicimus. Unde in Enchiridion ita dicit:
Utrum archangeli appellentur uirtutes, et quid inter se distent sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt. Ego me ista ignorare profiteor. Sed nec illud certum habeo utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna et sidera, quamuis nonnullis lucida esse corpora non cum sensu uel intelligentia uideantur.
[1.64] Ne quis forte sacris eruditus litteris abhorreat Hermetis philosophi uerba, quibus uidelicet ait de Deo Patre quod secundum fecerit dominum, hoc est genuerit Filium, cum profecto Deus Filius a Deo Patre nec factus nec creatus, sed tantum sit genitus -- sciat etiam a Catholicis et sanctis doctoribus multa de eadem generatione similiter abusiue prolata, cum nonnunquam Patrem auctorem Filii uel eum procreasse uel Filium a Patre formatum uel ipsius Patris esse effectum abusiue pronuntient.
[1.65] Unde Hilarius, De Trinitate, libro III:
Secundum Apostolum quia in Christo inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter, ante omne tempus et saecula Unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreauit, omne quod Deus est per caritatem atque uirtutem natiuitati eius impertiens; ac sic ingenito, perfecto aeternoque Patri unigenitus et perfectus et aeternus est Filius; ea autem quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitati eius ad salutem nostram uoluntas est.
Verba quae loquor uobis, non a rne loquor, nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse est debere quod loquitur.
Item:
Ad id quod agit secundum natiuitatem, sibi Pater auctor est.
Rursus idem in XII, de non nato Deo Patre et nato ab eo Filio loquens ait:
Neque ipsum non natum atque nasci, quia illud ab altero, hoc uero a nemine est; et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod Patri, id est auctori, est aeternum. Ubi enim Pater auctor est, ibi et natiuitas est. At uero ubi auctor aeternus est, ibi et natiuitatis aeternitas est, quia sicut natiuitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna natiuitas.
Item:
Quod ex aeterno natum est, id si non aeternum natum, iam non erit et Pater auctor aeternus. Si quid igitur ei, qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori, qui Pater est, non est ambiguum defuisse: quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti.
Item:
Ex aeterno nihil aliud quam aeternum. Quod si non aeternum, iam nec Pater, qui generationis est auctor, aeternus.
Item:
Ex te natus ostenditur ut nihil aliud quam te sibi significet auctorem.
Tu formasti me et posuisti super me manum tuam. Utrumque significat: ut quod formauit antiquum sit, quod superposuit manum nouissimum sit. Quod enim secundum naturam diuinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens:
Qui cum in forma Dei esset. Quod enim in forma est, formatur. In forma et ei Pater naturae et diuinitatis est, ut referri possit ad Patrem et formatus ab ipso sit.
[1.66] Augustinus, Quaestionum ueteris et nouae legis capitulo LVII:
Deus Pater de se Filium generauit, in quo ipse uideretur qui nihil ab eo distaret, ut magnitutidini suae congruus responderet effectus.
Item:
Simillimum itaque suum Filium creans, edidit ex se quasi alterum se.
Idem de eodem:
Habuit itaque ante mundum creatae sobolis principatum, ut Pater rerum futurus ante esse debuerit Pater proprius, hoc est proprii sui foetus.
[1.67] Quid itaque mirum cum in uerbis quoque ecclesiasticorum ac sanctorum doctorum nonnulla tam abusiue proferantur ad generationem Verbi demonstrandam, ut Deus Pater auctor esse Filii sui et eum creasse uel Filius ab eo creatus uel eius esse dicatur effectus, secundum id scilicet quod ab eo est genitus potius quam creatus uel factus, et ille tantum genitor potius quam creator uel auctor -- quid, inquam, mirum si praedictus philosophus, Hermes uidelicet, nullis ecclesiasticis imbutus disciplinis, abusionem uerborum non cauerit, dicendo scilicet 'fecisse' pro 'genuisse'? Quid etiam cum secundum a Patre Filium dixerit? a uerbis quoque sanctorum alienus non exstitit. Unde et Hilarius, De Trinitate, in XII:
Filius ex te Deo Patre Deus uerus et a te genitus, post te ita confitendus ut tecum, quia aeternae originis suae auctor aeternus es. Nam dum ex te est, secundus a te est.
'Secundus', inquam, ex modo subsistendi, non ex differentia dignitatis. Hic quippe a Deo Patre quasi primo loco subsistit, cum Spiritus tamquam tertio loco ab utrisque sit. Unde et Patrem Hieronymus principalem spiritum ad Filium nominat, opere illo suo de tribus uirtutibus ita loquens:
Dauid in psalmo tres spiritus postulat dicens:
Spiritu principali confirma me, Spiritum rectum innoua in uisceribus meis, Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Qui sunt isti tres spiritus? Principalis spiritus Pater est, rectus spiritus Christus est, spiritus sanctus Spiritus Sanctus est.
Augustinus, [Quaestionum] ueteris et nouae legis capitulo LVIII:
Spiritum Sanctum qui tertius sit a Patre, secundus autem a Christo secundum numeri ordinationem.
[1.68] Reuoluatur et ille maximus philosophorum Plato eiusque sequaces, qui testimonio sanctorum patrum prae caeteris gentium philosophis fidei Christianae accedentes, totius Trinitatis summam post prophetas patenter ediderunt, ubi uidelicet mentem, quam *noyn* uocant, ex Deo natam atque ipsi coaeternam esse perhibent, id est Filium, quem sapientiam Dei dicimus, ex Deo Patre aeternaliter genitum. Qui nec Spiritus Sancti personam praetermisisse uidentur, cum animam mundi esse adstruxerint, tertiam a Deo et *noy* personam.
[1.69] Ac primum ea diligenter consideremus quae a P1atone de hac anima dicta sunt, a quo caeteri philosophi quid de anima ipsa dixerunt habuisse creduntur. Hanc itaque, mundi uidelicet animam, quasi tertiam a Deo et noy personam distinguens, prolixiori ac diligentiori descriptione prosequens, eam tam in se ipsa quam in effectis suis integerrima designatione declarat; iuxta quod et nos Spiritum Sanctum modo secundum effecta operum suorum dicere solemus, modo secundum naturalem bonitatis eius affectum quem in se ipso ab aeterno habuit, sicut diligentius postmodum distinguemus. Nunc autem illa Platonis uerba de anima mundi diligenter discutiamus, ut in eis Spiritum Sanctum integerrime designatum esse agnoscamus.
[1.70] Dicit itaque hanc ante mundi constitutionem factam siue genitam a Deo esse; in quo Spiritus Sancti perpetuam processionem qua ex Deo Patre est, nobis, ni fallor, insinuat. Solent quippe philosophi 'factum' ex Deo siue 'genitum' dicere omne quod a Deo habet esse. Unde et Hermes superius Filium Dei factum a Deo dixit, secundum hoc quod ab ipso habet esse tamquam aeternaliter genitus, non temporaliter ab ipso factus aut creatus. Plato quoque omne quod a Deo esse habet 'genitum' ex ipso dicit, non tamen ideo omne quod a Deo est filium eius esse, uelut ipsum mundum et caetera eius opera.
[1.71] Ait autem sic, cum de mundo antea locutus ad animam mundi peruenisset:
Nec tamen, inquit, eo quo nos ad praesens loquimur ordine, ortum animae Deus annuit iunioremque ac posteriorem corporibus eam fecit. Neque enim decebat rem antiquiorem a postgenita regi.
Item:
Deus tam antiquitate quam uirtutibus praeire animam naturae corporis iussit dominamque eam et principali iure uoluit esse circa id quod tueretur.
In quo etiam notandum est quod, dum eam praeesse regimini mundi ut 'dominam' dicit, profecto eam omni praefert creaturae et Deum esse adstruit, quam postmodum his uerbis animam mundi uocauit:
Hoc dixit et demum reliquias prioris concretionis, ex qua mundi animam commiscuerat... etc.
[1.72] Bene autem Spiritum Sanctum animam mundi quasi uitam uniuersitatis posuit, cum in bonitate Dei omnia quodammodo uiuere habeant, et uniuersa tamquam uiua sint apud Deum et nulla mortua, hoc est nulla inutilia nec ipsa mala, quae etiam optime per bonitatem ipsius disponuntur, iuxta quod tam apud euangelistam quam apud Platonicos scriptum esse meminimus:
Quod factum est in ipso uita erat
ac si aperte dicatur: omnia temporaliter facta per ipsum, hoc est per ipsam Dei bonitatem condita, in ipsa Dei bonitate quodammodo perenniter uiuebant, cum apud diuinam prouidentiam omnia ab aeterno per eius bonitatem optime essent ordinata, ut tam bene singula procedere uellet quantum oporteret. Huic non incongrue illud Apostoli consonare uidetur, quod perhibet philosophorum quosdam dixisse quod in Deo
ac si hanc animam mundi ipsum intelligerent Deum.
[1.73] Quod uero dicit Deum excogitasse 'tertium animae genus', quod animam mundi dicimus, tale est ac si tertiam a Deo et noy personam adstruat esse Spiritum Sanctum in illa spirituali diuina substantia. 'Excogitare' dicitur Deus hoc est ex integro percipere huius personae discretionem, quam nos digne cogitare atque ab ipso Patre et Filio plene distinguere non sufficimus. Tantumdem etiam ualet aliquid a Deo excogitari aliquo modo quam illud se habere illo modo, hoc est ita ueraciter esse.
[1.74] Deinde statim huius tertiae personae, quam animam mundi collocat, diligentem adhibet descriptionem, cum animam ipsam ex indiuidua et incommutabili substantia consistere perhibet ac rursus ex diuidua, secundum quod scilicet se ipsam anima scindere per corpora putatur. Nam et Spiritus Sanctus et in se ipso simplex omnino substantia est, et ex natura diuinitatis omnino inuariabilis atque incommutabilis in se ipso perseuerat, atque idem Spiritus per effecta multiplex quodammodo uocatur et septem spiritus nonnumquam dicitur, secundum septiformis gratiae suae efficaciam. Unde et in laude diuinae sapientiae, Spiritus eius et unicus et multiplex et discurrens et stabilis esse describitur.
[1.75] Dicit itaque philosophus animam ipsam esse
ex indiuidua semperque in suo statu perseuerante substantia itemque alia qua inseparabilis comes corporum, per eadem se corpora scindere putatur
quia Spiritus Sanctus et huiusmodi est quod ex suo statu quem in se ipso, non in effectis suis habet, omnino simplex est atque incommutabilis, et quodammodo multiplex esse secundum effecta putatur; quod est se ipsum in 'corpora scindere', secundum quod ipsa uidelicet anima inseparabilis comes est corporum, cum hanc scilicet multiplicitatis scissuram nullo modo quantum ad se ipsam habere possit, sed solummodo quantum ad effecta.
[1.76] Egregie quoque 'putari' dictum est et non 'esse', quia si uere ac proprie loquamur, non est haec multiplicitas Spiritus sed effectorum ipsius, cum eum uidelicet in hoc uno multiplicem dicamus quia multiplicia facit; quod est effecta eius magis esse diuersa quam ipsum.
[1.77] Cum itaque in ipsa anima mundi indiuidua et diuidua, siue, ut dictum est, eadem et diuersa concurrat substantia, addit, his duobus in ipsa anima sibi concurrentibus, quamdam mixturam effici, ex indiuiduo scilicet et diuiduo siue ex eodem et diuerso, hoc est incommutabili et commutabili. In gua quidem, ut ita dicam, mixtura Spiritus Sancti proprietas diligenter et integre uidetur expressa, tam in se ipso scilicet quam in effectis, ut dictum est, suis. Dicit itaque quia Deus hoc 'tertium substantiae genus' ita, ut dictum est, 'mixtum locauit medium inter utramque substantiam', indiuiduam scilicet atque diuiduam, quia, cum sit ipse quoque Spiritus ex Deo tamquam ab ipso procedens, utrumque horum ab ipso habet a quo esse habet. Et hoc est dicere quod Deus locauit hoc ipsum animae genus inter utraque supra dicta quasi medium eorum, hoc est mixtum ex eis; ac si diceret quod ab ipso Deo a quo ipsa est anima, tam hoc quam illud habet, ut uidelicet et indiuidua sit in una substantia et diuidua secundum effecta. Quod autem dictum est 'locauit', congrue dictum est iuxta metaphoram locutionis qua dictum est 'medium', quasi inter aliqua circumstantia collocatum.
[1.78] Postquam autem assignauit mixturam animae ex indiuiduo ac diuiduo, transit ad mixturam ex eodem et diuerso dicens eamdem animam eodem modo ex eodem et diuerso consistere, sicut ex indiuiduo atque diuiduo:
Cuius, inquit, pars idem, pars diuersum uocetur
cum uidelicet Spiritus ipse et idem sit in substantia cum Deo et noy, id est cum Patre et Filio, et diuersus in proprietate personae. Possumus etiam eumdem, hoc est incommutabilem in se, eum dicere et diuersum quodammodo per effecta esse, cum non solum ipse ea quae diuersa sunt fecerit, secundum quod superius dictum est, ex diuidua constare substantia; uerum etiam ea per temporum successionem mutat ac uariat prout opportunum esse iudicat, iuxta illud Boethii:
Stabilisque manens dat cuncta moueri.
Et iam quidem superius eum incommutabilem esse assignauerat cum ait:
Semperque in suo statu perseuerante substantia.
Sed quod uariabilis per effectuum suorum mutationem esset, nondum addiderat; quod nunc facit. Bene itaque dicit animam ipsam quoddam medium esse, id ex mixtum ex indiuidua in se substantia et diuidua per coniugationem corpoream, id est coniunctionem ipsius ad corpora, quando scilicet ipsa ad res quaslibet creandas uel regendas atque disponendas se applicat, sicut quaelibet anima corpori suo, sua impertiens beneficia.
[1.79] Cui etiam philosophus totam uim et concordiam proportionalem numerorum tribuit, ut in diuinae gratiae bonitate uniuersarum rerum concordiam consistere doceat. Omnis quippe ordo naturae et concinna dispositio numerorum proportionibus uestigatur atque assignatur, et omnium perfectissimum exemplar numerus occurrit qui rebus congruit uniuersis. Quod quidem eas non latet qui philosophiae rimantur arcana.
[1.80] Hinc est etiam quod arithmetica, quae tota circa proportiones numerorum consistit, mater et magistra caeterarum artium dicitur, quod uidelicet ex discretione numerorum caeterarum rerum uestigatio doctrinaque pendeat. Cuius etiam ut ineffabilem exprimerent benignitatis eius dulcedinem, totam ei musicarum consonantiarum adscribunt harmoniam; qua et ipsum iugiter resonare firmamentum et superiores mundi partes repleri perhibent. Nihil quippe est quod ita oblectet et nimia suauitate sui alliciat animos, sicut melodia. Nihil est ita pronum ad eos componendos et uel commouendos uel pacandos, ut iuxta illud primi capituli Boethianae Musicae scirent philosophi
quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione coniuncta sit
adeo quidem ut iracundias in saniasque melodia sedari et grauissimarum infirmitatum dolores curari animaduerterent atque efficerent.
[1.81] Quod qui ignorat nec adhuc experimento didicit, legat praedictum Musicae capitulum et inueniet quomodo
Pythagoras ebrium adolescentem sub Phrygii modi sono incitatum, spondaeo succinente reddidit mitiorem et sui compotem. Nam cum scortum, inquit, in riualis domo esset clausum atque ille furens domum uellet amburere, cumque Pythagoras stellarum cursus, ut ei mos [erat] nocturnus, inspiceret, ubi intellexit sono Phrygii modi incitatum multis amicorum admonitionibus a facinore noluisse desistere, mutari modum praecepit atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacatissimae temperauit.
Inueniet etiam quod
cum uinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instincti, mulieris pudicae fores frangerent, admonuisse tibicinam ut spondaeum caneret Pythagoras dicitur. Quod cum illa fecisset, tarditate modorum et grauitate canentis, illorum furentem petulantiam consedasse.
Videbit ibidem et quomodo
Terpander atque Arion Lesbios atque Iones grauissimis morbis cantus eripuere praesidio
necnon et qualiter
Ismenias Thebanus Boetiorum pluribus, quos sciatici doloris tormenta vexabant, modis fertur cunctas abstersisse molestias.
Ubi etiam
Empedocles, cum eius hospitem quidam gladio furibundus inuaderet, inflexisse modum dicitur canendi, itaque adolescentis iracundiam temperasse.
In tantum uero, inquit Boethius, priscae philosophiae studus uis musicae artis innotuit, ut Pythagorici cum diurnas in somno resoluerent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eis lenis et quietus sopor irreperet; itaque experrecti alus quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgabant, id nimirum scientes quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione coniuncta sit. Nam ut sese corporis affectus habet, ita etiam pulsus cordis motibus incitantur.
Quod scilicet Democritus Hippocrati medico tradidisse fertur, cum eum quasi insanum, cunctis Democriti ciuibus id opinantibus, in custodia medendi causa uiseret. Sed quorsum isthaec? Quia non potest dubitari quin nostrae animae et corporis status eisdem quodammodo proportionibus uideatur esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio coniungi copularique monstrabit.
[1.83] Quod si parum fidelibus uideatur quae iuxta philosophos de uirtute diximus harmonica, nisi et sacrae id Scripturae testimonio confirmemus, occurrat memoriae qualiter spiritu malo in Saul irruente, actum est prudentium uirorum consilio, uim harmonicae suauitatis non ignorantium, ut uesaniae tantae stimulis Dauidici moduli mederentur. Unde et postmodum uir Deo plenus, cum ad diuini cultus religionem amplificandam templum aedificare disponeret, psalmos qui decantarentur composuit et omnium musicorum instrumentorum genera congregauit, ut tam uocum quam sonorum consonantiis rudem alliceret populum, per quae antea diabolicum in reprobo rege mitigauit tormentum. Ex quo praecipue traditur quam naturalis animae sit harmonica modulatio, quae ita naturam eius suauitate sui componere ac reparare ualet ut maligni quoque spiritus tormenta eam perturbare non queant.
[1.84] Bene itaque philosophi, immo Dominus per eos id forsitan ignorantes, tam ipsi animae mundi quam superioribus firmamenti partibus nimiam ac summam harmonicae modulationis suauitatem assignant, ut quanta pace, quanta fruantur concordia, quam diligentius possent exprimerent, et quam concorditer cuncta in mundo diuina disponat bonitas; quam illi animam mundi, Veritas Spiritum Sanctum, ut dictum est, nominat. Quis etiam, si diligenter attenderit, non animaduertat quod de caelesti dixerunt harmonia quae in superioribus firmamenti partibus incessanter resonat, cum caelestes uidelicet spiritus ex assidua diuinae maiestatis uisione et summa inuicem concordia ligentur et in eius quem conspiciunt laudes iugi et ineffabili exultatione illud decantent, quod iuxta Isaiam seraphim die ac nocte conclamare non cessant:
Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth... etc.
[1.85] Superiores itaque caeli uel firmamenti partes beatos hos spiritus uel eorum mansionem intelligimus; quos etiam septem planetarum nomine propter excellentiam claritatis ipsorum, quos spiritualiter diuina gratia quae septiformis dicitur illuminat, non incongrue designasse uidentur. Qui et bene apud Isaiam 'seraphim', id est 'incendium', ex hac speciali illuminatione gratiae nuncupantur. Superior autem eorum mansio tam dignitate quam positione dicenda uidetur, a qua hi qui superbierunt in hunc caliginosum et densum aerem detrusi dicuntur, qui loci quoque positione inferior sicut et inhabitatione deterior, 'inferni' nomine non inconuenienter accipi potest. Bene etiam beati spiritus illi siue superna eorum mansio firmamento comparatur. Qui, caeteris per superbiam corruentibus, hoc in suae fidelitatis et humilitatis remunerationem acceperunt, ut sic in contemplatione diuinae maiestatis firmarentur, ut omnino ulterius labi non queant.
[1.86] Unde Gregorius, In Iob, libro XXVI:
Prius, inquit caelum factum dicitur, et hoc idem postmodum firmamentum uocatur, quia natura angelica et prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne umquam potuisset cadere, mirabilius confirmata.
Idem, Super Ezechielem homilia:
Creauit Deus caelum, quod postmodum uocauit firmamentum. Caelum ergo fuerunt hi qui prius bene sunt conditi; sed postmodum frmamentum appellati sunt, quia ne omnino iam caderent, uirtutem incommutabilitatis acceperunt.
[1.87] Illud quoque quod ait Plato animam locatam esse a Deo in medietate mundi eamque per omnem globum teretis orbis aequaliter porrigi, pulchre designat gratiam Dei, omnibus communiter oblatam, cuncta, prout salubre uel aequum est, benigne in hac magna domo sua seu templo disponere. His autem illud libri Sapientiae aperte concinit:
Spiritus Domini repleuit orbem terrarum... etc.
atque illud psalmistae:
Spiritu orts eius omnis uirtus eorum.
[1.88] Quod uero totum mundum unum animal Plato dicit maximam concordiam uniuersorum operum Dei demonstrat, quasi diuersorum membrorum in uno corpore animalis, quibus omnibus una praeest anima, singulis tota praesens et in diuersis una et eadem operans diuersa. Sic et Apostolus, cum totius ecclesiae concordiam unitatemque demonstrat, eam unum corpus Christi appellat, per quosdam nexus et compagines fidei et caritatis ex diuersis fidelibus coniunctum, ita sibi inuicem seruientibus uel administrantibus quasi diuersa membra in uno corpore, ex quibus alterum alterius eget obsequio.
[1.89] Huic et inuolucro, de positione scilicet animae in medio mundi locatae, hoc est de diuina gratia omnibus communiter oblata, ipsa etiam diuina facta manifeste concordant, cum uidelicet doctrinam suam et uerae religionis cultum propagaturus Dominus in mundo, Ierusalem, quae in medio terrae est, elegit; quam quasi caput regni sui constituit, in qua primum ad magnificandum cultum suum aedificari sibi templum quasi regale palatium uoluit, ubi etiam uberrimam Spiritus Sancti gratiam apostolis infudit, qua per eos totus spiritualiter uegetaretur mundus. Unde scriptum est:
Deus autem rex noster operatus est salutem in medio terrae
et rursus:
De Sion exibit lex et uerbum Domini de Ierusalem.
[1.90] Medium autem mundi et quasi umbilicum terrae super illum Ezechielis prophetae locum quo scriptum est:
Haec dicit Dominus: Ista est Ierusalem, in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras
Hieronymus asserit his uerbis:
Ierusalem in medio mundi sitam hic idem propheta testatur, umbilicum terrae eam esse demonstrans; et psalmista exprimens Domini passionem: Operatus est, ait, salutem in medio terrae.
[1.91] Hic plantata est uinea quae extendit palmites suos usque ad mare, cum hinc uitis uera Christus apostolis suis, quasi palmitibus per uniuersum orbem directis, uniuersum mundum ubertate doctrinae spiritualis inebriauit.
[1.92] De hac autem uegetatione ac uiuificatione Spiritus Sancti, sanctus Saluianus episcopus ad sanctum Salonium episcopum libro I De gubernatione Dei Pythagoricum testimonium inducit dicens:
Pythagoras philosophus, quem: quasi magistrum suum philosophia ipsa suscepit, de natura ac beneficius Dei disserens sic locutus est: 'Animus per omnes mundi partes commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia uitam capiunt'. Quomodo igitur mundum negligere Deus dicitur quem hoc ipso satis diligit, quod ipsum semper totum mundi corpus intendit?
De Saluiano autem isto, Massiliensis ecclesiae episcopo, et de libro eius ad Salonium episcopum et alus operibus ipsius, Gennadius Massiliensis presbyter De illustribus uiris scribens, inter illustres uiros et eorum opera mentionem facit.
[1.93] Qui etiam post Pythagorae testimonium Tullium inducens, Deum ipsum quem Pythagoras 'animum' uocat, 'mentem' a Tullio appellari commemorat dicens:
Tullius quoque: 'Nec uero Deus ipse', inquit, 'qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest quam mens soluta quaedam et libera quaedam et segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens'. Alibi quoque: 'Nihil est, inquit, praestantius Deo'. Ab eo igitur mundum regi necesse est. Nulli igitur naturae obediens aut subiectus Deus; omnem ergo regit ipse naturam.
[1.94] Mentem itaque, id est animum siue animam, Deum dixerunt secundum hoc quod totius mundi regimini quasi anima corpori praeest. Unde et per sapientem quemdam adhortantem nos digne Deum excolere, mente scilicet a uitius purgata et uirtutibus adornata, pulchre in ipso suae adhortationis et disciplinae exordio dictum est:
Si Deus est animus nobis, ut carmina dicunt, Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
Ac si aperte filium instruens dicat: cum Deus sit nobis animus, hoc est uera et spiritualis uita, sicut et ipsa perhibent scripta poetarum -- uelut illa Vergilii uerba quae super hoc ipsum Macrobius inducit, sicut postmodum ostendemus -- hunc praecipue, scilicet Deum, bene uiuendo glorifica.
[1.95] Bene etiam cum animal esse Plato mundum dixerit, ipsum quoque intelligentem, hoc est rationale animal, esse perhibuit, secundum hoc scilicet quod eius anima quanto caeteris praestantior existit, tanto rationabilius in ipso cuncta agit atque disponit. De cuius quidem summae rationis ordinatione, cum subditur quod haec ipsa, mundi uidelicet anima,
causas omnium quae proueniunt prouidet
diuinam ei omnium naturarum prouidentiam assignat et diuinae plenitudinem scientiae; ex quo ipsa etiam Deus esse innuitur. Metiri ac deliberare ea quae futura sunt ex praesentibus dicitur, quia iuxta ea quae iam sunt oportet futura praeparari, ut: eis congrua ordinatione cohaereret possint atque aptari. Quod autem subditur ex reliquus concretionis mundanae arumae nostras, id est humanas, animas esse confectas, tale est ac si diceret eas animam mundi in potentius ac uirtutibus imitari sed longe in hoc ipso a dignitate eius abscedere.
[1.96] Congrue etiam dicit 'animam mundi', nec alicuius rei in mundo, sicut et animam hominis dicimus non alicuius membri humani. Anima quippe ab 'animando' dicta est, nec aliquid proprie animari dicitur, nisi id in quo tota uis uegetationis ita consummatur, ut nihil corpori illi uegetato adhaerere extrinsecus necesse sit ad uegetationem quam habet in ipso conseruandam. Cum itaque mundus, iuxta philosophos uniuersa concludat, ut nihil extra ipsum diuinitus disponendum relinquatur, recte anima mundi dicta est sicut et anima hominis, cum uniuersa uis animae in eo consummetur; adeo quidem ut nec ipsum mundum oculos uel caetera sensuum instrumenta habere oportuerit, sicut et ipse perhibet Plato, cum nulla extra ipsum remaneant ad quae ista opportunitatem aliquam habeant.
[1.97] His ex Platone breuiter collectis atque ad nostrae fidei testimonium satis, ut arbitror, diligenter expeditis, consequens existimo ad sequaces eius commeare, ut ea quae ab ipsis quoque de anima mundi dicta sunt, nulla ratione conuenienter accipi posse monstremus, nisi Spiritui Sancto per pulcherrimam inuolucri figuram assignentur.
[1.98] Hoc quippe loquendi genus philosophis quoque sicut et prophetis familiarissimum est, ut uidelicet, cum ad arcana prophetiae peruenerint, nihil uulgaribus uerbis efferant sed comparationibus similitudinum lectorem magis alliciant. Quae enim quasi fabulosa antea uidebantur et ab omni utilitate remota secundum litterae superficiem, gratiora sunt, cum, magnis plena mysteriis postmodum reperta, magnam in se doctrinae continent aedificationem. Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne uilescant
[1.99] Qui II quidem libro De doctrina Christiana, cum causas difficultatis uel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait:
Obscure quaedam dicta densissimam caliginem obducunt; quod totum prouisum esse diuinitus non dubito, ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio reuocandum, cui facile inuestigata plerumque uilescunt.
Item:
Qui prorsus non inueniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt. Igitur salubriter Spiritus Sanctus ita scripturas modificauit ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.
[1.100] Quasi ergo in latebris Dominum quiescere gaudet ut, quo magis se occultat, gratior sit illis quibus se manifestat, et quo magis ex difficultate Scripturae laboratur, meritum lectoris augeatur.
Posuit, inquit, tenebras latibulum suos
et rursum:
Tenebrosa aqua in nubibus aeris
'quia' inquit Gregorius, 'obscura est scientia in prophetis'. De quo etiam scriptum est in lege:
Accessit Moyses ad caliginem in qua erat Deus.
Et Salomon in Paralipomenon ait:
Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine
idem in Prouerbiis:
Gloria Dei est celare uerbum et gloria regum inuestigare sermonem.
Qui etiam ad scripturarum obscuritates quasi ad latebras, in quibus inueniatur Deus, perscrutandas inuitat nos in Prouerbus dicens:
Sapiens animaduertet parabolam et interpretationem, uerba sapientium et aenigmata eorum.
Quae quidem tanto cariora sunt intellecta quanto in his intelligendis maior operae facta est impensa.
[1.102] Hinc est illud Hieronymi Ad Magnum oratorem scribentis, super hoc ipsum quod in exordio Prouerbiorum Solomon modo dixerit:
In exordio, inquit, Prouerbiorum commonet ut intelligamus sermones prudentiae, uersutiasque uerborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt.
[1.103] Quantum etiam semper philosophia arcana sua nudis publicari uerbis dedignata sit, et maxime de anima et de diis per fabulosa quaedam inuolucra loqui consueuerit, ille non mediocris philosophus et magni philosophi, Ciceronis, expositor Macrobius diligentissime docet. Remotis enim generibus figmentorum siue fabulosorum quae philosophos non decent, subposuit illud quod honestissime assumunt. Ait namque quod, quando
sacrarum rerum notio sub pio figmentorum uelamine honestis et tecta rebus et uestita nominibus enuntiatur, hoc est solum figmenti genus quod cautio de diuinis rebus philosophantis admittit.
Sciendum est, inquit, non in omnem disputationem philosophos admittere fabulosa, sed his uti solent cum uel de anima uel de aethereis potestatibus loquuntur. Caeterum cum ad summum deum et principem omnium, qui apud Graecos tagathon, qui et protopanton nuncupatur, tractatus se audet attollere, uel ad mentem quam Graeci *noyn* appellant, originales rerum species quae ideae dictae sunt continentem, ex summo natam et profectam deo -- cum de his, inquam, loquuntur summo deo et mente nihil fabulosum penitus attingunt. Sed si quid de his assignare conantur quae non sermonem tantummodo sed cogitationem quoque superant humanam, ad similitudines et exempla confugiunt. Sic Plato, cum de tagathon loqui esset animatus, dicere quid sit non ausus est, hoc solum de eo sciens quod sciri qualis sit ab hominibus non possit. Solum uero ei simillimum solem de uisibilibus repperit et per eius similitudinem uiam sermoni suo attollendi se ad non comprehensibilia patefecit. Ideo et nullum eius simulacrum, cum dius aliis constituerentur, finxit antiquitas; quia summus deus et nata ex eo mens, sicut ultra animam, ita sunt supra naturam, quo nihil fas est de fabulosis peruenire. De dius autem, ut dixi, caeteris et de anima non frustra se nec ut oblectent, ad fabulosa conuertunt. Sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut uulgaribus hominum sensibus intellectum sui uario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua uoluit per fabulosa tractari. Sic ipsa mysteria figurarum cuniculis operiuntur, ne uel haec adeptis nudam rerum talium natura se praebeat; sed summatibus tantum uiris sapientia interprete sui arcani consciis, contenti sint reliqui ad uenerationem, figuris defendentibus a uilitate secretum.
[1.105] Iuxta quod et Veritas ipsa de integumento parabolarum suarum apostolis loquitur dicens:
Vobis datum est nosse mysterium regni Dei; caeteris autem in parabolis, ut uidentes non uideant et audientes non intelligant.
[1.106] Ex hac itaque Macrobii traditione clarum est ea quae a philosophis de anima mundi dicuntur, per inuolucrum accipienda esse. Alioquin summum philosophorum Platonem, summum stultorum esse deprehenderemus. Quid enim magis ridiculosum quam mundum totum arbitrari unum esse animal rationale, nisi hoc per integumentum sit prolatum? Animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota definitio animalis: 'substantia animata sensibilis'. Quis autem ex quinque sensibus mundo inesse poterit nisi forte tactus, qui omnibus est communis animalibus? Desunt quippe ei caeterorum sensuum instrumenta, ipso attestante Platone, ubi uidelicet ostendit quare ei aut oculi aut aures aut caeterae partes humani corporis necessariae non fuerint. Aut quae est pars corporis mundi qua ipse, si tangatur, sentire queat magis quam arbores uel plantae, quas terrae radicitus affixas eadem anima uiuificari dicunt? Numquid ex effossione terrae potius sentiet mundus quam arbores ex frondium auulsione uel totius corporis sui abscisione? Arbores tamen et quaslibet plantas insensibiles esse constat, ideoque ad exclusionem earum in definitione animalis post 'animatum' ponitur 'sensibile'.
[1.107] Praeterea cum dicant animam mundi, singulis infusam corporibus, ea animare quae ad animandum apta repperit, quid opus erat creatione nostrarum animarum quas postea factas esse Plato commemorat? Aut quid opus est animam mundi his corporibus inesse quae non animat? Quid enim euidentius est quam corpora nostra ex propriis animabus humanis magis quam ex anima mundi uitam animalem habere? His quippe animabus praesentibus statim animata sunt et eisdem absentibus inanimata, licet, ut aiunt, in eis anima mundi etiam post mortem perseueret, quae in omnibus tota est corporibus, etiam in his in quibus uacat. Quid etiam est quod absentibus humanis animabus anima mundi corpora nostra, licet eis insit, animare non sufficit, cum ipsa, teste Platone, 'cunctis inuisibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta' sit? Numquid minoris efficaciae est in nobis quam caeterae animae, aut, iam corpora nostra defuncta, non sunt idonea ad animandum sicut antea erant, praesentibus humanis animabus? Potest ex uno corpore innumeros uermes uiuificare, cum iam ipsum corpus non ualet animare? Quae deest aptitudo defuncto corpori ne nunc quoque animetur, nisi tantum praesentia humanae animae, quae et praesens corpus uiuificat et recedens ipsum mortificat? Quod si ad inuolucrum etiam ista deflectamus quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, facile est rationabiliter cuncta accipi nec a sacrae fidei tenore exorbitare.
[1.108] Conferant humanae animae corporibus nostris animalem uitam; conferat anima mundi, quam, ni fallor, Spiritum Sanctum intellexerunt philosophi, ipsis animabus nostris uitam spiritualem, distributione scilicet suorum donorum, ut sint singulae animae uita corporum, Spiritus autem Sanctus uita animarum, quas uegetando ad profectum bonorum operum promouet. Quodam itaque modo animae nostrae corpora quaedam Spiritus Sancti dicendae sunt, quas ipse per aliquod gratiae suae donum quasi templum inhabitat et uirtutibus uiuificat.
[1.109] Sed et illud quod aiunt animam totam, singulis corporibus infusam, omnia uiuificare atque animare quae ad animandum idonea repperit, nulla ipsorum duritia uel densitatis natura impediente, pulchrum est inuolucrum, quia caritas Dei, quam Spiritum Sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei siue rationis donum primitus infusa, quaedam uiuificat, ad bonorum operum fructum nos promouendo ut uitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus uacare dicitur, prauitatis eorum duritia repugnante.
[1.110] Hanc autem, animae uidelicet mundanae, doctrinam praecipue diligentissimus philosophorum in expositione Macrobius posteris reliquit. Cuius quidem uerba, si subtiliter inspiciamus, totam fere fidem nostram de Spiritu Sancto in ipsis expressam inueniemus, cum hanc ipsam animam et creatorem nominet atque ex Deo Patre et noy hoc est Deo Filio, eam esse adstruat eamque etiam ad unitatem substantiae assignandam quam habet cum Filio, a quo ipsa est, nonnumquam noun ausus sit appellare. Unde et uerba Vergilii exponens dicit, de mundana loquens anima:
Et ut puritati eius attestaretur, mentem uocauit
item:
Et ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est
ac si diceret eam esse eiusdem substantiae cum ipso Verbo a quo ipsa est. Puritas mentis dicitur subtilitas rationis, quae uniuersas discutiendo penetrat naturas.
[1.111] Haec autem sunt illa quae proposuimus Macrobii uerba:
Anima ergo, inquit, creans sibi condensque corpora -- nam ideo ab anima natura incipit, quam sapientes de Deo et mente noy nominant -- ex illo purissimo fonte quem nascendo de originis suae hauserat copia, corpora caeli et siderum, quae condidit prima, animauit.
Et post aliqua, cum ipse ipsius animae uires distingueret quas in corporibus exercet, secundum quas omnium animatorum ordinata est natura ut alia scilicet aliis praesint, adiecit dicens:
Hunc rerum ordinem et Vergilius expressit, nam et mundo animam dedit, et ut puritati eius attestaretur, mentem uocauit: 'Caelum' enim ait, 'terras et maria et sidera spiritus intus alit', id est anima. Et ut illius mundanae animae assereret dignitatem mentem esse testatus est: 'Mens agitat molem'. Necnon ut ostenderet ex ipsa anima constare et animari uniuersa quae uiuunt, addidit: 'Hinc hominum pecudumque genus' et caetera, utque asseueraret eumdem esse in anima semper uigorem, sed usum eius hebescere in animalibus corporis densitate adiecit: 'Quantum non noxia corpora tardant'.
[1.112] Haec quidem omnia tam Vergilii quam Macrobii uerba facile est iuxta propositum nostrum ad nostrae fidei tenorem accommodare, nec aliter ea conuenienter exponi. Quod itaque ait:
usum animae hebescere in animalibus corporis densitate
tale est Spiritus Sancti gratiam suorum beneficiorum efficaciam minus habere in carnalibus et bestialibus hominibus, qui magis sensibus quam ratione reguntur, carnalibus scilicet dediti uoluptatibus, ut ipsam densitatem corporis carnalium illecebrarum magnitudinem intelligamus. Qui etiam, ubi ait ipsam animam creare sibi corpora et condere, eam creatorem rerum et per hoc Deum esse adstruit, et creatarum rerum ordinatorem, et praeparatorem ad bona opera donorum suorum distributione, ut sibi eas dignum habitaculum efficiat. Ab anima naturam dicit incipere, quia per gratiam Spiritus Sancti nascimur spiritualiter, ut simus filii Dei magis quam serui. Sicut enim subtracta hac gratia moreremur in uitiis, ita et eadem collata nascimur in ueram uirtutum uitam quas per naturam habemus, et contra naturam uitia, cum sit uitium corruptio naturae. 'De Deo et mente' anima nominatur, quia tam Patris quam Filii idem est Spiritus, cum ab utroque procedat. Unde etiam, ut ait Augustinus in XV De Trinitate, capitulo XIX:
Quia ipse Spiritus communis est arnbobus, id uocatur ipse proprie quod ambo communiter, cum uidelicet tam Pater etiam ipse quam Filius spiritus sit et sanctus.
[1.113] Cum autem de Deo uel noy nasci siue creari siue fieri anima quandoque a philosophis dicitur, abusio est uerborum magis quam error sententiae: 'creari' namque uel 'fieri' recte non dicitur nisi in his quae inceperunt, hoc est aeterna non sunt; 'nasci' uero hoc est de substantia ipsa Patris existere, proprium est Filii, de quo suo loco postmodum plenius disseremus. 'Creari' tamen siue 'nasci' siue 'fieri' pro 'esse ex aliquo' philosophi nonnumquam ponunt. Unde et Macrobius tam noun ipsam a Deo quam animam a noy creatam dicit, hoc est ex ipso esse. In eadem quoque significatione 'nasci' hoc loco abutitur. Hermes uero superius cum dixerit quod 'deus secundum fecit dominum', Filium ipsum ex Deo Patre esse ostendit. Fontem sapientiae purissimam ipsam noun appellat, hoc est sapientiam Patris, quam nihil quantumcumque obscurum latere potest. De copia huius fontis ipsa Dei bonitas animauit primum 'corpora caeli ac siderum', hoc est ipsos angelos uel caelestes spiritus qui ante hominem conditi sunt, secundum quod scriptum est:
De plenitudine eius omnes accepimus.
[1.114] 'Caeli ac siderum' dictum est secundum dignitatum differentiam, eum alios spiritus alus praelatos et superiores credamus. Unde angelos atque archangelos dicimus seu dominationes. 'Corpora' summi Spiritus dici possunt etiam angeli, ab ipso, ut dictum est, spiritualiter uiuificati; uel etiam 'corpora' dicit secundum hoc quod omnem creaturam Augustinus corpoream dicit, hoc est circumscriptam. Sic enim ait in libro De orthodoxa fide, capitulo XI:
Nihil incorporeum et inuisibile in natura credendum est, nisi solum Deum, qui ex eo incorporeus creditur quia ubique est et omnia implet, et ideo inuisibilis omnibus creaturis quia incorporeus est.
Creatura omnis corporea; angeli et omnes caelestes uirtutes corporeae, licet non carne subsistant. Ex eo autem corporeas esse credimus intellectuales naturas quod localiter circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne clauditur, et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt corporei.
[1.115] Bene autem dictum est ex ipsa sapientia eos esse animatos, quia haec est uita aeterna ut cognoscamus sicut et cogniti sumus, facie ad faciem Deum uidentes. Haurit Spiritus de fonte illo, cum nos de diuinae sapientiae intelligentia imbuit secundum quod dictum est: De meo accipiet et annuntiabit uobis. Unde et Spiritus sapientiae siue intellectus seu sapientiae dictus est. Quod uero dictum est 'Mens agitat molem', hoc est totius mundanae fabricae quantitatem, quasi cuncta in mundo uiuificet aut moueat, secundum hoc accipe quod optime cuncta disponit 'stabilisque manens dat cuncta moueri'.
[1.116] Viuere etiam in Deo cuncta dicuntur secundum hoc quod in ipso nulla sunt mortua, hoc est inutilia, sed omnia utiliter aut conuenienter facta seu ordinata. Unde scriptum est: Quod factum est in ipso uita erat, hoc est in ipsa antequam fierent prouidentia diuinae sapientiae commodissime erant ordinata. Hinc rursus dicitur:
et Apostolus:
In quo, inquit, uiuimus, mouemur et sumus.
Tam homines quam pecudes uiuificat, cuius dona aliqua ad uitam tam sapientissimi quam simplices atque idiotae habent. Unde et in Ecclesiaste dicitur:
Quis nouit spiritus aliorum Adam si ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum?
hoc est qui sint praedestinati ad uitam, qui deputati ad mortem de sapientissimis et idiotis?
[1.117] Haec de Macrobio collecta sufficiant. -- Si quis autem me quasi importunum ac uiolentum expositorem causetur, eo quod nimis improba expositione ad fidem nostram uerba philosophorum detorqueam et hoc eis imponam quod nequaquam ipsi senserint, attendat illam Caiphae prophetiam quam Spiritus Sanctus per eum protulit, longe ad alium sensum eam accommodans quam prolator ipse senserit. Nam et sancti prophetae, cum aliqua Spiritus Sanctus per eos loquitur, non omnes sententias ad quas se habent uerba sua intelligunt; sed saepe unam tantum in eis habent, cum Spiritus ipse qui per eos loquitur multas ibi prouideat, quarum postmodum alias aliis expositoribus et alias aliis inspirat. Unde Gregorius in Registro, ad Ianuarium episcopum Caralitanum scribens, loquitur:
In intellectu sacrae Scripturae respui non debet quidquid sanae fidei non resistit. Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii anulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una Scripturae sacrae sententia expositores quique per innumeros intellectus quasi uaria ornamenta componunt, quae tamen omnia ad decorem caelestis sponsae proficiunt.
Ipse praeterea Macrobius ea quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, mystice interpretanda esse supra meminit. Quae etiam cum exponi ueraciter aut conuenienter nullatenus queant, ut supra meminimus, ipsa nos littera ad expositionem mysticam compellit.
[1.118] Pluribus quoque sanctorum testimonius didicimus Platonicam sectam Catholicae fidei concordare. Unde non sine causa maximus Plato philosophorum prae caeteris commendatur ab omnibus, non solum a peritis saecularium artium, uerum etiam a sanctis. De quo pater Augustinus in libro VIII De ciuitate Dei:
Mirantur, inquit, quidam nobis in Christi gratia sociati cum audiunt uel legunt Platonem, eum de Deo ista sensisse quae multum congruere ueritati nostrae religionis agnoscunt. Unde nonnulli putauerunt eum, quando perrexit in Aegyptum, Ieremiam audisse uel scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse. Sed diligenter computata temporum ratio, quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore quo prophetauit Ieremias, centum ferme annos postea natum fuisse. Qui cum octoginta et unum uixisset, ab anno mortis eius usquequo Ptolomaeus rex Aegypti scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui etiam Graecam linguam nouerant, interpretandas habendasque curauit, anni reperiuntur ferme sexaginta. Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Ieremiam uidere potuit, tanto ante defunctum, nec easdem scripturas legit in Graeco quae nondum fuerant in Graecum translatae, nisi forte, quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptias ita et istas per interpretem didicit.
[1.119] Adeo autem ipsa Platonis dicta uerbis Domini atque eius praedicationi consonare uidentur, ut, sicut beatus Augustinus in II De doctrina Christiana profitetur, quidam lectores ac dilectores Platonis ausi sint in tantam prorumpere dementiam quod dicerent:
Omnes Domini nostri Iesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse.
[1.120] Hinc etiam Ptolomaeus rex in Platonis dogma eadem uideri, ni fallor, dictus est quod Deum et mentem, id est Patrem et Verbum, ex Platonicis scriptis didicerat. Unde septuaginta interpretes, cum ei legem transferrent, arcanum diuinae generationis, prudenti ut Iudaei dicunt consilio, penitus tacuerunt, ne si id quoque apud Hebraeos praedicari audiret, duplicem diuinitatem esse deprehenderet, qui antea tamen unius Dei cultor exstiterat, nec propter Platonicum dogma ab unitate deitatis deuiauerat, licet ibi plures distingui personas audierit, unius tamen deitatis singularitatis seruata. Hinc Hieronymus in prologo Pentateuchi meminit dicens a praedictis Septuaginta multa huiusmodi reticeri, ut est illud:
et similia.
[1.121] Ex quo liquidum est Platonicam sectam fidei sanctae Trinitatis plurimum semper assentire, et eam diligentius caeteris omnibus philosophis a Platone et sequacibus eius distingui ac describi. Unde et non immerito in eius laudem Valerius Maximus his prorupit uerbis:
Platone paruulo dormiente in cunis, apes mel inseruerunt eius labellis. Qua re audita, prodigiorum interpretes singularem eloquii suauitatem ore eius emanaturam dixerunt.
Excellentius autem et conuenientius id interpretandum esse non dubito, si ad diuinae dignitatis gloriam hoc miraculum referatur, ut hoc ei Deus insigne conferret qui diuinitatis suae per eum diligentius arcana reuelaturus esset.
[1.122] Oportebat quippe ut summae sophiae quae Christus est, Verbum uidelicet et sapientia Dei Patris, summus philosophus eiusque sequaces plurimum attestarentur. Unde et iuxta beatum Augustinum Apostolus:
Atheniensibus loquens (ut supra meminimus) cum rem magnam dixisset et quae a paucis posset intelligi, quod in illo scilicet uiuimus, mouemur et sumus, adiecit: Sicut et uestri quidam dixerunt.
Platonem quippe Atheniensem fuisse constat.
[1.123] Illud autem in quo non mediocriter errasse Plato et uidetur et dicitur, illud, inquam, quod animam mundi factam esse dicit, hoc est initium habuisse, et quod supra Macrobius, cum de anima mundi loqueretur, asseruit Deum et noun ultra animam esse et quasi superiores dignitate, cum constet apud omnes uere Catholicos tres personas in diuinitate per omnia sibi coaequales et coaeternas esse -- si diligentius attendatur, a ueritate non exorbitat, sicut postmodum ostendemus de processione Spiritus disserentes. Non enim sine causa hic philosophus prae caeteris commendatur ab omnibus tam fidelibus, ut supra meminimus, quam infidelibus.
[1.124] Cum itaque in omni doctrina philosophiae Platonica secta enituerit, iuuat etiam quorumdam Platonicorum testimonia inferre, quae idem pater Augustinus in VII Confessionum commemorat in scriptis eorum se repperisse; in quibus quidem tota fere fidei nostrae summa circa diuinitatem Verbi apertissime continetur, sicut ipsa postmodum tradita est a summis scriptoribus Noui Testamenti, Iohanne scilicet et Paulo apostolis.
[1.125] Ait quippe Augustinus ibidem, ad Deum sermonem intendens:
Procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo tyfo turgidum quosdam Platonicorum libros ex Graeca lingua in Latinam uersos. Et ibi legi, non quidem his uerbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Et quia hominis anima, quamuis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed Verbum Deus est lumen uerum quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, et quia in hoc mundo erat et mundus per eum factus est et mundus eum non cognouit. Quia uero in sua propria uenit et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum dedit eis postestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius, non ibi legi. Item legi ibi quia Verbum Deus non ex carne, non ex sanguine, non ex uoluntate uiri, neque ex uoluntate carnis, sed ex Deo natum est. Sed quia Verbum caro factum est et habitauit in nobis, non ibi legi. Indagaui in litteris illis multis modis dictum quod sit Filius in forma Patris non rapinam arbitratus esse aequalis Deo, quia naturaliter id ipsum est. Sed quia semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo; humiliauit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus eum exaltauit a mortuis, et donauit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu gectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris -- non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora et super omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine eius accipiunt animae ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renouantur ut sapientes sint, est ibi. Quod autem pro impiis mortuus est, non est ibi.
[1.126] At uero ne aliquis sexus inter homines sapientiae fama caeteris praestantes fidei nostrae testimoniis desit, illa etiam famosa Sibylla inducatur, quae nec diuinitatem Verbi nec humanitatem nec utrumque aduentum nec utrumque iudicium Verbi scribendo praetermisit: primum quidem iudicium quo Christus iniuste iudicatus est in passione, et secundum quo iuste iudicaturus est mundum in maiestate. De qua Augustinus, Contra quinque haereses:
Audiamus quid etiam Sibylla uates eorum de eodem dicat: "Alium", inquit, "dedit Dominus hominibus fidelibus colendum." Item: "Ipse tuum cognosce Dominum Dei Filium esse." Alio loco Filium Dei symbolon appellat, id est consiliarium uel consilium. Et propheta dicit: "Vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius."
[1.127] De qua rursus idem pater Augustinus in XVIII De ciuitate Dei:
Eo, inquit, tempore nonnulli Sibyllam Erytream uaticinatam ferunt.
Quam quidam magis credunt esse Cumanam.
Et sunt eius uiginti et septem uersus, qui sicut eos quidam Latinis uersibus est interpretatus, hoc continent:
Iudicii signum, tellus sudore madescet; E caelo rex adueniet per saecla futurus Scilicet in carne praesens ut iudicet orbem... etc.
Quorum quidem uersuum primae litterae in Graeco coniunctae id sonant: Iesus Christus Dei Filius saluator. Infert etiam Lactantius quaedam de Christo uaticinia Sybillae:
In manus, inquit, infidelium postea ueniet. Dabunt Deo alapas manibus incestis et impurato ore exspuent uenenatos sputos dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit ne quis agnoscat quod Verbum uel unde uenit, ut inferis loquatur, et spinea corona coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; in hospitalitatem hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens gens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus; sed spinis coronasti, fel miscuisti. Templi uelum scindetur, et in medio die nox erit tribus horis, et morietur tribus diebus somno suscepto. Et tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus resurrectionis principio ostensus.
[1.128] Hoc profecto Sibyllae uaticinum, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Vergilius audierat atque attenderat, cum in quarta Ecloga futurum in proximo sub Augusto Caesare, tempore consulatus Pollionis, admirabilem cuiusdam pueri de caelo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret et quasi saeculum nouum in mundo mirabiliter ordinaret, praecineret ortum -- admonitus, ut ipsemet ait Cumaeni carminis uaticinio, hoc est Sibyllae quae Cumaena dicitur. Ait quippe sic, quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi et concinendum seu scribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cuius omnes alias materias quasi infimas et uiles reputat, dicens:
Sicilides musae, paulo maiora canamus. Non omnes arbusta iuuant humilesque myricae. Ultima Cumaei uenit iam carminis aetas, Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna. Iam noua progenies caelo dimittitur alto.
Et post pauca:
Teque adeo decus hoc aeui, te consule inibit Pollio.
Si qua manent sceleris uestigia nostri Irrita perpetua soluent formidine terras.
Pacatumque reget patriis uirtutibus orbem, etc.
Quae apertissimam de incarnatione Filii Dei continent prophetiam, ipso fortassis poeta ignorante quid in Sibylla uel in eo Spiritus Sanctus loqueretur, sicut et de Caipha contigit dicente:
Quia expedit ut unus moriatur pro populo et non tota gens pereat.
Ubi et subditur:
Hoc autem a semetipso non dixit.
[1.129] Facillime autem ex subsequentibus conuinci potest hanc Eclogam de nullo ueraciter aut conuenienter accipi posse, nisi de incarnato Unigenito Dei typice, more prophetico, dicantur, cum apertissime falsa et omnino impossibilia deprehendantur esse, si ad litteram exponantur, nec saltem commode in adulationem, ut quibusdam uidetur, afferri, quae statim iudicio omnium tamquam incredibilia respuuntur, ut magis commoueant contra nos auditorem ad indignationem quam ad beneuolentiam trahant. Sed haec diligentius alibi nobis ostendenda siue exponenda occurrent, cum de incarnatione scilicet Verbi, magis quam de diuinitate eius testimonia conferemus.
[1.130] Nunc itaque ad proposita de diuinitate Verbi testimonia reuertamur, et, cum Dauid et Salomon regibus Israel, tertium adhibeamus gentium regem, ad summi uaticinium regis. Quid enim apertius illo testimonio Nabuchodonosor de Filio Dei?
Ecce, inquit, uideo uiros solutos quatuor, ambulantes in medio ignis, et species quarti similis filio Dei.
[1.131] Iuuat autem et Dindimi regis Brachmanorum inferre testimonium, ut in quatuor regum auctoritate nostrae assertio fidei praeemineat: duorum quidem Iudaeorum et duorum gentilium, Dauid scilicet et Salomonis, Nabuchodonosor et Dindimi, sintque hi quatuor reges quasi quatuor rotae nobilis quadrigae summi regis, per quas uidelicet fides quatuor euangeliorum de sancta Trinitate per uniuersum de feratur mundum, et tanto regum auctoritas sit firmior quanto postestas sublimior; et qui edicta populis legesque proferunt, sacrae quoque fidei documenta tradant.
[1.132] Ait itaque Dindimus in I Ad Alexandrum epistola, ait, inquam, sic inter caetera religionis uel fidei suae gentis insignia:
Non suscipit Deus sacra sanguinea, cultum diligit incruentum, spernit funesta Libamina, uerbo propitiatur orantibus; quod solum ei [commercium] cum homine est suaque nimis similitudine delectatur. Nam Verbum Deus est, hoc mundum creauit, hoc regit atque alit omnia, hoc nos ueneramur, hoc diligimus, ex hoc spiritum trahimus. Siquidem Deus ipse spiritus atque mens est. Atque ideo non terrenis diuitius nec largitate munifica, sed religionis operibus et gratiarum actione placatur.
[1.133] Quantae autem religionis seu abstinentiae populus Brachmanorum fuerit, ut illis Deus supra uniuersas nationes fidei nostrae intelligentiam inspirare deberet, Epistolae Dindimi ad Alexandrum continent. Quibus quidem epistolis, si fides adhibenda sit, nulla hominum uita quantumcumque religiosorum, innocentiae atque abstinentiae Brachmanorum aequiparanda uidetur. Hos autem in exemplum abstinentiae beatus quoque Hieronymus nobis proponit, in quibus inter caetera in II Contra Iouinianum meminit dicens:
Bardesanes, uir Babylonius, in duo dogmata apud Indos gymnosophistas diuidit, quorum unum appellat Brachmanas, alterum Samonaeos, qui tantae continentiae sint, ut uel pomis arborum iuxta Gangim fluuium uel publico orizae et farinae alantur cibo. Et cum rex ad eos uenerit, adorare illos solitus sit pacemque prouinciae suae in illorum precibus arbitrari sitam.
Ad quos etiam diuina gratia praedicationem Euangelu directam esse ipsa eiusdem Epistola ad Magnum oratorem perhibet his uerbis:
Pantaenus Stoicae sectae philosophus, ob praecipuae eruditionis gloriam a Demetrio Alexandriae episcopo missus est Indiam, ut Christum apud Brachmanas et illius gentis philosophos praedicaret.
[1.134] Restat denique ad maximum illum Latinorum philosophum, Boethium scilicet, descendere, qui omnes fere liberalium artium disciplinas scribendo uel transferendo seu etiam exponendo Latinis tradidit, ac diligenter sanctae Trinitatis fidem Symmacho socero et compatricio scribendo edisserens, de unitate quoque personae Christi ac diuersitate naturarum quae in ipso sunt, diuinae scilicet et humanae, ad Iohannem diaconum qui postea papa effectus est, scribendo Contra Eutychen et Nestorium, optime disputauit, fidemque nostram et suam, ne in aliquo uacillaret, tam de diuinitate quam de diuinitatis incarnatione tractando, inexpugnabiliter adstruxit. Constat hunc egregium senatorem Romanum, consulem quoque atque patricium, tempore praedicti Iohannis papae floruisse, a Syluestro papa uigesimi, et eum in illa persecutione Christianorum, qua in Tohannem papam caeterosque Christianos Theodoricus saeuit, una cum praedicto Symmacho occubuisse. De quo in Gestis pontificum necnon et in Libro miraculorum beati Benedicti scriptum est, qualiter uidelicet ambos Theodoricus rex Gothorum interfecit.
[1.135] In Gestis quidem ita scriptum reperies:
Rex haereticus Theodoricus duos senatores et consules et patricios gladio interfecit, Boethium et Symmachum, quorum etiam abscondi corpora praecepit.
In Libro autem miraculorum praedicti sancti ita continetur:
Theodoricus post Odoacrem Gothorum principatum cum regio nomine suscipiens, homo pestilens Arrianae sectae, denique inter caetera facinora Iohannem papam corporali inedia maceratum necauit, duosque senatorii ordinis uiros et ex-consules, Symmachum uidelicet atgue Boethium, in carcere gladio transuerberauit.
[1.136] Cum itaque Dominus et per prophetas Iudaeis et per praestantes philosophos seu uates gentibus Catholicae fidei tenorem annuntiauerit, inexcusabiles redduntur tam Iudaei quam gentes si, cum hos in caeteris doctores habeant, in salutem animae, cuius fundamentum est fides, ipsos non audiant. Et quidem multi ex gentibus, nonnulli ex Iudaeis in hoc quoque a doctoribus populi sui instructi fidem sanctae Trinitatis recognouerunt, in uno corpore ecclesiae quasi duo parietes coniuncti. Ex gentibus quidem primo Graeci, ex quibus praedicti philosophi fuerunt. Post Graecos Latini, qui, sicut in disciplinis saecularium artium imitati sunt Graecos, ita et in uera fidei doctrina ab ipsis exempla sumpserunt, cum eos Christianam fidem suscepisse audissent, quos ingeniorum subtilitate praeditos omnibus philosophiae rationibus armatos esse cognouerant.