Petrus Abaelardus
Theologia Christiana

LIBER SECUNDUS

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER SECUNDUS

 

[2.1] Operis parte superiori testimonia quaedam tam prophetarum quam philosophorum collegimus, quibus sanctae Trinitatis fidem adstrueremus. Ubi quidem dum philosophorum infidelium assertiones sicut et sanctorum patrum quasi in auctoritatem induximus, multorum detractionibus corrodendos patere praesensimus, atque a nonnullis nobis id improperandum quod beato Hieronymo a multis olim legimus obiectum, cum non solum ille ethnicorum, uerum et haereticorum testimonia suis insereret scriptis.

 

[2.2] Unde et aduersus calumnias Magni oratoris urbis Romae Epistolam scribens, ita exorsus est:

 

Quod quaeris cur in opusculis nostris saecularium litterarum interdum ponamus exempla et candorem ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, numquam hoc quaereres si scripturas sacras legeres si interpretes earum euolueres. Quis enim nesciat et in Moyse ac prophetarum uoluminibus quaedam assumpta de gentilium libris, et Salomonem philosophis Tyri et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse? Unde in exordio Prouerbiorum commonet ut intelligamus sermones prudentiae, uersutiasque uerborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sic et Paulus apostolus Epimenidis poetae abusus uersiculo est, scribens ad Titum: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, gentres pigri. In alia quoque epistola Menandri ponit senarium: Corrumpunt mores bonos confabulationes malae. Et apud Athenienses in Martis curia disputans Aratum testem uocat: Ipsius enim et genus sumus. Parum hoc est. Ductor Christiani excercitus et orator inuictus, pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam arae torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a uero Dauid extorquere de manibus hostium gladium et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Legerat in Deuteronomio mulieris captiuae radendum caput, supercilia, omnes pilos et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam coniugio.  Quid ergo mirum si et ego sapientiam saecularem propter eloquii uenustatem et membrorum pulchritudinem de ancilla atque captiua Israelitam facere cupio? Si quid in ea mortuum est idololatriae, uoluptatis, erroris, libidinum, uel praecido uel rado, et mixtus purissimo corpori uernaculos ex ea genero Domino.

 

[2.3] Item:

 

Cyprianus, uir eloquentia pollens et martyrio, Formiano narrante mordetur cur Aduersus Demetrianum scribens testimoniis usus sit prophetarum et apostolorum quae ille ficta et commentitia esse ducebat, et non potius philosophorum ac poetarum quorum auctoritati ut ethnicus contraire non poterat.

 

Item:

 

Iosephus duos libros scribit Contra Appionem Alexandrinum, et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat quomodo uir Hebraeus, ab infantia sacris litteris eruditus, cunctam Graecorum euoluerit.

 

Item:

 

Exstant et Iuliani Africani libri et Theodori, uiri apostolicorum signorum atque uirtutum et Dionysii Alexandrini episcopi, Anatolii quoque, Phamphili Pirii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis episcopi

 

et caeterorum, qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos relerserunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem an scientiam scripturarum.

 

[2.4] Idem, Ad Vigilantium presbyterium:

 

Eadem absenti significo quae praesenti quoque locutus sum me ita Origenem legisse uel legere ut Apollinarem, ut caeteros tractatores quorum in quibusdam libros ecclesia non recipit. Quia operis mei est et studii multos legere, ut ex plurimis diuersos flores carpam, non tam probaturus omnia quam quae bona sunt electurus, assumo multos in manu, ut a multis multa cognoscam secundum quod scriptum est: Osnnia legentes, quod bonum est retinentes. Unde satis miror te uoluisse Origenis mihi obucere dogmata. Origenes haereticus? Quid ad me qui illum in plerisque haereticum non nego! Errauit de resurrectione corporis, de animarum statu, de diaboli paenitentia, et quod his maius est, Filium et Spiritum Sanctum in Commentariis Isaiae seraphim esse testatus est.

 

Item:

 

Neque enim ita debemus bona eius recipere, ut mala quoque suscipere cogamur. Si igitur quae bona sunt transtuli, et mala uel amputaui uel tacui uel correxi, arguendus sum cur non per me Latini bona eius habeant et ignorent mala? Si hoc crimen est, arguatur confessor Hilarius qui Psalmorum interpretationem et Homilias in Iob ex libris eius transtulit, sit in culpa Vercellensis Eusebius qui omnium Psalmorum commentarios haeretici hominis uertit in nostrum eloquium, licet haeretica praetermittens.

 

[2.5] Haec quidem Hieronymus aduersus eorum calumnias reddit qui ob id Catholicos tractatores reprehendendos autumant, quod suis scriptis infidelium testimonia uel dicta inserere praesumunt, quasi eis auctoritatem tribuant qui nulla digni sunt auctoritate et quasi maculare sacras sententias possit ueritas per infideles prolata. Nouerat quippe uir discretissimus grana in paleis et margaritam caeterisque quandoque pretiosiorem in sterquilinio deprehendere -- quam in ornamento regio tamquam sapiens aurifaber ualeat componere. Tenebat certissime et dona Dei per quemcumque malum contaminari non posse nec diuina sacramenta contactu prauorum inquinari, cum aut in nomine Trinitatis infideles baptizant aut pessimi quique uerba diuina praedicant, aut prophetias loquuntur et nonnumquam miracula faciunt. Quaecumque enim bona sint, a Deo esse necesse est nec ea quorumlibet malitia contaminari potest.

 

[2.6] Unde nec prophetiam Balaam gentilis atque arioli sacra reprobauit auctoritas, qua postmodum Magi primitiae gentium incitati creduntur ut, noua apparente stella, nouum statim regem quaererent. Nec Sibyllae uel Vergilii uaticinia spiritualis doctor Augustinus sanctorum prophetiis inserere timuit, attendens illud Apostoli:

 

Et nemo potest dicere 'Dominus Iesus' nisi in Spiritu Sancto.

 

Nec prophetiam Caiphae commendare euangelista ueritus est dicens:

 

Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetauit.

 

Nec ipsorum daemonum testimonia Euangelium reticuit, cum ad eorum expulsionem, Domino ueniente, eum Iesum Christum seu Filium Dei inclamarent ac confiterentur. Quippe cuius uirtutem, siue nascentis seu morientis, siue resurgentis uel ascendentis aut miracula facientis, ipsa etiam insensibilia quodammodo sensisse, ut ei testimonium suo modo praeberent, beatus perhibet Gregorius, angelis quidem et stella statim in ortu ipsius apparentibus, in morte uero sole obscurato, petris et uelo templi scissis, et monumentis apertis sanctorum resurgentium multisque apparentium; in resurrectione terrae motu facto cum uisione angelorum, et in ascensione nube eum suscipiente, et caetera. Cuius quoque potentiam atque sapientiam uniuersus mundi ornatus annuntiare non cessat ac praedicare et suo modo laudare et commendare, ex ipsa sui mirabili compositione ac dispositione. Unde Apostolus:

 

Inuisibilia, inquit, ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspicisutur. Sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas etc.

 

[2.7] Hinc et psalmista insensibilium quoque creaturarum laudibus applaudens, omnes pariter ad laudes Dei creaturas inuitat, quasi ex omnibus optime conditis laudes Dei a nobis exigat qui pro nobis in mundo condidit uniuersa. Unde et a summit at e caeli et sublimitate angelorum exorsus, usque ad dracones et serpentes atque omnes abyssos diuinas extendit laudes, cum dixerit:

 

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi

 

et iterum:

 

Serpentes et uolucres pennatae.

 

Qui nec aliqua reptilia praetermisit alibi dicens:

 

Laudent illum caeli et terra, mare et omnia reptilia in eis.

 

[2.8] Legimus etiam in Vita Pauli eremitae a beato scripta Hieronymo, satyrum beato Antonio apparuisse, qui aduentum Saluatoris protestans ait sancto uiro:

 

Legatione fungor gregis mei. Precamur ut pro nobis communem Deum depreceris quem in salutem mundi olim uenisse cognoscimus et in uniuersam terram exiut sonus eius.

 

Cuius quidem, satyri uidelicet, confessionem ac testimonium de Christo longaeuus uiator admirans, et gauisus quod etiam monstra Christum praedicarent ac uehementer indignatus super duritia et caecitate Alexandriae, baculo statim humum percutiens aiebat:

 

Vae tibi, Alexandria, quae pro Deo portenta ueneraris! Quid nunc dicturi estis? Bestiae loquuntur Christum!

 

ac si aperte clamet dicens:

 

conterat impudentiam uestram saltem confessio monstrorum.

 

[2.9] Quae quidem confessio tanto fortasse mirabilius gloriam atque potentiam Dei praedicat quanto maiori miraculo est habenda, et tanto uerior eius assertio uidetur quanto a doctrina hominum remotior et tota suggestioni Sancti Spiritus imputanda. Unde et uerba asinae Balaam et uoces in aere factae, sicut de baptizato uel transfigurato Domino legimus, cum aliquid adstantibus annuntiauerunt, tanto facilius ad fidem auditores commouebant quanto mirabiliores omnibus apparebant. Quod de philosophis quoque uel quibuscumque gentilibus, quantumuis infidelibus seu nostrae fidei inimicis, manifesta docetur ratione. Quo enim fidei nostrae magis essent aduersi, minus in laude eius inuenirentur suspecti; et probabilius in laude cuiuslibet testimonium est inimici quam amici, sicut e conuerso in crimine. Unde et cum Iosephi Iudaei testimonium de Christo uel de sanctis eius legimus plurimum ad fidem in eo commouemur; et cum audimus Philonem Iudaeum uitam monasteriorum Aegypti probasse atque commendasse, plus nobis fortasse satisfacit quam si aliquis noster eam commendaret. Unde et utrique inter illustres uiros a beato Hieronymo connumerari ac scribi meruerunt.

 

[2.10] Quid etiam magis necessarium ad defensionem fidei nostrae quam ut aduersus omnium infidelium importunitatem ex ipsis habeamus, per quod ipsos refellamus? -- ut si nos impetunt philosophi, per ipsos conuincantur doctores suos atque philosophos, et si nos impetunt haeretici, aliquibus sacrae Paginae testimoniis refellantur, atque ita, iuxta Apostolum:

 

Omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo.

 

Quis etiam haereticos longe deteriores esse philosophis et quibuslibet gentibus ignoret? Iuxta namque Petri apostoli assertionem:

 

Melius esset eis non nosse uiam ueritatis quam post agnitam retro abire.

 

[2.11] Si ergo propter infidelitatem gentilium hi qui aliquibus eorum testimoniis uel dictis nituntur arguendi sunt, multo amplius illi qui Origenis, tot et tantis haeresibus irretiti, expositiones atque sententias tam studiose ad nostram transtulerunt atque induxerunt aedificationem, cum ex infidelitate damnabiliores omnibus, ut dictum est, constet esse haereticos. Cuius quidem innumeras ac supra modum abominandas haereses silentio deperire non sustinuerunt, quasi et in his retractandis aliquam praeuiderent utilitatem, ac si ab eis assignatis atque damnatis caeteri facilius sibi prouiderent, aut quibus eas rationibus dissoluerent, si quis in eis illaquearetur, addiscerent. Unde et beatus Hieronymus Epistolam ad Auitum presbyterum direxit, ut haeretica illa quae in libris Periarches Origenes innumera posuerat ex parte manifestat.

 

[2.12] Quis etiam me pro testimoniis philosophorum inductis recte arguat, nisi et in culpam mecum sanctos doctores in hoc ipso trahat? Quae enim superius ex philosophis collegi testimonia, non ex eorum scriptis -- quae numquam uidi -- immo ex libris beati Augustini collegi. Numquid et Apostolum arguere praesument, qui, ut ait ipse Augustinus in VIII De ciuitate Dei:

 

Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset et quae a paucis posset intelligi, quod in illo uiuimus, mouentur et sumus, adiecit: sicut et uestri quidam dixerunt,

 

ipsorum uidelicet philosophorum, quorum studiis gloriosa illa ciuitas exstiterat, testimonium ad persuasionem inducens. De quibus, ut in eodem ipse Augustinus praemiserit, ad Romanos scribens ait:

 

Quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque eius uirtus ac diuinitas etc.

 

[2.13] Ex quibus aperte Apostolus docet eis quoque mysterium Trinitatis fuisse reuelatum. Quod enim dictum est inuisibilia Dei eis fuisse reuelata, ad personam Spiritus non incongrue applicatur, qui hoc ipso quod 'Spiritus' dicitur, ex ipso nomine 'inuisibilis' insinuatur. Et quia ipse donum Dei uocatur, et secundum septiformem gratiam multiplex et septem spiritus quasi septem dona nonnumquam dicitur, non incongrue dictum est pluraliter inuisibilia Dei, hoc est Spiritum eius septiformis gratiae donorum distributorum. Verbum autem Patris Christum Dominum, Dei uirtutem et Dei sapientiam Apostolus clamat. Unde et hoc loco cum dicitur:

 

Sempiterna quoque Dei uirtus

 

persona Filii exprimitur. Ubi et cum subditur et diginitas, quia, ut supra meminimus, maxime nomine 'dei' uel 'domini' potestatis maiestas exprimitur, persona quoque Patris expressa est.

 

[2.14] Quod si adhuc nec ipsius Apostoli nec sanctorum patrum auctoritas mihi satis suffragari uidetur, nec ea quoque quam supra praetendimus ratio, quod in praesenti uidelicet opere maxime aduersus philosophorum discipulos agimus qui nos philosophicis impetunt rationibus, quorum et penitus auctoritate ipsi nituntur -- superest ut hostilis militiae iacula pluribus retundamus rationibus et per singula eorum respondentes obiectis, eorum compescamus latratus, ne quod ad fidei nostrae defensionem sincera conscripsimus intentione, inde eorum inuida siue erronea criminatione uilescat fidelibus unde magis infestum patet infidelibus. Et quoniam infidelitatis philosophos utpote gentiles arguunt, omnemque eis quasi damnatis per hoc fidei auctoritatem adimunt, in hoc nostra plurimum intendat defensio in quo tota eorum nititur impugnatio.

 

[2.15] Gentiles fortasse natione, non fide, omnes fuerunt philosophi, sicut de Iob et amicis eius dicitur. Quomodo enim infidelitati ac damnationi eos omnes deputauerimus, quibus, Apostolo quoque attestante, Deus ipse fidei suae arcana ac profunda Trinitatis mysteria reuelauit, et mirae eorum uirtutes et opera a sanctis quoque doctoribus praedicantur, quamuis eorum nonnullos per elationem excaecatos atque ad idololatriam et ignominiosam uitam deuolutos esse idem perhibeat Apostolus, sicut de Salomone ipso legimus et de multis contigit fidelibus? Quis etiam asserat nullis eorum fidem incarnationis reuelatam esse, sicut et Sibyllae, licet haec in eorum scriptis non uideatur expressa, quae neque a Iob et nonnullis prophetarum aperte praedicatur, cum et septuaginta interpretes, legem ethnicis transferentes, omnia fere fidei arcana tacuerunt quae forte rudi populo reuelata magis scandali offensionem parerent quam aedificationem?

 

[2.16] Quod si ad allegoriam dicta quoque philosophorum accipi fas esset, quis non conuenienter ad mysterium redemptionis mundi animaduertat deflectendum esse, quod Plato asserit Deum in ipsa mundi compositione duas longitudines in speciem chi Graecae litterae sibi inuicem applicuisse curuasseque in orbem, ut ipsum mundi perficeret globum? -- quasi mystice perhibeat uniuersorum hominum salutem, quam ipsius mundi ueram intelligimus constitutionem, in ipsa dominicae crucis passione consummatam fuisse.

 

[2.17] Quid si sacramenta non susceperunt qui ante aduentum Saluatoris exstiterunt, cum neque de Iob gentili id credere cogamur, nec ita lex omnibus data uideatur sicut Euangelium fuit, sed soli Israeli qui solus ex omnibus populis primo uocatus est, lege accepta, ut non ita generalis intelligatur legis institutio sicut est Euangelium, aut prima uocatio sicut est secunda?

 

[2.18] Unde Moyses capitulo Deuteronomii XV ad Israel dicit:

 

Interroga de diebus antiquis ex die quo creauit Deus hominem, si facta est aliquando huiuscemodi res, ut audiret populus uocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et uidisti, si fecit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per signa atque portenta, uidentibus oculis tuis, ut scires quoniam ipse est Deus et non est alius. De caelo te fecit audire uocem suam, ut doceret te quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos.

 

Item idem capitulo XXIII:

 

Populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis quasi sunt super terram, etc.

 

Hinc et illud psalmistae:

 

Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestauit eis.

 

[2.19] Nulla itaque ratione cogendi uidemur, ut de salute talium diffidamus gentilium qui ante aduentum redemptoris nullo legis scripto instructi,

 

Naturaliter, iuxta Apostolum, ea quae legis sunt facientes ipsi sibi lex erant qui ostendebant opus legis scriptum in codibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum.

 

[2.20] Sic namque scriptum est in epistola ad Romanos:

 

Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum.

 

Et post aliqua:

 

Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? immo et gentium, quoniam quidem uxus Deus qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidens.

 

Item:

 

Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam.

 

Et rursum:

 

Dicimus quoniam reputata est Abrahae fides ad iustitiam. Quomodo reputata est? in circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio: Et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium.

 

Et iterum:

 

Si enim qui ex lege haeredes sunt, exiosanita est: fides, abulita est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praeuaricatio.

 

Et in sequentibus:

 

Peccatum, inquit, non cognoui nisi per legem, nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: non concllpisces. Occasione uero accepta, peccatnm per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat, ego autem uidebam sine lege aliquando. Sed cum uenisset mandatum peccatum reuixit, ego autem mortuus sum, et inuentum est mihi mandatum quod erat ad uitam hoc esse ad mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

 

[2.21] Ex quibus quidem uerbis Apostoli aperte monstratur iustitiam a naturali lege incepisse, et omnino sine lege scripta per fidem homines iustificatos esse. Ubi etiam adnectitur quam facile ad grauissima peccata post legis scriptae prohibitiones inclinarentur homines, iuxta illud poeticum:

 

Nitimur in uetitum semper cupimusque negata.

 

[2.22] An forte inquies non posse cassari illud circumcisionis decretum postquam datum fuit Abrahae primum:

 

Masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit.

 

Sed si diligenter consideremus praecedentia, inueniemus hoc nonnisi Abrahae et semini eius fuisse iniunctum, hoc est his qui de Isaac, non de Ismael egressuri erant. Unde et Abrahae dictum est:

 

In Isaac uocabitur tibi semen.

 

Legimus etiam in utero sanctificatos esse Ieremiam et Iohannem antequam corporalia perciperent sacramenta. Absit itaque ut ita generale esse profiteamur sacramentum circumcisionis sicut et baptismi, sed, iuxta Ambrosium, potiora semper dicamus et perfectiora sacramenta ecclesiae quam synagogae, cum haec omnibus, illa quibusdam, ut dictum est, data sint, et sine his iam nulla remissio uel sanctificatio speranda sit.

 

[2.23] Haec idcirco induximus, ne quis post legem etiam datam usque ad aduentum Christi de salute fidelium gentilium desperet, si sine perceptione sacramentorum sobrie ac iuste uixerunt. Inter quos quidem philosophi tam uita quam doctrina claruisse noscuntur.

 

[2.24] Quanta uero abstinentia, quanta continentia, quantis uirtutibus non solum philosophos, uerum et saeculares atque illiteratos homines lex naturalis amorque ipse honestatis olim sublimauerit, multorum didicimus testimoniis. Quos nonnumquam ad increpationem negligentiae nostrae sancti quoque doctores sicut et beatum Iob inducere curauerunt, et utrumque eorum sexum quasi in exemplum imitandae religionis impudentiae nostrae praeponere, qui utriusque Testamenti paginis et innumeris sanctorum scriptis instructi, per omnia deteriores existimus, cum nec sic obtemperare uolumus qui, et iuxta Gregorium, una cum beato Iob illud nobis improperant propheticum:

 

Erubesce, Sidon, ait mare.

 

[2.25] Unde et bene Dominus, ante scriptae legis traditionem uel miraculorum suorum exhibitionem, quosdam in utroque ,exu nobis uirtutibus imitandos praemisit, tum ut per eos nostra inexcusabilis appareat negligentia, tum etiam ut obedientium maior conseruetur humilitas, si post tot documenta tam miraculorum quam scriptorum, post tot exempla sanctorum aliqua bona habeamus opera -- cum illi sine scripto legis, sine admonitione praedicationis, tantis uirtutibus, tanta etiam morum disciplina claruerint tamque constanti animo in reprehensione uitiorum praestiterint, ut pro ueritatis defensione mortem nonnulli subierint. -- Quam iam per singula subiectis testimoniis et exemplis confirmemus.

 

[2.26] Fidem itaque, ut diximus, philosophi praedicant et immortalitatem animae tradunt futuramque pro meritis retributionem animarum, siue ad poenam siue ad gloriam. Unde et ad bona nos maxime cohortantur opera, spe uidelicet caelestis beatitudinis et comminatione infernalis suppliciu. De quibus plura Macrobius loquitur. Hinc et Hieronymus, Ad Heliodorum episcopum in epitaphio Nepotiani:

 

Taceo, inquit, de Graecis, Hebraeis et Latinis, quas nationes crucis suae titulo Dominus dedicauit, immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem -- quod Pythagoras somniauit, Democritus credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputauit in carcere.

 

Qui etiam quantis claruerint uirtutibus, ipsa eorum tam uita quam doctrina perhibet.

 

[2.27] Qui nequaquam, ut arbitror, tam diligenter uirtutes describerent, dum moralia tradunt instituta, nisi eas in se ipsis certis cognoscerent experimentis. Quas quidem descriptiones uirtutum sancti etiam doctores ab ipsis assumere non sunt dedignati, cum aut iustitiam aut fortitudinem aut caeteras uirtutes eis nobis exprimant uerbis, quasi et ipsos Spiritu eodem locutos fuisse non ambigant. Quorum quidem unus, cum honestatis formam traderet, egregie ait:

 

Oderunt peccare boni uirtutis amore

 

ac si aperte doceat a turpitudine uitiorum magis abstinendum ipsius 'uirtutis amore', quae dicitur honestas, quam supplicii timore, quo ingrati coercentur serui.

 

[2.28] Quod si id minus uidetur esse ad meritum saluationis quod dicitur 'amore uirtutis', et non potius 'amore Dei', ac si uirtutem uel aliquod bonum opus habere possimus quod non secundum ipsum Deum ac propter ipsum sit -- facile est et hoc apud philosophos reperiri, qui summum bonum, quod Deus est, omnium tam principium, id est origin em et causam efficientem, quam finem, id est finalem causam constituunt, ut omnia scilicet bona amore ipsius fiant cuius ex dono proueniunt. Unde ipsum alpha et omega, hoc est principium et finem, recte nominamus, a quo sunt omnia et propter quem omnia.

 

[2.29] Hunc Plato optimum et ineffabilem omnium naturarum conditorem asserit, qui cum omnia possit et ab eo longe relegata sit omnis inuidia, omnia tam bona condidit quantum singulorum natura permittebat, uel ipse ordo et concinnitas rerum postulabat. Dixit et Moyses omnia a Deo ualde bona, esse facta. Sed plus aliquantulum laudis diuinae bonitati Plato assignare uidetur, cum tam bona facta dicit singula quantum eorum natura permittebat uel opportunum erat. Ubi etiam adiecit ipsam Dei uoluntatem recte omnium creatarum rerum causam arbitrari, ac si omnia ideo facta atque optime facta intelligat, quia optimus artifex ita facienda decreuit, cuius ad omnia sufficit uoluntas quae nullatenus cassa esse potest. Hic autem cum de Deo loquens sic praemisisset:

 

Itaque consequenter cuncta sui similia, prout cuiusque natura poterat esse capax beatitudinis, effici uoluit

 

adiecit statim atque ait:

 

Quam quidem uoluntatem Dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam.

 

[2.30] Quem et beatus secutus Augustinus in Enchiridion capitulo XI:

 

Satis est, inquit, Christiano rerum creatarum causam nonnisi credere bonitatem creatoris, qui est Deus unus, nullamque esse naturam quae non aut ipse sit aut ab ipso.

 

[2.31] Hanc etiam causam et magister ipsius, Socrates, assignatam reliquerat, ut uidelicet omnium factarum naturarum causae penes ipsius creatoris incommutabilem uoluntatem incommutabiliter permaneant ac stabiliter uiuant, secundum quod dictum est:

 

Quod factum est in ipso uita erat.

 

Ubi etiam et de inquirendis causis ac primordius rerum apud physicam disciplinam Socratica sanxit auctoritas nullam adipisci nos posse certitudinem, nisi illuc contemplatione mentis conscendamus, ubi causae omnium, ut dictum est, incommutabiliter fixae manent, in ipsa scilicet uoluntate creatoris. Quo nec posse conscendi perhibet nisi mente a uitiis purgata, iuxta illud Veritatis:

 

Beati mundo corde quoniam ipsi Deum uidebunt.

 

Unde et propter ipsam quoque physicae uel cuiuslibet philosophiae perceptionem, quae nonnisi in discussione occultarum causarum consistunt, primum purgandae bonis moribus uitae censebat instandum, ac si ethicam in omni philosophia primum praefigeret gradum, ut quos amore Dei ad uitae honestatem allicere non posset, saltem cupiditate philosophiae aliquatenus ad hoc eos initiaret.

 

[2.32] Quem quidem Augustinus in VIII De ciuitate Dei talibus digne effert praeconiis:

 

Socrates, magister Platonis, uniuersam philosophiam ad corrigendos componendosque morcs flexisse permemoratur. Hic animum intendit ad hoc quod esset beatae uitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum inuigilasse ac laborasse uidetur industria. Nolebat immundos terrenis cupiditatibus animos se [extendere] in diuina conari. Quandoquidem ab eis causas rerum uidebat inquiri, quas primas atque summas nonnisi in unius ueri ac summi Dei uoluntate esse credebat. Unde non eas putabat nisi mandata mente posse comprehendi; et ideo purgandae bonis moribus uitae censebat instandum ut, deprimentibus libidinibus exoneratus, animus naturali uigore in aeterna se attolleret naturamque incorporei atque immutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uiuunt, intelligentiae puritate conspiceret.

 

[2.33] Et post pauca:

 

Socrates, inquit, reliquit plurimos suae philosophiae sectatores, quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione uersari, ubi agitur de summo bono, sine quo fieri beatus nullus potest.

 

[2.34] Ubi quidem et de Platonica disciplina quam diligenter Deum inuestigauerit et ipsum summum bonum esse definierit, in quo tota beatitudinis summa consistit, et quam recte philosophari determinauerit amare Deum, ut omnium quoque bonorum finem amorem Dei constituat, placet nunc subinferre ex eodem, scilicet VIII De ciuitate Dei:

 

Fortassis, inquit, qui Platonem caeteris philosophis gentium longe recteque praelatum acutius atque subtilius intellexisse ac secuti laudantur, aliquid tale de eo sentiunt, ut in illo ins ueniatur et causa subsistendi et ratio intelligendi et ordo uiuendi; quorum trium unum ad naturalem, alterum ad rationalem, tertium ad moralem intellexit pertinere. Si enim homo ita est creatus, ut per id quod in eo praecellit, attingat ad illud quod cuncta praecellit, id est unum, uerum, optimum Deum, sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus usus expedit -- ipse quaeratur ubi nobis secura sunt omnia, ipse cernatur ubi nobis certa sunt omnia, ipse diligatur ubi nobis recta sunt omnia. Si ergo Plato Dei huius imitatorem, cognitorem, amatorem dixit esse sapientem cuius participatione fit beatus, quid opus est excutere caeteros?

 

Item:

 

Viderunt ergo isti philosophi, quos caeteris non immerito fama atque gratia praelatos uidemus, nullum corpus esse Deum. Et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum. Viderunt quidquid mutabile est non esse summum Deum, et ideo, animam omnem mutabilesque omnes spiritus transcenderunt quaerentes summzlm Deum.

 

[2.35] Item, de philosophis:

 

Hi uero, quos merito caeteris anteponimus, discreuerunt ea quae mente conspiciuntur ab his quae sensibus attinguntur, nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis dantes ultra quam possunt. Lumen autem mentium esse dixerunt, ad discernenda omnia, Deum a quo facta sunt omnia.  Reliqua est pars moralis quam Graeco uocabulo dicunt ethicam, ubi quaeritur de summo bono quo referentes omnia quae agimus, quod non propter aliud sed propter se ipsum appetentes idque adipiscentes, nihil quo beati simus ulterius requiramus. Ideo quippe et finis est dictus quia propter hunc caetera uolumus, ipsum autem nonnisi propter ipsum.

 

Item:

 

Nunc satis commemorare Platonem determinasse finem boni esse propter uirtutem uiuere, et ei soli euenire posse qui notitiam Dei habeat et imitationem, nec esse aliam ob causam beatum. Ideoque non dubitat hoc esse philosophari, amare Deum. Unde colligitur tunc fore beatum studiosum sapientiae, id est philosophum, cum Deo frui ceperit.  Quisquis ergo fruitur eo quod amat uerumque et summum bonum amat, quia eum beatum nisi miserrimus negat?

 

[2.36] Ipsius quoque Platonis documento didicimus ex ipsis etiam philosophiae studius et inuestigatione rationum ueri, philosophos ut Deo placeant intendere. A quo quidem praemissa prece in quibuslibet rationibus, ut ueritatem percipere ac disserere possent atque hinc etiam ipsi placere supplici obsecratione postulabant, in tantum ut eos omnes pro furiosis et inexpiandis haberent qui in omnibus recte agendis diuinam non inuocent opem. Ex quo plurimum et eorum intentio manifestatur et humilitas commendatur, cum et propter Deum omnia recte agi uelint, ut hinc ei scilicet placeatur et ei omnia tribuant bona a quo postulant uniuersa.

 

[2.37] Hinc est illud Platonis, ubi introducta Socratis et Timaei persona scriptum est:

 

Socrates: Ergo age, Timaee, deliba coeptum, uocata ut mos est in auxilium diuinitate. Timaeus: Vere, mi Socrate, nam cum omnibus mos sit et quasi quaedam religio, qui de maximis uel de minimis rebus acturi aliquid sunt, praecari ad auxilium diuinitatem, quanto nos aequius est, qui uniuersitatis naturae substantiaeque rationem praestituri sumus, inuocare diuinam opem, nisi plane saeuo quodam furore atque implacabili raptemur amentia? Sit ergo meis precibus comprehensum, maxime quidem ut ea dicantur a nobis quae placeant Deo, tum ut nobis quoque ipsis consequenter propositoque operi decenter profemur.

 

[2.38] Quis etiam illam Pythagorae non satis admiretur humilitatem quod se more antiquorum non sustinuerit appellari 'sophum', hoc est sapientem, sed magis 'philosophum', hoc est amatorem sapientiae, quasi non in homine, sed in solo Deo uere sapientiam dici praedicaret, cuius se participationem desiderare potiusquam habere profiteretur? Hinc est illud Augustini in VIII De ciuitate Dei:

 

Duo philosophorum genera traduntur: unum Italicum, ex parte Italiae quae quondam magna Graecia nuncupata est, alterum Ionicum, in eis terris ubi et nunc Graecia nominatur. Italicum genus auctorem habuit Pythagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophiae nomen exortum.  Nam cum antea 'sapientes' appellarentur qui modo quodam laudabilis uitae aliis praestare uidebantur, iste interrogatus quid profiteretur, 'philosophum' se esse respondit, id est studiosum uel amatorem sapientiae quoniam 'sapientem' profiteri arrogantissimum uidebatur.

 

Huic profecto minime necessaria uidebatur illa Veritatis admonitio:

 

Ne uocemini magistri. Unus est enim magister uester qui in caelis est.

 

Minus quippe ei esset sapientis nomen quam magistri sibi arrogare.

 

[2.39] Notanda uero sunt ipsa Augustini uerba quibus 'sophum' siue 'philosophum' solere appellari dicit, ex laude uitae potius quam scientiae. Sic enim nunc ait:

 

Qui modo quodam laudabilis uitae aliis praestare uidebantur.

 

Unde et Boethius in editione secunda Super Porphyrium philosophiam describens dicit:

 

Philosophia est rerum humanarum diuinarumque cognitio, cum studio bene uiuendi coniuncta.

 

Et Isidorus, Etymologiarum libro VIII, capitulo sexto:

 

Est, inquit, philosophus qui diuinarum et humanarum rerum scientiam habet, et omnem bene uiuendi tramitem tenet.

 

Non itaque aut 'sophus', id est sapiens, aut 'philosophus' dicebatur ex quantacumque scientia, si deesset uitae munditia. Aliud quippe est astutia siue calliditas in sola cognitione scientiae aliud sapientia in rectitudine etiam uitae.

 

[2.40] Quam quidem sapientiam Tullius in Rhetorica eloquentiae coniungendam dicit, ut prodesse ciuitatibus eloquentia uelit, secundum quod 'orator' a Victorino describitur:

 

Vir bonus, dicendi peritus etc.,

 

bonus quidem rectitudine sapientiae ut bene uelit, peritus scientiae rhetoricae ut bene possit.

 

[2.41] Quem et beatus Hieronymus tamquam praeceptorem suum in rhetorica secutus, in illa quam Ad Oceanum scribit epistola:

 

Definiunt, inquit, rhetores oratorem qui sit 'uir bonus, dicendi peritus'. Ante uita, sic lingua irreprehensibilis quaeritur, ut doctus merito suscipiatur. Perdit enim auctoritatem dicendi cuius sermo opere destruitur.

 

[2.42] De hac quoque sapientia benignitatis seu bonitatis, qua uidelicet dulce nobis sapit per desiderium quod recte capimus per intellectum, Augustinus in Enchiridion capitulo primo loquitur dicens:

 

In libro sancti Iob legitur quod ipsa sapientia dixerit homini: Ecce pietas est sapientia.

 

[2.43] Quod si post fidem ac moralem doctrinam philosophorum finemque seu intentionem recte uiuendi ab eis assignatum, uitam quoque ipsorum inspiciamus, et quam diligenter rei publicae statum instituerint atque ipsorum ciuium simulque conuiuentium uitam ordinauerint, reperiemus ipsorum tam uitam quam doctrinam maxime euangelicam seu apostolicam perfectionem exprimere, et a religione Christiana eos nihil aut parum recedere. Qui nobis tam rationibus morum quam nomine ipso iunctissimi reperiuntur: nomine quidem cum nos a uera sophia, hoc est sapientia Dei Patris quae Christus est, Christiani dicamur, uere in hoc dicendi philosophi, si uere Christum diligimus; fide quoque et spe morumque et honestatis rationibus secundum caritatis libertatem qui in gratia uocati sumus, non secundum seruitutem Iudaicam ex timore poenarum et ambitione terrenorum, non ex desiderio aeternorum, nobis plurimum philosophos certum est assentire. Quibus, ut diximus, et fides Trinitatis reuelata est et ab ipsis praedicata, et spes immortalitatis animae et aeternae retributionis exspectata, pro qua mundum penitus contemnere et terrenis omnibus abrenuntiare et se ipsos dura macerare inedia non dubitauerunt, ponentes nobiscum amorem Dei finem et causam omnium, ut supra satis meminimus.

 

[2.44] Hinc quidem facilius euangelica praedicatio a philosophis quam a Iudaeis suscepta est, cum sibi eam maxime inuenirent affinem, nec fortasse in aliquo dissonam, nisi forte in his quae ad incarnationis uel sacramentorum uel resurrectionis mysteria pertinent. Si enim diligenter moralia Euangelii praecepta consideremus, nihil ea aliud quam reformationem legis naturalis inueniemus, quam secutos esse philosophos constat -- cum lex magis figuralibus quam moralibus nitatur mandatis, et exteriori potius iustitia quam interiori abundet. Euangelium uero uirtutes ac uitia diligenter examinat, et secundum animi intentionem omnia sicut et philosophi pensat. Unde cum tanta, ut dictum est, euangelicae ac philosophicae doctrinae concordia pateat, nonnulli Platonicorum, ut supra olim meminimus, in tantam proruperunt blasphemiam ut Dominum Iesum omnes suas sententias a Platone accepisse dicerent, quasi philosophus ipsam docuisset sophiam.

 

[2.45] Nunc autem, praeter diligentem uirtutum descriptionem a philosophis datam, iuuat et eorum de actiuae uitae rectitudine doctrinam inspicere, cum rectis rationibus uiuendi ciuitatum et eorum rectorum instituerent uitam; deinde quantum ipsi quoque suis de rectitudine uiuendi obtemperauerint dictis, uel amplius fecerint quam aliis imponerent iuxta quod et de uera scriptum est sophia:

 

Quae cepit Iesus facere et docere

 

ac si diceret: prius facere, postea docere. Instituerunt autem, iuxta euangelicam praedicationem, tam coniugatorum quam rectorum quam continentium uitam, cum et ciuitatibus quasi coniugatorum conuentibus modum uitae assignauerunt, et quales ipsi rei publicae rectores esse oporteret definierunt, et in se ipsis continentium atque abstinentium uitam expresserunt, quam nunc clerici siue monachi profitentur. Ciuitatum autern conuentus tanta proximi caritate iunxerunt, ut, omnibus in commune redactis, nihil ciuitas nisi fraternitas uideretur, et nihil aliud rectores ciuitatis quam rei publicae dispensatores dicerentur, ut iam tunc illam primitiuae ecclesiae apostolicam praesignarent uitam, de qua in Actibus apostolorum dicitur:

 

Quia erant eis omnia communia, et nihil suum dicebat aliquis, sed unicuique distribuebatur prout opus erat.

 

Cuius nunc uitae se professores monachi dicunt, cum haec omnibus recte conuiuentibus philosophi uiure assignauerint, iuxta illam de aequitate caritatis regulam:

 

Diliges proximum tuum tamquam teipsum.

 

[2.46] Quid etiam amplius omnem interdixit proprietatem et omnia in commune redegit quam illud Socratis decretum in Timaeo Platonis inductum, in quo uxores quoque communes fore instituit, ut nullus proprios recognoscat liberos? Numquid hoc, fratres, ad aliquam turpitudinem inclinandum est, ut tantam ac tam manifestam atque abominabilem obscoenitatem tantus institueret philosophus, a quo totum moralis disciplinae studium et inuestigatio summi boni sumpsit exordium, cum non solum a philosophis, uerum et a poetis et ab omnibus naturalis legis hominibus adulteria damnentur immo et a nonnullis ardor libidinis in uxorem propriam adulterio deputetur?

 

[2.47] Unde Hieronymus, Contra Iouinianum libro I:

 

Sextus in Sententiis: 'Adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior. In aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius'. Sapiens uir iudicio debet amare coniugem, non affectu. Reget impetus uoluptatis, ne praeceps feratur in coitu. Nihil est fedius quam uxorem amare quasi adulteram. Certe qui dicunt se causa rei publicae et generis humani uxoribus iungi et liberos tollere, imitentur saltem pecudes, et, postquam uxoris uenter intumuerit, non perdant filios nec amatores uxoribus se exhibeant, sed maritos.

 

[2.48] Cum itaque Socrates uxores quoque publicandas esse instituerit, de communitate quarum nihil omnino tenendum esse uidebatur, profecto nihil penitus reliquit proprium, quod uidelicet ad communitatem non reduceret. Uxores itaque uult communes esse secundum fructum, non secundum usum, hoc est ad utilitatem ex eis percipiendam, non ad uoluptatem in eis explendam, ut uidelicet tanta sit in omnibus caritas propagata, ut unusquisque omnia quae habet, tam filios quam quaecumque alia, nonnisi ad communem omnium utilitatem possidere appetat. Quod diligenter ille attendebat de quo Valerius Maximus inter caetera commemorat dicens:

 

Aulus Fuluius filium suum prauo consilio amicitiam Catilinae secutum inque castra eius temerario impetu ruentem, medio itinere abstractum, supplicio mortis affecit, praefatus non se illum Catilinae aduersus patriam, sed patriae aduersus Catilinam genuisse.

 

Et hos fortasse omnes tales ueros rei publicae rectores intellexit, qui ea scilicet quae possidere uidentur, non sibi, sed communi deputant utilitati.

 

[2.49] Et haec quidem uere dicenda est 'res publica' cuius administratio ad communem geritur utilitatem. Et hi uere dicendi sunt 'conciues' qui sic in unum tam corpore quam deuotione inhabitant, ut in eis completum uidetur quod de perfectione primitiuae ecclesiae, quam nunc monasteriorum conuentus imitantur, per psalmistam dicitur:

 

Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.

 

Et hic eorum unanimis conuictus recte 'ciuitas' est appellandus, ubi par aequitatis censura unicuique quod suum est seruat, et in omnibus aequa dispensatio tenetur, et prout cuique opus est et facultas permittit, omnia dispensantur et ad unum exitum, hoc est ad communem ciuitatis incolumitatem, omnia quae fiunt intenduntur, ut in omnibus sine murmuratione sincera caritas conseruetur.

 

[2.5O] Unde Clemens, Ad Iacobum scribens, ubi in communi uiuendum esse adhortaretur:

 

Denique, inquit, Graecorum quidam sapientissimus

 

haec ita sciens esse ait:

 

Sicut non potest aer diuidi neque splendor solis, ita nec reliqua, quae communiter in mundo hoc omnibus data sunt ad habendum, diuidi debere, sed habenda esse communia.

 

Alioquin non est in proximum caritas perfecta quae non quaerit quae sua sunt, sed amici sui commoda.

 

[2.51] Ad hanc profecto aequitatis censuram illa ciuitatum definitio spectat, de qua uerba Tullii Macrobius exponens ait:

 

Illa autem definitione quid pressius potest esse, quid cautius de nomine ciuitatum quam 'Concilia, inquit, coetusque hominum iure sociati, quae ciuitates appellantur?

 

Secundum quam quidem definitionem, conuentus quilibet Christianae religionis proprie 'ciuitates' dicendi sunt, et conciues proprie 'fratres', in Christo per gratiam renati. Unde et Veritas de societate ecclesiae dicit:

 

Non potest abscondi ciuitas supra montem posita.

 

Cui et illud in Ezechiele concinit de aedificio ciuitatis super montem ostenso, atque illud psalmistae:

 

Ierusalem quae aedificatur ut ciuitas.

 

[2.52] Ad hanc, credo, rei publicae communitatem cum nos adhortarentur philosophi, egregie per naturalem iustitiam commendauerunt positiuam, hoc est hanc quam ipsi ponere et statuere in conuentibus ciuitatum ceperunt, et congrue, ad concordiam et communitatem hominum in terris, concordiam superiorum et caelestium rerum quae communiter nostris usibus deputatae sunt introduxerunt, ut cum omnes beneficium solis et caeterorum communiter percipiamus, admoneamur ex his et nos ipsi nobis inuicem communiter subuenire; et cum 'maior mundus' diuina dispositione singulis suis partibus nobis subueniat, qui nec sibi ipsi sed nobis factus est, ex hoc praecipue 'minor mundus', id est singuli homines admoneantur mutuis sibi beneficiis subuenire et ad communem omnia quae habemus utilitatem disponere, praecipue cum id ipsum Deus, omnium remunerator, se apertissime uelle insinuet, caelestia quoque omnia et uniuersa quae in mundo sunt, etiam insensibilia, omnium nostrum usibus, ad quos et facta sunt, subiiciendo, sicut per psalmistam de homine ad Deum dicitur his uerbis:

 

Omnia subiecisti sub pedibus eius etc.

 

[2.53] Quantum etiam illud magnificandum est ac praedicandum, quod, cum rectitudinem ciuilis honestatis Plato institueret, a uerbis quoque inhonestis et fabulosis sicut et a turpibus factis [abstinendum] prouidet, ut in nullo ciuitatis ordinationem labefactari permitteret.

 

[2.54] Unde cum ciuitatis recte ordinandae traderet institutionem, poetas a ciuitatibus eiciendos esse decreuit, sicut in II De ciuitate Dei beatus Augustinus his uerbis commemorat:

 

An forte, inquit, Platoni potius palma danda est, qui cum ratione formaret qualis esse ciuitas debeat, tamquam aduersarios ueritatis poetas censuit urbe pellendos.

 

Item post aliqua:

 

Qui (scilicet Plato) poetas ipsos uel pro arbitrio mentientes, uel hominibus miseris quasi deorum facta pessima imitanda proponentes, omnino in ciuitate bene instituta uiuere noluit

 

ac si aperte factis etiam ipsis illud iam praedicaret:

 

Os quod mentitur occidit animam

 

atque illud Apostoli:

 

Fornicatio et omnis immunditia nec nominetur in uobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent, etc.

 

[2.55] Quid etiam ipsa philosophia de poeticis aestimet musis et quantum indignetur aliquem alumnum suum ad meretriculas illas umquam diuertere, in ipso aditu libri Boethii De consolatione philosophiae, diligenter exprimitur, ubi de ipsa ad consolandum philosophum accedente, et inspiciente musas philosopho illi assistentes, ipsemet ait philosophus:

 

Quae ubi poeticas musas uidit nostro assistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus: Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo ullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. At si quem profanum, ut uulgo solitum uobis, blanditiae nostrae detraherent, minus moleste ferendum putarem. Nihil quippe in eo nostrae operae laederent. Hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum. Sed ite potius, Sirenae, usque ad exitium dulces meisque cum musis curandum sanandumque relinquite. His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam tristis excessit.

 

[2.56] Quanto etiam affectu subditam plebem rectores ciuitatum amplectantur, ut eis magis per amorem adesse quam per dominium praeesse recognoscant et se potius ministros quam dominos, certum praefixerunt philosophi decretum, cum tales eos descripserunt qui iuxta illud Tullii, pro libertate patriae non solum pugnare, uerum et uitam ponere non formident certi de illa caelestis beatitudinis sede quae Scipioni reuelata promittitur. De quo et nonnulla apud gentiles ipsos in praesto nobis sunt exempla, qui propriae saluti suorum sospitatem praeponerent et plus suos quam se ipsos se diligere exhiberent. Quod in duobus Decus, quod in Platone, quod in multis aliis mirari uehementer cogimur. Nam et illi pro salute suorum morti se deuouisse et uiriliter eam sustinuisse referuntur, et hic siti periclitans oblatam aquam suscipere recusauit et communi periculo maluit cum suis occumbere quam se solum superstitem, haustu refocillatum conseruare. Quod et dilectus Domino Dauid antea suae indolis reliquerat exemplum.

 

[2.57] Erubescant ad haec huius temporis abbates quibus summae religionis monasticae cura commissa est, erubescant, inquam, et resipiscant, saltem gentilium exemplo commoniti, qui in oculis fratrum, uilia pulmentorum pabula ruminantium, exquisita fercula ac multiplicia impudenter deuorant.

 

[2.58] Attendant et Christiani principes quanto fortitudinis zelo iustitiam gentis amplexae sint, et illud inter caetera Valerii Maximi quasi prae oculis affixum semper in exemplo gerant, illud, inquam, de quo scriptum est:

 

Zaleucus, cum filius eius adulterii crimine damnatus secundum ius ab ipso statutum utroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in honorem patris poenam adolescentulo remitteret, aliquandiu repugnauit. Tandem populi precibus uictus, suo prius, deinde filii oculo eruto, utrique usum uidendi reliquit. Ita debitum supplicii modum legi reddidit.

 

Magnus in hoc filii amor, sed maior iustitiae exhibetur. Naturae indulsit quantum potuit, sed tamen uirtus naturam superauit. Plus se principem quam patrem profiteri uoluit.

 

[2.59] Quanta etiam pro ueritate ac fidelitate conseruanda sustinuerint et quanto fortitudinis zelo libertatem animi sibi uindicauerint, ille in exemplo praestat, qui, ne coniurationem in supplicium tyrannum a se et consciis suis factam detegere cogi et socios prodere posset, linguam sibi morsu uehementi praecisam, ipse in os praedicti tyranni saeuientis exspuit. Sic et secundus Boethii De consolatione philosophiae liber continet.

 

[2.60] Quod si, ad ipsorum philosophorum perfectionem uitae, rationis nostrae examen subleuemus, summam in eis anachoretarum seu monachorum mirabimur abstinentiam et contemplatiuae uitae celsitudinem. De quorum quidem conuersione a saeculo ad solitariae uitae quietem, tum propter illecebras saeculi fugientes, tum etiam pro desiderio diuinae contemplationis uel philosophiae studio adipiscendae, multi posteris scribere curauerunt.

 

[2.61] Unde et beatus Hieronymus in II Contra Iouinianum, ad impudentiam illius Epicuraei haeretici conterendam, philosophorum quoque ab illecebris saeculi conuersionem inducit dicens:

 

Nos quorum conuersatio in caelis est, non ei debemur cui nascimur, sed cui renascimur. Esus carnium et potus uini uentrisque satietas, seminarium libidinis est. Unde et Comicus: 'Sine Cerere', inquit, 'et Libero friget Venus'. Per quinque sensus quasi per quasdam fenestras uitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus. Si circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, uestium, et caeteris huiusmodi, per oculorum fenestras animae capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors intrauit per fenestras nostras.

 

[2.62]

 

Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostrae mentis intrauerint, ubi erit libertas? ubi fortitudo eius? ubi de Deo cogitatio? maxime cum tactus depingat sibi etiam praeteritas uoluptates et recordatione uitiorum cogat animam compati et quodammodo exercere quod non agit. His igitur rationibus inuitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum comae et susurrus auium fontis speculum, riuus murmurans et multae oculorum auriumque illecebrae, ne, per luxum et abundantiam copiarum, animae fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro uidere per quae aliquando captus sis, et eorum te experimento committere quibus difficulter careas. Nam et Pythagoraei huiuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueuerunt.  Platonici quoque et Stoici in templorum lucis et porticibus uersabantur, ut admoniti angustioris habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de uirtutibus cogitarent. Sed et ipse Plato, cum diues esset et torum eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset uacare philosophiae elegit Academiam uillam ab urbe procul, non solum desertam sed pestilentem, ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangerentur discipulique sui nullam aliam sentirent uoluptatem, nisi earum quas discerent.

 

[2.63] De quibus et Hieronymus, Ad Exstochigm scribens, cum austeram Aegyptiorum monachorum per cellulas diuisorum descripsisset uitam:

 

Tales, inquit, philosophiam Platonici sermonis imitantur, tales Iosephus in secunda Iudaicae captiuitatis historia esse nos debere refert.

 

'Philosophiam' dicit 'Platonici sermonis' quam in sermone suo Plato ipse siue Platonici praedicabant. Hi quidem, iuxta Macrobium, ad tantam uitae celsitudinem pertingisse uidentur, ut ipsi a quibusdam soli uirtutes habere crederentur ac per eas soli fieri beati.

 

[2.64] Plotinus uero, inter philosophiae professores cum Platone princeps, ut ait Macrobius, cum quatuor uirtutes quadrifariam diuisisset, in politicas scilicet uirtutes et purgatorias, et quae sunt purgati animi ac defecati, atque exemplares, purgatorias philosophantibus quasi proprias assignat. Et hae

 

Sunt, inquit, hominis qui diuini capax est solumque animum eius expediunt, qui decreuit se a corporis contagione purgare et quaedam humanorum fuga solis se inserere diuinis.

 

Quorum, inquiunt, prudentiam esse mundum istum et omnia quae in mundo insunt diuinorum contemplatione despicere omnemque animi cogitationem in sola diuina dirigere; temperantiae autem omnia relinquere, in quantum natura patitur quae corporis usus requirit, ac si et ipsi pariter cum ipsa Veritate tam factis quam uerbis animent omnibus:

 

Intrate per angustiam portam

 

et:

 

Beati qui se castrauerunt propter regnum caelorum.

 

Nam et hunc finem eis esse propositum constat, de perceptione scilicet aeternae uitae, quem et ipse Dominus nobis assignauit et quem Israel minus attendebat, spe et ambitione terrenae felicitatis Deo magis subiectus quam desiderio aeternorum. Unde et eis, litterae ueneratoribus, nulla retributio in lege de obseruatione legis iuxta litteram promissa aut exspectanda est, nisi prosperitas terrena ad quam toto inhiant desiderio. Quae quidem promissio in Deuteronomio aperte continetur capitulo XXIV et XXVIII.

 

[2.65] At uero qui hic transitoria despiciunt, necesse est ut potiora his aliqua sperent quae sunt aeterna, sicut philosophi et Christiani. Hinc et supra Hieronymus consolationem Socratis induxit super condemnationem eius ad mortem immeritam, de promerenda immortalis animae beatitudine, ut tam in fide sanctae Trinitatis quam in fide futurae beatitudinis coniunctos nobis fuisse philosophos intelligamus, et eumdem utrisque finem esse propositum ac brauium, ipsum uidelicet summum, quod Deus est, bonum. Unde et cum superius de ipso Socrate beatus ageret Augustinus, dictum est de eo inter caetera:

 

Hic animum intendit ad hoc quod esset beatae uitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum inuigilasse ac laborasse uidetur industria.

 

Qui etiam de discipulis Socratis adiecit dicens:

 

Quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione uersari, ubi agitur de summo bono, sine quo fieri beatus nullus potest.

 

[2.66] Ad hoc et illa pertinet exhortatio quam rectoribus rei publicae Tullius scribit, inducens scilicet auum Scipionis cum eo per somnium ita loquentem:

 

Sed quo sis, Africane alacrior ad tutandam rem publicam sic habeto: omnibus qui patriam conseruauerint certum esse in caelo definitum locum ubi beati aeuo sempiterno fruantur. Nihil est enim illi principi, Deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat acceptius quam concilia coetusque hominum, iure sociati quae ciuitates appellantur.

 

Bene autem subdidit 'ex his quae in terris fiant', hoc est in communi hominum habitatione, quod ad actiuam referendum est uitam quae in necessitatibus proximi, cum quo inhabitat, amore quoque ipsius laborat in terrenis, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti et ei fructum sui communicet laboris. Maioris quippe meriti solitaria uita est contemplationis qua nos nimius diuini amoris feruor ad contemplationem diuinae uisionis suspendit omni iam mundanarum necessitatum sollicitudine postposita, et quasi in caelestibus nostram tenet conuersationem. Quod nec ipsa Macrobii expositio notare praetermisit, actiuam rectorum uitam per hoc a contemplatione philosophorum distinguens.

 

[2.67] Duos itaque continentium ordines in philosophis concluserunt, cum alios adhuc purgari per abstinentiae ac studu assiduitatem dicunt -- qui fortasse philosophantes rectius quam philosophi dicendi sunt -- et communi habitatione studiorum, formam coenobitarum tenent monachorum, qualem et Iosephus in XVIII Antiquitatis libro uitam Essenorum describit, cum Hebraeos quoque tria genera philosophorum et eorum sectas distingueret, quorum alios Pharisaeos, alios Sadducaeos, alios Essenos appellat, quos quidem nouissimos miris effert laudibus -- alios iam purgati ac defecati animi esse in quorum carne iam per diutinam abstinentiam mortificata nullus iam irrepere uel dominari concupiscentiae motus ualet qui iam solitaria habitatione uiuentes, suo ipsi sufficiant praesidio. Qualium perfectam anachoretarum uitam dicimus. Quos quidem iuxta Hieronymum Ad Rusticum monachum scribentem de conuentu monasteriorum egredi oportet, quasi de schola philosophantium, ut illic sub regula disciplinae instruantur atque tam exemplo aliorum quam uerbo ad perfectionem erudiantur, et a recenti consuetudine uoluptatum abducti purgentur. Hic purgati iam et in omnibus instructi cunctisque tentationum motibus repulsis, quasi sui ipsorum uictores, sui regimen securi suscipiant et ad uidendum Deum purgatis iam mentibus toti anhelent, ut iam nulla hominum frequentia uel aspectu ab illa contemplationis celsitudine reuocentur.

 

[2.68] Quantus autem mundi contemptus apud philosophos fuerit et quam sibi arctam uitam a saeculo recedentes instituerint, quantumque alios ad hoc ipsum tam factis ipsis quam dictis adhortati sint, pluribus sanctorum quoque patrum testimoniis didicimus. Socratem quippe multosque alios omnia reliquisse, sicut et apostolos, Hieronymus perhibet, tum quia in eis nullam iudicarent gloriam quae tam a pessimis quam ab optimis uiris possideri possit, si iniquissimum esse attenderent illam humani animi excellentiam et diuinae decus imaginis rebus infimis et caducis subdi; tum quia has impedimento esse praesentirent ad studium siue ad uerae beatitudinis perceptionem, quasi iam tunc in ipsis philosophis illa Veritatis praedicatio inspirata diceret:

 

Nisi quis renuntiauerit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus

 

et iterum:

 

Non potestis seruire Deo et mammonae.

 

[2.69] Quorum quidem unus diligenter attendens quid distet inter habere pecuniam et seruire pecuniae, iuxta quod et psalmista ait:

 

Diuitiae si aguant, nolite cor apponere

 

inter caetera meminit dicens:

 

Et mihi res, non me rebus supponere conor

 

ut uidelicet ego ipsis dominer, non ipsae mihi aliqua sui ambitione capto et usque ad illicita pertracto. Hinc est illa Hieronymi Ad Iulianum exhortatio:

 

Contemnis aurum? Contempserunt et mundi philosophi, e quibus unus, ut caeteros sileam, multarum possessionum pretium proiecit in pelagus: 'Abite', dicens, 'in profundum, malae cupiditates, ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis'.

 

Quem quidem in II Contra Iouinianum ex nomine uidetur exprimere, ubi de amore studii philosophorum loquitur dicens:

 

Quosdam legimus sibi effodisse oculos, ne per eorum uisum a contemplatione philosophiae auocarentur. Unde et Crates ille Thebanus, proiecto in mare non paruo auri pondere: 'Abite, inquit, pessum malae cupiditates, ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis'.

 

[2.70] Idem in eodem:

 

Pythagorae, Socratis, Antisthenis et reliquorum frugalitatem referrem in confusionem nostram nisi et longum esset et proprii operis indigeret. Hic certe est Antisthenes qui, cum gloriose docuisset rhetoricam audissetque Socratem, dixisse fertur ad discipulos suos: 'Abite et magistrum quaerite; ego enim repperi'. Statimque uenditis quae habebat et publice distributis, nihil sibi plus quam palliolum reseruauit. Paupertatisque eius et laboris et Xenophon testis est in Symposio, et innumerabiles libri eius,quorum alios philosophico, alios rhetorico genere conscripsit. Huius Diogenes ille famosissimus sectator fuit, potentior rege Alexandro et naturae humanae uictor.  Nam cum discipulorum Antisthenes nullum reciperet et perseuerantem Diogenem remouere non posset, nouissime claua minatus est, nisi abiret. Cui ille subiecisse dicitur caput atque dixisse: 'Nullus tam durus baculus erit qui me a tuo possit obsequio separare'. Refert Satyrus, qui illustrium uirorum scribit historias quod Diogenes pallio duplici usus sit propter frigus, peram pro cellario habuerit, secumque portarit clauam ob corpusculi fragilitatem qua iam senex membra sustentare solitus erat et hemerobios uulgo appellatus sit, in praesenti poscens a quolibet et accipiens cibum. Habitauit autem in portarum uestibulis et in porticibus ciuitatum. Cumque se contorqueret in dolio uolubilem habere domum iocabatur et se cum temporibus immutantem. Frigore enim os dolii uertebat in meridiem, aestate ad septentrionem, et utcumque se sol inclinauerat, Diogenis simul praetorium uertebatur. Quodam uero tempore, habens ad potandum caueum ligneum, uidit puerum manu concaua bibere, et elisisse illud fertur ad terram dicens:

 

'Nesciebam quod et natura habet poculum'.

 

[2.71] Quid ad hoc dicturi sunt nostri temporis monachi, et qui se mundum cum Christo contemnere profitentur? Quid, inquam, dicturi sunt qui, ut uinum in dulcedine bibant, pigmenta studiose conficiunt, scyphos pretiosos et nitidos quaerunt, nec communi hominum uictu uel apparatu contenti sunt?

 

[2.72] Adde et illud in laudem philosophi quod Valerius Maximus refert de inuicta eius constantia, his uerbis scribens:

 

Alexander continentiam Diogenis uincere nequiuit. Ad quem cum in sole sedentem assessisset hortaturque ut, si qua praestari sibi uellet, indicaret, ille inquit: 'Caetera omitte. Verum uolo ne obstes mihi a sole'. Quapropter dicitur Alexander prius mouisse gradu suo Darium armis quam Diogenem diuitiis.

 

[2.73] Plurimi etiam philosophorum multis possessionibus suis omnino abrenuntiantium, adeo arctam et laboriosam arripuerunt uitam, ut labore manuum omnia sibi necessaria praepararent, quasi iam tunc nobis formam perfectionis anachoretarum ex abstinentia et labore manuum praetenderent, ac si illud Apostoli diuinitus inspiratum iam audissent:

 

Qui non laborat, non manducet

 

atque illud psalmistae:

 

Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit.

 

Unde Hieronymus Ad Heliodorum scribens:

 

Apud Graecos, inquit, philosophus ille laudabatur qui omne quo uteretur, usque ad pallium et anulum, manu sua factum gloriatus est.

 

[2.74] Quanta autem animis eorum fortitudo inerat et quantus castimoniae amor, neque hoc sancti doctores tacuerunt. Unde Socratem usque ad mortem in correctione stultorum ac uitiosorum perstitisse et pro ueritatis assertione quasi martyrem et certum de remuneratione occubuisse, tam diuini quam saeculares commemorant codices. Hinc est illud Valerii Maximi:

 

Socratem damnauerunt quod nouam religionem introducere uidebatur.

 

[2.75] Quae uero haec noua religio esset, de commendatione scilicet uirtutum et reprehensione uitiorum, cum in ethicis suis mores hominum ad honestatem informaret, beatus Augustinus in VIII De cixitate Dei exponit dicens:

 

Constat eum imperitorum stultitiam, scire se aliquid opinantium, etiam in ipsis moralibus quaestionibus lepore mirabili et acutissima urbanitate agitasse. Unde et concitatis inimicitiis, calumniosa criminatione damnatus, morte mulctatus est. Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnauerat, Atheniensium ciuitas publice luxit, in duos accusatores eius usque adeo populi indignatione conuersa, ut unus eorum ipsius ui multitudinis interiret, exilio alter uoluntario atque perpetuo poenam similem euaderet. Tam praeclara igitur uitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sect at ores, quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione uersari, ubi agitur de summo bono, sine quo fieri beatus nullus potest.

 

[2.76] In eodem quoque refert praedictus sanctus quod 'se legisse dixerit A. Gellius hoc Stoicis placuisse', de subditis animi perturbationibus ex timore prouenientibus,

 

quod cum ex terribilibus rebus ueniunt, necesse ut etiam sapientis animum moueant, ita ut parumper uel pauescat uel contristetur. Hoc tamen interesse censent inter animum sapientis et stulti, quod stulti animus eisdem passionibus cedit atque accommodat assensum, sapientis autem, quantumuis eos necessitate patiatur, retinet tamen de his quae appetere uel fugere rationabiliter debet, ueram et stabilem inconcussa mente sententiam.

 

[2.77] Quis illam Diogenis constantiam atque animi robur inuictissimum maxima admiratione non excipiat, qui morte potius febres excludere quam eas sibi dominari elegerit, et se magis uictorem infirmitatis quam ab ea uictum custodire. Unde et Hieronymus in II Contra Iouinianum de eius quoque magnanimitate adiecit, dicens siue ex sua siue ex Satyrii persona qui illustrium uirorum scripsit historias:

 

Virtutem, inquit, eius et continentiam mors quoque indicat. Nam cum ad agonem Olympiacum, qui magna frequentia Graeciae celebrabatur, iam senex pergeret, febri in itinere dicitur apprehensus occubuisse in crepidine uiae; uolentibusque eum amicis aut in iumentum aut in uehiculum tollere, non acquieuit, sed transiens ad arboris umbram locutus est: 'Abite, quaeso, et spectatum pergite. Haec me nox aut uictorem probabit aut uictum. Si febrem uicero, ad agonem ueniam; si me uicerit febris, ad inferna descendam.

 

Ibique per noctem, eliso gutture, non tam mori se ait quam febrem morte excludere.

 

Quid iste facturus esset in persecutione fidelium, cum ei pro fide dimicandum immineret et pro aeterna temporalem uitam impendendam, et sic perpetuam mortem euitandam crederet, qui ne febribus opprimeretur, morte medicinam adhibuit, aperte protestatus quam parui pendere uitam hanc, aerumnis implicitam?

 

[2.78] Huic et illam, quam supra meminimus, adhibe philosophorum mirabilem tolerantiam qua nonnulli eorum effosionem passi sunt oculorum, ne a contemplatione philosophiae per eos deuocarentur, quasi illud Veritatis ad litteram interpretantes:

 

Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te.

 

In quo aperte docuerunt quantum corporeo lumini mentis oculos praeponerent, et quantum carnem ipsam spiritui semper subucerent, cum fenestrae corporis -- de quibus propheta conquerente dicitur:

 

Oculus meus depraedatus est animam meam

 

-- tanta passionum molestia obstruere sustinerent.

 

[2.79] Dicit fortasse aliquis hoc omnino fortitudinem aut uirtutem apparere, non esse, immo pro furore habendum quod sibi ipsi Diogenes manum intulerit, de quo nec Samsonem neque aliquem excusare praesumimus, nisi hoc committant familiari aliquo mandato sibi diuinitus inspirato, sicut de Samsone creditur factum, ad ulciscendum scilicet de Allophilis quos pariter secum strauit, et de nonnullis uirginibus Christianis quae se flammis uel aquis iniecerunt, ne a gentilibus corrumperentur. Unde Augustinus, De ciuitate Dei, libro I:

 

Quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore persecutionis, ut insectatores suae pudicitiae deuitarent, in rapturum atque necaturum se fluuium proiecerunt, eoque modo defunctae sunt; earumque marturia in Catholica ecclesia ueneratione celeberrima frequentantur. De his nil temere audeo iudicare. Utrum enim ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus ut earum memoriam sic honoret, diuina persuaserit auctoritas nescio, et fieri potest ut ita sit. Quid enim si hoc fecerunt, non humanitus deceptae, sed diuinitus iussae, nec errantes, sed obedientes?

 

[2.80] Ad hoc maxime illud Hieronumi spectare uidetur quod ait Super Ionam prophetam, eo quidem loco quo scriptum est, Iona dicente: Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a uobis, illud, inquam, Hieronymi quo dicitur:

 

Non est enim nostrum mortem arripere, sed illatam libenter accipere absque ubi castitas periclitatur.

 

Item Augustinus, supra in eodem De ciuitate Dei libro:

 

Nec Samson, inquit, aliter excusatur quod se ipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quod latenter Spiritus hoc iusserat qui per illum miracula faciebat.

 

Item in eodem:

 

De Samson aliud nobis fas non est credere. Cum autem Deus iubet seque iubere sine ullis ambagibus intimat, quis obedientiam crimen uocet, quis obsequium pietatis accuset? Nam et miles, cum obediens potestati sub qua legitime constitutus est hominem occidit, nulla ciuitatis suae lege reus est homicidii, immo nisi fecerit, reus est imperu deserti atque contempti. Quod si ita est, iubente imperatore, quanto magis iubente creatore?

 

[2.81] In his itaque ista animi magnitudo atque constantia uirtus fortitudinis esse potuit, quod in Diogene minime comperimus. Ubi enim non est considerata laborum perpessio, hoc est prouida et rationabilis, non subest tolerantiae causa, certum est fortitudinem non esse, cum hoc ad description em fortitudinis attineat. Nec nos quidem in hoc uirtutem Diogenis satis commendare ualemus, quod rationabiliter factum esse non agnoscamus. Sed illi magis beati Augustini sententiae assentimus qua in eodem capitulo I libri De ciuitate Dei de interfectoribus sui subiunctum est:

 

Quicumque hoc in se ipsis perpetrauerunt, animi magnitudine mirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt, quamquam si rationem diligentius consulas, nec ipsa quidem animi magnitudo recte nominabitur, ubi quisque, non ualendo tolerare uel quaeque aspera uel aliena peccata, se ipse interemerit. Magis enim mens infirma deprehenditur quae ferre non potest uel duram sui corporis seueritatem uel stultam uulgi opinionem

 

sicut de Catone et Lucretia legimus, cum ille quidem, qui tanti nominis ac rigoris aestimabatur, se ipsum Uticae occiderit ne sub Caesare libertatem amitteret; et illa, laudis nimium auida, uerita sit ne putaretur quod uiolenter est passa cum uiueret, libenter passa si uiueret.

 

[2.82] Item in eodem:

 

Si magno animo fieri putandum est cum sibi homo ingerit mortem, ille potius Theobrotus in hac animi magnitudine reperitur, quem ferunt, lecto Platonis libro ubi de immortalitate animae disputatum est, se praecipitem dedisse de muro atque ita de hac uita migrasse, ad eam quam credidit esse meliorem. Quod tamen magne potius esse factum quam bene, testis esse potuit Plato ipse quem legerat, qui profecto id praecipue potissimumque fecisset uel etiam praecepisset, nisi ea mente qua immortalitatem animae uidit, nequaquam faciendum, quin etiam prohibendum esse iudicasset.

 

[2.83] Item post aliqua:

 

Restat una causa de qua dicere ceperam, qua utile putatur ut se quisque interficiat, scilicet ne in peccatum irruat, uel blandiente uoluptate uel dolore saeuiente. Quam causam si uoluerimus admittere, eo usque progressa perueniet, ut hortandi sint homines tunc se potius interimere, cum, lauacro sanctae regenerationis abluti, uniuersorum remissionem acceperunt peccatorum. Tunc enim tempus est cauendi omnia futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita.

 

Item:

 

O mentes amentes! Quis est hic tantus non error, sed furor!

 

[2.84] Constat etiam ipsorum quoque iudicio philosophorum hoc detestandum esse, ut sibi aliqua ratione manus aliquis iniuciat, quod sine ulla penitus exceptione damnauerunt, sicut iam supra ex ipsa Platonis sententia cognouimus. Et Macrobius diligenter tam ipsum quam Ciceronem secutus exponit, eo scilicet loco commentatus ubi Cicero scribens Somnium Scipionis, ipsum inducit Scipionem cum Paulo patre ei apparente loquentem, et desiderantem quoque ad aeternae uitae beatitudinem quoquo modo posse properare, quam sibi per auum suum intellexerat reuelatam atque bonis rei publicae rectoribus a Deo esse in caelis praeparatam.

 

Quaeso, inquit, pater sanctissime atque optime, quoniam haec est uita ut Africanum audio dicere, quid moror in terris quin hoc ad uos uenire propero? Non est ita, inquit ille. Nisi enim dum Deus istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest.  Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis, nec iniussu eius a quo ille est uobis datus, ex hominum uita migrandum est, ne munus assignatum a Deo ipsi fugisse uideamini.

 

[2.85] Macrobius super hunc locum:

 

Haec secta et praeceptio Platonis est, qui in Phaedone definit homini non esse sua sponte moriendum. Sed in eodem tamen dialogo idem dicit mortem philosophantibus appetendam et ipsam philosophiam meditationem esse moriendi. Sed Plato duas mortes hominum nouit, nec hoc nunc repeto quod superius dictum est, duas esse mortes, unam animae, animalis alteram. Sed ipsius quoque animalis, hoc est hominis, duas asserit mortes, quarum unam natura, uirtutes alteram praestant. Homo enim moritur cum anima corpus relinquit, solutum lege naturae. Mori etiam dicitur cum anima adhuc in corpore constituta corporeas illecebras philosophia docente contemnit, et cupiditatum dulces insidias reliquasque omnes exuitur passiones. Hanc ergo mortem dicit Plato sapientibus appetendam. Illam uero quam omnibus natura constituit, cogi uel inferri uel accersiri uetat, docens exspectandam esse naturam. Hoc quoque addidit nos esse in dominio Dei cuius tutela et prouidentia gubernamur. Nihil autem esse, inuito Domino, de his quae possidet, ex eo loco in quo suum constituerat, auferendum. Et sicut qui uitam mancipio extorquet alieno, crimine non carebit, ita eum qui finem sibi, Domino necdum iubente, quaesierit, non absolutionem consequi sed reatum. Haec Platonicae semina altius Plotinus exsequitur: 'Cum constet, inquit, remunerationem animis illic esse tribuendam, pro modo perfectionis ad quam in hac uita unaquaeque peruenit, non est praecipitandus uitae finis, cum adhuc proficiendi esse possit accessio'. Ergo, inquies, qui iam perfecte purgatus est, manum sibi debet inferre, cum non sit ei causa remanendi, quia profectum ulterius non requirit qui ad superna peruenit. Sed hoc ipso quo sibi celerem finem spe fruendae beatitudinis accersit, irretitur laqueis passionis, quia spes sicut timor passio est. Et hoc est quod Paulus filium, spe uitae uerioris ad se uenire properantem, prohibet ac repellit. 'Nisi enim cum Deus, inquit, istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest'. Nec dicit quod nisi mors naturalis aduenerit, mori non poteris, sed huc uenire non poteris. 'Pari autem constantia [mors]: nec ueniens per naturam timenda est, nec contra ordinem cogenda naturae'.

 

[2.86] Cum itaque aut Diogenem aut Theobrotum de sibi illata morte defendere nemo praesumat, arbitror tamen hoc ad exemplum tolerantiae et ad contemptum huius uitae et desiderium aeternae nobis salubriter a sanctis patribus esse propositum, ut hoc saltem laudabile in illo monstretur quod hanc uitam ita contempserit, non quod sibi manus iniecerit, in isto autem quod immortalem animae beatitudinem tanto desiderio amplexus sit.

 

[2.87] Quod si post abstinentiam et magnanimitatem philosophorum eorum quoque continentiam consideremus, multa in confusionem nostram de eis et ab eis scripta reperiemus et in eis Christianae castimoniae, quam Iudaei non intellexerunt, incepisse pulchritudinem. De qua per Sapientiam dicitur:

 

O quam pulchra est casta generatio cum claritate!

 

id est continentia uitae cum illuminatione sapientiae -- cum sint et fatuae uirgines. Cuius et laudem statim prosequitur dicens:

 

Immortalis enim est memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. Cum praesens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium uincens.

 

[2.88] Quam et Veritas apostolis iniungit dicens:

 

Sint lumbi uestri praecincti

 

et Apostolus maxime commendat dicens:

 

Bonum est homini mulierem non tangere

 

et iterum:

 

Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum. Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic et alius sic. Dico autem non nuptis et uiduis, bonum est illis si sic permaneant sicut et ego. Quod si se non continent, nubant.

 

Et rursum:

 

De uirginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilitsm alltem do.  Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.

 

Et post aliqua:

 

Volo, inquit, uos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore ext, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. Et mulier innupta et uirgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. Porro hoc ad utilitatem uestram dico, non ut laqueum uobis inficiam, sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine impedimento Domino obsecrandi.

 

Item:

 

Igitur et qui in matrimonio iungit uirginem suam bene facit, et qui non iungit melius facit. Mulier alligata est quanto tempore uir eius uiuit. Quod si dormierit uir eius, libera est: cui uult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium.

 

[2.89] Quantis autem impedimentis, quantis molestiis ac periculis matrimonia abundent, multorum antea testimonus et lapsuum experimentis didicimus, cum in paradiso mulier statim uirum captiuauerit, et Nazaraeum Domini Samsonem, cuius per angelum natiuitas annuntiata fuerat, concupiscentia mulieris usque ad interitum attraxit; et maximum illum prophetarum et regum, Dauid, cui et Dominus tantum dederat testimonium dicens:

 

Inueni uirum iuxta cor meum

 

unus Bersabee aspectus in tantum illaqueauerit ut strenuissimo ac fidelissimo Uria interfecto, tam adulterii quam homicidu seu summae proditionis reus simul constituatur. Et Salomonem illum sapientum maximum usque ad idololatriam uoluptas ista prostrauerit, quasi in idolo illo, ut quod turpissimum est turpiter efferam, cunnum gentilis feminae per concupiscentiam magis quam idolum ipsum per ignorantiam ueneraretur, tanto effectus deterior quanto ex conscientia sua inexcusabilior.

 

[2.90] Qui etiam quam facilis sit ac periculosa huius concupiscentiae tentatio, ipsemet qui tam grauiter hoc expertus est, per semetipsum nobis in Prouerbiis exponit dicens:

 

Mulier uiri pretiosam animam capit. Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut uestimenta illius non ardeant? aut ambulare super prunas et non comburantur plantae eius? Item: Dic sapientiae: soror mea es, et prudentiam uoca amicam tuam, ut custodiat te a muliere extranea quae uerba sua dulcia facit. De fenestra enim domus meae prospexi iuuenem, et ecce mulier occurrit ei ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas. Statim eam sequitur quasi bos ductus ad uictimam, ignorans quod ad uincula stultus trahitur donec transfigat sagitta cor eius, uelut si auis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur. Nunc ergo, fili mi, audi me, ne abstrahatur in uiis illius mens tua neque decipiaris semitis eius. Multos enim uulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Viae inferi domus eius, penetrantes ad inferiora mortis.

 

Idem in Ecclesiaste:

 

Lustraui uniuersa animo meo ut quaererem sapientiam et rationem, et inueni amariorem morte mulierem, quae laqueus uenatorum est et sagena cor eius. Vincula enim sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet eam, qui autem peccator est capietur ab illa.

 

Item:

 

Virum de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inueni.

 

[2.91] His et illa consonant de Ecclesiastico, de molestiis et periculoso feminarum consortio, tam propriarum quam extranearum:

 

Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam. Ne des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in uirtute tua et confundaris. Ne respicias mulierem multiuolam, ne forte incidas in laqueos illius.

 

Item:

 

Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguunt sensatos.

 

Item:

 

Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.  Non est caput nequius super captit colubri, et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequam. Breuis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadit super illam. Mulier, si primatum habeat, contraria est uiro suo et plaga mortis mulier nequam. A muliere interitum factum est peccati et per illam omnes morimur. Non des aquae tuae exitum, nec mulieri nequam ueniam prodeundi. A carnibus tuis abscinde illam, ne semper abutatur. Et rursum: In medio mulierum noli commorari. De uestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas. Melior est iniquitas uiri quam benefaciens mulier, et mulier confundens in opprobrium.

 

[2.92] Hinc est ipsa Sapientia in laudem uirginum seu continentium prorumpit dicens:

 

Felix sterilis, et incoinquinata quae nesciuit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum sanctarum, et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitauit aduersus Deum nequissima. Dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Dei acceptissima.

 

Et iterum, illud quod iam supra posuimus:

 

O quam pulchra est casta generatio cum claritate! Immortalis est enim memoria illius, quoniam apud Deum nota est et apud homines, etc.

 

[2.93] Bene autem dicit hanc uirtutem non solum apud Deum notam, quasi specialiter approbatam, qui ei in Euangelio centesimum assignat fructum et eam in semetipso, de Virgine natus, tam uerbo quam exemplo praedicare uoluit, quem uerum agnum et sine macula hi qui sine macula sunt, id est uirgines, sequi dicuntur quocumque ierit -- a quo etiam uirginitas octo Sibyllarum, beato attestante Hieronymo, spiritum prophetiae promeruerit; -- uerum et apud homines, cum solae uirgines Deo consecrandae manu summi sacerdotis uelentur, et diaconissarum obtineant principatum.

 

[2.94] In quantum etiam honore apud gentiles quoque et infideles uirginitas semper habita sit, beatus Hieronymus in I Contra Iouinianum exposuit dicens:

 

Certe Romanus populus quanto honore uirgines semper habuerit, hinc apparet quod consules et imperatores et in curribus triumphantes, qui de superatis gentibus trophaea referebant, et omnis dignitas gradus eis uiam cedere solitus sit.

 

Nam quod etiam 'inter duodecim signa caeli, quibus mundi uolui putant, uirginem collocarint', nulli dubium est.

 

Unde magna iniuria nuptiarum ut ne inter scorpios quidem et centauros et cancros et pisces et aegocerotas, uxorem maritumque construxerint.

 

[2.95] His et consimilibus rationibus incitati, philosophi continentiae sibi proposuerunt uitam, tum ut philosophiae penitus uacare possent, tum plurimum ne eorum fortitudo muliebrium illecebrarum mollitus eneruata succumberet, uel filiorum affectu ad illicita uel turpia quaedam cogerentur, uel labem aliquam infamiae quam ex propria non haberent uitam, uitiis uxorum contraherent.

 

[2.96] Quarum impudentiae petulantiam et Socrates expertus satis est, caeteris in exemplo, quantum oporteat philosophum uitae munditiam obseruare, nec philosophiae, cui se copulat, alterius quasi adulterae copulam superinducere. Ut enim in I Contra Iouinianum beatus meminit Hieronymus:

 

Socrates Xantippen et Miro, neptem Aristidis, duas habebat uxores.  Quae cum crebro inter se iurgarent et ille eas irridere esset solitus, quod propter se, foedissimum hominem, simis naribus, recalua fronte, pilosis humeris et repandis cruribus disceptassent, nouissime uerterunt in eum impetum et male mulcatum fugientemque diu persecutae.  Quodam autem tetnpore, cum infinita conuicia ex superiori loco ingerenti Xantippae restitisset, aqua profusus immunda, nihil respondit amplius quam capite deterso: 'Sciebam', inquit, 'futurum ut ista tonitrua imber sequeretur'.

 

[2.97] Has profecto molestias atque turpitudines assiduasque inquietudines coniugiis inesse Theophrastus nouerat, qui pene omnibus diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam plurimis adstruit rationibus, quasi eam ueram intelligat sapientiam de qua Iacobus apostolus dicit:

 

Quae desursum est sapientia primum pudica quidem est, deinde pacifica

 

ac si aperte dicat: contemplationi studioque diuinorum idoneus non est qui continentiae uitam non arripit, ut liber a grauissimo uxoris iugo et quietus a tot et tantis coniugiorum molestiis uiuat. Seruum nempe se efficit qui se uinculis nuptiarum adstringit, propriique etiam corporis iuxta Apostolum potestatem amittit, ut si quandoque etiam a saeculo conuerti ad religionem uoluerit, uxore prohibente non possit.

 

[2.98] Unde et ut ait Hieronymus in I Contra Iouinianum: Illud est Apostoli:

 

'Seruus uocatus es? Non sit tibi curae, sed si potes liber fieri, magis utere' -- hoc est, etiam si habes, inquit, uxorem et illi alligatus es et soluis debitum et non habes tui corporis postestatem, atque ut manifestius loquar, seruus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam nec de amissa uirginitate suspires. Sed etiam si potes causas aliquas inuenire discidii, ut libertate pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere etc.

 

[2.99] Quod autem Theophrastus quoque eam quae desursum est sapientiam intellexerit, qua iam gustu contemplationis de Deo sapere aliquid incipimus, in eodem aperit capitulo, ubi sapientem numquam solum esse perhibet, quem semper aut cum sapientibus conferre aut cum Deo loqui asserit. De quo ista Hieronumus in eodem I Contra Iouinianum libro:

 

Fertur, inquit, aureolus Theophrasti Liber de nuptiis, in quo quaerit an uir sapiens ducat uxorem? Et cum definisset si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus, si ipse sanus et diues, sic sapientem inire aliquando matrimonium statim intulit:

 

[2.100]

 

Haec autem raro in nuptiis uniuersa concordant. Non est igitur uxor ducenda sapienti. Primum enim impediri studia philosophorum, nec posse libris et uxori pariter inseruire. Multa esse quae matronarum usibus necessaria sunt: pretiosae uestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex uaria, lecticae et asseda deaurata. Deinde per totas noctes garrulae conquaestiones. Illa ornatior procedit in publicum, haec honoratur ab omnibus, ego misella despicior. Cur aspiciebas uicinam?  quid cum ancilla loquebaris? de foro ueniens quid attulisti? Non amicum habere possumus, non sodalem. Alterius amorem suum odium suspicatur. Si doctissimus praeceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere nec cum sarcina ire possumus. Pauperem alere difficile est, diuitem ferre tormentum. Adde quod nulla est uxoris electio, sed qualiscumque obuenerit habenda. Si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si foetida, quodcumque uitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis et uilissima mancipia probantur prius et sic emuntur; sola uxor non ostenditur, ne ante displiceat quam ducatur. Attendenda semper eius est facies et pulchritudo laudanda, ne si alteram aspexeris se aestimet displicere, uocanda domina, celebrandus natalis eius, iurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum; honoranda nutrix eius et gerula, seruus paternus et alumnus et formosus assecla et procurator calamistratus, et in longam securamque libidinem exsectus spado -- sub quibus nominibus delitescunt. Quoscumque illa dilexerit, gratis sunt amandi. Si totam ei domum regendam commiseris, seruiendum est. Si aliquid tuo arbitrio reseruaueris, fidem sibi haberi non putabit et in odium uertetur ac iurgia, et nisi cito consulueris, parabit uenena. Anus et aurifices et hariolos et institores gemmarum sericarumque uestium, si intromiseris, periculum pudicitiae est; si prohibueris, suspicionis iniuria. Verum, quid prodest etiam diligens custodia, cum uxor seruari impudica non possit, pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas, et illa uere pudica dicenda est cui licuit peccare, si uoluit. Pulchra cito adamatur, foeda concupiscit. Difficilecustoditur quod plures amant. Molestum est possidere-quod nemo habere dignetur.  Minore tamen miseria deformis habetur quam formosa seruatur. Nihil tutum est in quo totius populi uota suspirant: alios forma, alios ingenio, alios facetiis, alios liberalitate pollicitat. Aliquo modo expugnatur quod undique lacessitur. Quod si propter dispensationem domus et languoris solatio et fugam solitudinis ducuntur uxores, multo melius seruus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini et dispositioni eius obtemperans, quam uxor quae in eo se aestimat dominam si aduersum uiri faciat uoluntatem, id est quod placet, non quod iubetur. Assidere autem aegrotanti magis possunt amici et uernaculae, beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputet lacrymas suas et haereditatis spe uendat illuuiem, et sollicitudinem iactans, languentis animum desperatione perturbet. Quod si languerit, coaegrotandum est et numquam ab eius lectulo recedendum. Aut si bona fuerit et suauis uxor, quae tamen rara aut uix est, cum parturiente gemimus, cum periclitante torquemur. Sapiens autem numquam esse solus potest. Habet secum omnes qui sunt quique umquam fuerunt boni, et animum liberum quocumque uult transfert. Quod corpore non potest, cogitatione complectitur. Et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo. Sumquam minus solus erit quam cum solus fuerit. Porro liberorum causa uxorem ducere, ut uel nomen nostrum non intereat uel habeamus senectutis praesidia et certis utamur haeredibus, stolidissimum est.  Quid enim ad nos pertinet recedentes a mundo, si nomine nostro alius non uocetur, cum et filius non statim patris uocabulum referat et innumerabiles sint qui eodem appellentur nomine? Aut quae senectutis auxilia sunt nutrire domi qui aut te prior moriatur, aut peruersis moribus sit, aut certe, cum ad maturam aetatem uenerit, tarde ei uidearis mori? Haeredes autem meliores et certiores sunt amici et propinqui quos iudicio eligas, quam quos, uelis nolis, habere cogaris, Ñlicet certa haereditas sit dum aduiuis bene uti substantia tua, quam tuo labore quaesita in incertos usus relinquere.

 

Hactenus quidem Theophrastus.

 

[2.101] Deinde Hieronymus:

 

Haec, inquit, et huiusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum quorum conuersatio in caelis est, qui quotidie dicunt: Opto dissolui et esse cum Christo? Haeredem nimirum desiderabit, liberorum nepotumque serie delectabitur quos forsitan sit occupaturus antichristus, cum legamus Moysen et Samuelem filiis suis alios praetulisse, nec putasse liberos quos uidebant Domino displicere?

 

Idem in eodem:

 

Cicero, rogatus ab Hirtio ut, post repudium Terentiae, sororem eius duceret, omnino facere supersedit dicens non posse se et uxori et philosophiae operam pariter dare.

 

Item idem:

 

Scribit Herodotus quod mulier cum ueste deponat et uerecundiam. Et noster Comicus fortunatus putat qui uxorem numquam duxerit. Epicurus, uoluptatis assertor, raro dicit sapienti ineunda coniugia quia multa incommoda admixta sunt nuptiis.

 

[2.102] Quanta etiam cura honestas gentilium non solum actionum uerum etiam suspicionum turpitudines euitaret, docet Valerius Maximus de quodam adolescente ita scribens:

 

Spurinna, adolescens excellentis pulchritudinis, cum mira specie feminarum illustrium sollicitaret oculos, ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem uulneribus confodit

 

factis etiam ipsis ad illud nos sapiens maxime adhortatus, de quo scriptum est:

 

Melius est nomen bonum quam diuitiae multae

 

et 'crudelis est qui famam suam negligit'.

 

[2.103] Hi etiam quanto studio pudicitiam amplecterentur et in omnibus quae possent obscena turpitudines praeuenirent, in eodem continetur libro:

 

Verginius, inquit, filiam suam in forum deductam occidit, eo quod Claudius stuprum eius potestatis uiribus fretus expeteret, pudicaeque interemptor quam corruptae esse pater maluit.

 

Item:

 

Metellus uxorem quam uinum bibisset fuste percussam interemit, quia quaecumque femina uini usum immoderate appetit, uirtutibus ianuam claudit et delictis aperit.

 

Idem:

 

Sulpicius uxorem dimisit quod eam capite aperto foris uersantem cognouerat. Antistius uxorem repudiauit quod illam in publico cum quadam libertina uulgari secreto loqui uiderat. Sempronius uxorem dimisit quod se ignorante ludos spectaret.

 

Proh pudor! et multos Christianorum nouimus lenocinium in uxoribus exercentes!

 

[2.104] Sed nec ista continentiae uirtus aut pudicitiae amor feminis ipsis, philosophiae uel litterarum abundantia insignitis, defuisse cognoscitur, ut hoc insigne uirtutum maxime congruere philosophicae cognoscamus excellentiae, et quantum semper ab obscenis uoluptatibus concupiscentiae decor se subtraxerit philosophiae. Unde Hieronumus in eodem Contra Iouinianum:

 

Quid referam, inquit, Sibyllam Erythream atque Cumanam et octo reliquas -- nam Varro decem fuisse autumat -- quarum insigne uirginitas est et uirginitatis praemium diuinatio.

 

Idem in eodem:

 

Diodorus Socraticus quinque filias dialecticas insignes pudicitiae habuisse narratur, de quibus et Philo Carneadis magister plenissimam scribit historiam.

 

[2.105] Quod si etiam post philosophas aut litteratas feminas, ad saeculares uel laicas uenire deleetat, nec de talibus exempla deerunt quae nos ad pudicitiam inuitent, tam de innuptis quam de nuptis. Unde Hieronumus in I quoque Contra Iouinianum talium quoque laudem prosecutus ait:

 

Demotionis Areopagitarum principis uirgo filia, audito sponsi Leosthenis interitu, se interfecit, asserens quamquam intacta esset corpore, tamen si altemm accipere cogeretur, quasi secundum acciperet, cum priori mente nupsisset.

 

Item:

 

Quis ualeat, inquit, silentio praeterire septem Milesias uirgines, quae, Gallorum impetu cuncta uastante, ne quid indecens ab hostibus sustinerent, mortem sumpserunt, exemplum sui cunctis urginibus relinquentes, honestis mentibus maius pudicitiam esse quam uitam.  Nicanor, uictis Thebis atque subuersis, unius captiuae uirginis amore superatus est. Cuius coniugium expetens, quod captiua optare debuerat, sensit pudicis mentibus plus uirginitatem esse quam regnum.  Interfectam propria manu flens et lugens amator tenuit. Sarrant scriptores Graeci et aliam Thebanam uirginem, quam hostis Macedo corruperat, dissimulasse paulisper dolorem, et uiolatorem uirginitatis suae iugulasse postea dormientem, seque interfecisse cum gaudio, ut nec uiuere uoluerit post perditam castitatem nec ante mori quam sui ultrix existeret.

 

[2.106] Quantum autem uirtutem pudicitiae Deus approbet manifestis miraculis in talibus quoque uirginibus declarare non est dedignatus. Unde inter caetera idem Hieronymi liber ita continet:

 

Claudia uirgo Vestalis cum in suspicionem uenisset stupri, fertur cingulo duxisse ratem quam hominum milia trahere nequiuerant.

 

Ad hoc et illud Sidonii pertinet in Propenticon ad libellum suum ita loquentis:

 

Qualis nec Tanaquil fuit nec illa
Quam tu, Trecipitine, procreasti,
Qualis nec Phrygiae dicata Vestae
Quam contra satis Auulam tumentem
Duxit uirgineo ratem capillo.

 

[2.107] Sin autem post uirginalem castimoniam ad coniugalem transmigrare iuuet, quantaque reuerentia, quam integro amore fidem coniugii illaesam seruare et gentes studuerint, nec in his exemplorum copia defuerit. Praestat in exemplo illa Lucretia quam omnes fere Romani, tam poetae quam historiographi, dignis laudibus pro castitatis amore conati sunt afferre. Unde est illud Valerii Maximi:

 

Lucretia, a Tarquinio per uim stuprum pati coacta, cum iniuriam suam coram amicis deplorasset, ferro se quod ueste tectum attulerat interemit.

 

Item:

 

Plautius (Horestillae) uxoris suae morte audita, scricto ferro incubuit eiusque amore se interfecit.

 

Item idem:

 

Porcia Catonis filia, cum apud Philippos interemptum uirum suum Brutum audisset, quia ferrum deerat, ardentes ore carbones haurire non dubitauit, nouo genere mortis assumpto.

 

Et iterum:

 

Hypsicrates Metridatem coniugem suum uere amauit; propter quem formae suae decorem in habitum uirilem conuertit. Tonsis enim capillis, equo se et armis assueuit, quo facilius laboribus eius interesset.

 

[2.108] Quis itaque non attendat quantum in omni gente semper Deo accepta fuerit carnis integritas, et continentia uitae, cum, beato etiam attestante Hieronymo, supra dictae septem Sibyllae ex uirginitatis suae decore spiritum meruerint prophetiae. Qui et Claudiam Vestalem uirginem a suspicionis labe protegens admirabilis signi miraculo non tacuit. Et quid mirum, cum hoc illis continentia uitae contulerit, si magna apud Deum promeruerit tanta philosophorum abstinentia et continentia, cum haec tanto laudabiliora in eis uideantur et maiori reputanda merito, quanto minus ad haec aliorum praedicatione uel exemplis incitati sunt, sed propria ratione et naturalis legis instructione commoti. Sicut enim constat nos tam naturali quam scripta lege utriusque Testamenti et tot uel ipsius Domini uel sanctorum patrum exemplis instructos tanto deterius delinquere quanto inexcusabilius, ita e contrario tanto eorum uenialiora erant mala et laudabiliora uidebantur bona. Unde et Dominus Iob gentilem non immerito caeteris qui tunc temporis erant fidelibus praetulit dicens:

 

Quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo

 

quamuis multi etiam de filiis Abrahae tunc superessent, cum hic post legem etiam datam in tempore Israeliticorum Iudicum, ut beatus asserit Gregorius, fuisse signetur.

 

[2.109] Hinc est et illa Hieronymi commendatio in laudem Titi imperatoris et confusionem nostram Super epistolam ad Galatas:

 

Titus, inquit, filius Vespasiani, qui in ultionem Dominici sanguinis subuersis Ierosolymis Romam uictor ingressus est, tantae dicitur fuisse bonitatis ut, cum quadam nocte sero recordaretur in cena quod nihil boni die illa fecisset dixerit: 'Amici, hodie diem perdidi'. Nos putamus non perire nobis horam, diem, momenta, tempus, aetates, cum otiosum uerbum loquimur pro quo rationem reddituri sumus in die igdicii. Quod si hoc ille sine lege, sine Euangelio, sine Saluatoris et apostolorum doctrina, naturaliter et dixit et fecit, quod nos oportet facere in quorum condemnationem habet et Iuno uniuiras et Vesta uniuirgines et alia idola continentes?

 

[2.110] Legerat, ni fallor, praedictus sanctus illud Suetonii uel consimile de excellentia supra nominati principis: 'Titus, amor ac deliciae generis humani', id 'obstinatissime tenuit ne quem' ad se accedentem postulandi gratia

 

sine spe dimitteret. Quin etiam admonentibus domesticis quod plura polliceretur quam praestare posset, non oportere, ait, quemquam a sermone principis tristem discedere.

 

Idem recordatus super cenam quod nihil tota die cuiquam praestitisset, dixit: 'Amici, diem perdidi'. Idem 'febrim nactus', qua et mortuus,

 

cum lectica ueheretur, suspexisse dicitur caelum multumque conquestus est eripi sibi uitam immerenti. Neque enim exstare ullum suum factum quod sibi esset paenitendum, excepto dumtaxat uno. Id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque cuiquam

 

notum fuit.

 

[2.111] De cuius etiam patre Vespasiano quam mirabile sit illud quod in eodem Suetonius praemittit et quam accepta Deo fuisse opera eius, ipsa miraculorum dona testantur, quis non intelligat? Sic nempe scriptum est: Vespasianum necdum imperatorem

 

quidam e plebe luminibus orbatus, item alius debilis crure sedentem pro tribunali pariter adierunt, orantes opem ualetudini, demonstratam a Serapide per quietem, restituturum oculos si inspuisset, confirmaturum crus si dignaretur calce contingere. Hortantibus amicis, licet inuitus, utrumque tentauit nec defuit euentus.

 

[2.112] Quod si etiam consideremus quantum talibus hominibus, etiam in infidelitate sua mortuis uel sine sacramen torum gratia defunctis, ante actae uitae pia opera profuerint, nec de hoc nobis testimonia deerunt. Legat quislibet capitulum XLIII libri II Vitae beati Gregorii, et inueniet quantum iustitia Traiani gentilis imperatoris tam Deo ipsi quam praedicto sancto acceptabilis exstiterit, cum praedictus sanctus eius animam, qui post Euangelii quoque traditionem sine fide et gratia baptismatis defunctus fuerat, a poenalibus locis et inferni cruciatibus, precum instantia suarum et abundantia lacrymarum eruisse scribatur. Compunctus quidem uehementissime super recordatione illius iustitiae praedicti imperatoris, quam in tanto arto positus uiduae occurrenti fecerat, de qua ibidem uidelicet scriptum est quod dum

 

quodam tempore Traianus ad immirtentis belli procinctum uehementissime festinaret

 

et uiduae cuidam proclamanti pro uindicta filii sui interfecti

 

si sanus reuerteretur a praelio, uindictam per omnia se facturum responderet, uidua dixit: 'Si tu in praelio mortuus fueris, quis milõi praestabit'? Traianus respondit: 'Ille qui post me imperabit'.  Vidua dixit: 'Et quid tibi proderit, si alter mihi iustitiam fecerit'?  Traianus respondit: 'Utique nihil'. Et uidua: 'Nonne, inquit, tibi melius est, ut tu mihi iustitiam facias, et tu pro hoc mercedem tuam recipias quam alteri hanc transmittas'? Tunc Traianus, ratione pietateque pariter commotus, equo descendit

 

et peregit iudicium. Huius itaque iustitiae tam clementis et iusti imperatoris clementissimus papa recordatus, et hoc plurimum attendens quod pro aeterna remuneratione id factum referatur ab imperatore, ad sancti Petri apostoli basilicam peruenire ausus dicitur,

 

ibique tamdiu super errore tam clementissimi principis defleuisse, quousque responsum sequenti nocte accepisset se pro Traiano fuisse exauditum

 

eruta quidem anima eius de locis poenalibus, quamuis, ut ibidem dicitur, non ideo credere cogamur introductam eam fuisse in regnum caelorum, ne forte uerbis Veritatis praeiudicemus quibus dicitur:

 

Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.

 

[2.113] Sed fortasse illud maiori admiratione suscipitur quod In consolationem super morte Valentiniani imperatoris ad sorores ipsius beatus scripserit Ambrosius. Ubi quidem praedictus sanctus omnino adstruere intelligitur eum a se iam catechizatum sed nondum baptizatum, ex ante actae uitae bonis operibus ueniam impetrasse post mortem et sortem electorum sine baptismi gratia percepisse, cum hoc non solum Euangelio, uerum et sanctis doctoribus aduersari penitus uideatur. Unde Gennadius, De orthodoxa fide:

 

Baptizatis tantum interesse salutis; nullum catechumenum, quamuis in bonis operibus defunctum, uitam aeternam habere credamus, excepto martyrio ubi tota baptismi sacramenta complentur.

 

[2.114] Haec autem sunt illa Ambrosii uerba in praefata Epistola de morte Valentiniani ad sorores ipsius:

 

Audio uos dolere quod non accepit sacramenta baptismatis. Dicite mihi qui etiam dudum hoc uoti habuit ut, cum in Italiam uenisset, initiaretur et proxime baptizari se a me significauit et ideo prae caeteris causis me accercendum putauit, non habet ergo gratiam quam desiderauit? non habet quam poposcit? Et quia poposcit accepit. Et ubi illud est: Iustus quacumque morte praeuentus fuerit, anima eius in requie erit? Solue igitur, Pater sancte, munus seruo tuo.

 

Item:

 

Non metuebat hominibus displicere ut tibi soli placeret in Christo.  Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam? Aut si, quia solemniter non sunt celebrata mysteria, hoc mouet, ergo nec martyres, si catechumeni fuerint, coronantur. Quodsi suo abluuntur sanguine, et hunc tua pietas abluit et uoluntas.

 

Item:

 

Et huic adhuc intercessionem addisco cui remunerationem praesumo, pio requiem eius poscamus affectu.

 

Item:

 

Doleo in te, fili Gratiane, doleo etiam in te, fili Valentiniane. Tu per me putabas eripi te periculis. Tu me non solum ut parentem diligebas, sed ut redemptorem tui et liberatorem sperabas. Tu dicebas: 'Putasne uidebo patrem meum?' Speciosa de me uoluntas tua, sed non efficax praesumptio. Hei mihi! uana spes in homine! hei mihi! quid uoluntatem tuam non ante cognoui! Domine, quia nemo habet quod alii plus deferat quam quod sibi optat, non me ab illis post mortem separes quos in hac uita carissimos sensi. Domine, peto ut ubi ego fuero et illi sint mecum. Te quaeso, summe Deus, ut carissimos iuuenes matura resurrectione suscites et resuscites, ut immaturum hunc uitae istius cursum matura resuscitatione compenses.

 

[2.115] Quod si hi, post Euangelii traditionem, sine fide Iesu Christi uel gratia baptismi, tanta apud Deum ex ante actae uitae meritis obtinuerunt, quid de philosophis ante aduentum Christi, tam fide quam uita clarissimis, diffidere cogamur ne indulgentiam sint assecuti, aut eorum uita et unius Dei cultus -- quem ipsi tunc temporis praecipue habuerunt et scribendo praedicauerunt -- magna eis a Deo dona tam in hac quam in futura uita non acquisierit et quae necessaria saluti essent ostenderit, cum scriptum sit:

 

Intellectus bonus omnibus facientibus eum

 

et tanta sit diuinae gratia misericordiae, ut inuitis quoque suae praestet beneficia?

 

[2.116] Quod si post uitam philosophorum, nobis ad nostrae confusionem impudentiae a sanctis patribus propositam, de eorum doctrina discutere libet, intelligemus, tam testimoniis sanctorum quam manifesta ratione, quam sit ea quoque sacris litteris necessaria, non solum in his quae ad documenta morum attinent uel ad sacrae fidei testimonia, uerum ad omnia quaestionum genera rationibus terminanda, siue ad allegoriarum quoque mysteria discutienda, quas frequenter in naturis numerorum inuestigamus.

 

[2.117] Unde nobis praecipue tam dialecticam quam arithmeticam beatus commemorat Augustinus, qui adeo in secundo libro De ordine dialecticam commendare ausus est, ut eam solam esse scientiam profiteri uideatur, cum eam solam posse facere scientes dicat:

 

Disciplinam, inquit, disciplinarum, quam dialecticam uocant. Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit quid sit, quid uelit; scit scire sola scientes facere non solum uult sed etiam potest.

 

Idem in II De doctrina Christiana:

 

Restant, inquit, ea quae non ad corporis sensus sed ad rationem pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in sanctis litteris sunt penetranda, plurimum ualet. Tantum ibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium.  Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque ita ueras imitantes ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui sophistice loquitur odibilis est.

 

[2.118] Qui rursus in eodem, cum in ipsis philosophorum dictis nostram consideraret messem, adiecit atque ait:

 

Philosophi qui uocantur, si qua forte uera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tamquam iniustis possessoribus in usum nostrum uendicanda. Sicut enim Aegyptus non tantum idola habebat quae populus Israel detestaretur, sed etiam uasa atque ornamenta de auro et argento et uestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo uendicauit, praecepto Dei, ipsis Aeguptius nescienter commodantibus ea quibus non bene utebantur, sic doctrinae omnes gentilium et liberales disciplinae, usui ueritatis aptiores, etiam morum quaedam praecepta continent deque ipso e Deo colendo nonnulla uera inueniuntur apud eos.

 

Item in eodem, de philosophis:

 

Dederunt aurum et argentum et uestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur.

 

[2.119] Nouerat itaque iste ecclesiasticorum maximus doctorum et a philosophia olim gentili ad ueram, quae Christus est, sophiam conuersus, quae in philosophicis de Deo legerat scriptis, et quam indignum esset philosophicas quoque disciplinas, quae inter maxima dona Dei semper in terris effloruerunt, auctorem suum atque omnium non agnoscere et ei quoque cui obtemperant omnia non deseruire. Attendebat et illud quod in Ecclesiastico seriptum est:

 

Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens et in prophetis uacabit, narrationem uirorum nominatorum conseruabit et in uersutias parabolarum simul introibit, occulta prouerbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conuersabitur.

 

[2.120] Unde et a sanctis postmodum patribus non incongrue liberalium artium studia, tamquam sacrae Paginae admodum necessaria, plurimum commendantur, cum omnino poetica figmenta Christianis interdicantur, non solum quia falsitate referta sunt et os quod mentitur occidit animam, uerum etiam quia inanium fabularum cogitationibus ad desideria turpitudinum quae finguntur alliciunt animum, atque a sacrae lectionis meditatione nos abducunt. -- De utrisque autem in promptu sunt nobis sanctorum testimonia.

 

[2.121] Synodus Eugenii papae, tempore Ludouici:

 

De quibusdam, inquit, locis ad nos refertur non magistros neque curam inueniri pro studio litterarum. Idcirco uniuersis episcopis subiectisque plebibus, et aliis locis in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia habeatur, ut magistri et doctores constituantur qui studia litterarum liberaliumque artium habentes, dogmata doceant, quia in his maxime diuina manifestantur atque declarantur mandata.

 

Quasi et pro istis dicat Apostolus:

 

Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.

 

[2.122] De poeticis autem figmentis quos nonnulli libros grammaticae uocare consueuerunt, eo quod paruuli ad eruditionem grammaticae locutionis eos legere soliti sunt, talia sanctorum sanxit auctoritas. Hieronymus, Ad Damasum papam de filio prodigo:

 

Daemonum cibus est carmina poetarum, saecularis sapientiae, rhetoricorum pompa uerborum.

 

Et post aliqua:

 

Absit, inquit, ut de ore Christiani sonet 'Iupiter omnipotens' et 'me Hercle' et 'me Castor' et caetera magis portenta quam numina! Ac nunc etiam sacerdotes Dei, omissis euangeliis et prophetis, uidemus comedias legere, amatoria Bucolicorum uersuum uerba cantare, tenere Vergilium, et id quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere uoluntatis.

 

Idem, Super epistolam ad Ephesios: Educate, ait Apostolus filios in disciplina et correptione Domini:

 

Legant episcopi atque presbyteri qui filios suos saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comedias legere et amorum scripta turpia cantare, de ecclesiasticis forsit an sumptibus eruditos, et quod in corbonam pro peccato quilibet pauper totam substantiam effundens obtulerat, hoc in Saturnalium sportulam et Mineruae, aut in sumptus domesticos aut in sordida scorta conuertit.

 

Item idem in Epistola ad Eustochium uirginem:

 

Quae communicatio lucis ad tenebras? Quis consensus Christo ad Belial?  Quid facit cum psalterio Horatius, cum Euangelio Maro, cum Apostolo Cicero?

 

[2.123] Qui etiam statim in eadem Epistola se propter lectionem Platonis seu aliorum philosophorum quibus intendebat, cum ei sermo propheticus incultus horreret, raptum in spiritu fuisse ante tribunal districti iudicis asserit, ubi interrogatus conditionem suam, Christianum se esse respondit. Cui ille cui praesidebat:

 

Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum.

 

Cui denique post multa uerba prece assistentium sanctorum et quasi sub obtestatione sacramenti quod numquam amplius saeculares libros legeret, uix impetrare potuit indulgentiam per quam euaderet. Unde et Rabanus, De pressuris ecclesiasticis, parte II:

 

Legimus, inquit, de beato Hieronymo quoniam, cum librum legeret Ciceronis, ab angelo est correptus eo quod Christianus uir paganorum intenderet figmentis.

 

[2.124] Isidorus, Sententiarum libro III, capitulo XIII:

 

Ideo prohibetur Christianus legere figmenta poetarum quia per oblectamenta inanium fabularum mentem excitat ad incentiua libidinum.  Non enim solum thura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo.

 

Item:

 

Cauendi sunt libri gentilium et propter amorem sanctarum scripturarum uitandi.

 

Simplicioribus litteris non est praeponendus succus grammaticae artis. Meliores enim sunt communes litterae et simpliciores et ad solam utilitatem pertinentes. Illae uero nequiores sunt quae ingerunt mentis elationem. Meliores sunt grammatici quam haeretici. Grammaticorum doctrina potest etiam proficere ad uitam, dum fuerit in meliores usus assumpta.

 

Ex concilio IV Carthaginensi, capitulo IX:

 

Episcopus gentilium libros non legat, haereticorum autem pro necessitate et tempore.

 

Gregorius Desiderio episcopo:

 

Peruenit ad nos fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere.  Quam rem ita moleste suscepimus ac sumus uehementius aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant, in gemitum et tristitiam uerteremus, quia uno se ore cum Iouis laudibus Christi laudes non capiunt. Et quam graue nefandumque sit episcopum canere quae nec laico religioso conueniat, ipse considera.

 

[2.125] Unde et Plato ipse, ut supra meminimus, cum ciuitatis recte ordinandae traderet institutionem, poetas a ciuitatibus eiciendos esse decreuit. Quod quidem in quantam nostri condemnationem et confusionem factum sit, quis discretus non animaduertat? Quibus non solum illud dicitur quod os quod mentitur occidit animam, uerum de omni otioso uerbo districta exigitur ratio.

 

[2.126] Si iuuat Christianum legere ad eruditionem locutionum uel sententiarum, numquid hoc plene efficere non potest nisi poeticis studendo figmentis et inanibus fabulis? Quae sunt genera locutionum, qui ornatus uerborum quae sacra Pagina non habeat, maxime parabolarum et allegoriarum aenigmatibus referta et ubique fere mysticis redundans inuolucris? Quae sunt urbanitates locutionum quae mater linguarum Hebraica non docuerit, praesertim cum Palestinae terrae etiam plebem parabolis esse assuetam non lateat, ut his quoque Dominum Tesum loqui eis oporteret cum Euangelium praedicaret? Quae deesse fercula possunt spirituali Domini mensae, id est sacrae Scripturae, in qua, iuxta Gregorium et elephans natat et agnus ambulat? Cuius quidem intelligentia ita omnium alimentorum et deliciarum copiis exuberat ut sola ipsa triplici expositione perfectionem teneat doctrinae, in qua quislibet et dictaminis suauitatem multo amplius et facilius quam apud poetas addiscet, et simul morum honestatem et aedificationem animae plene percipiet.

 

[2.127] Quis enim, non dico poetarum, uerum etiam philosophorum maturitate dictaminis beatum Hieronumum, quis in suauitate beatum Gregorium, quis in subtilitate beatum aequiparet Augustinum? In illo quidem Ciceronis eloquentiam, in istis Boethii suauitatem et Aristotelis inuenies subtilitatem, et, ni fallor, multo amplius, si singulorum conferas scripta. Quid de eloquentia Cypriani siue Origenis et aliorum innumerabilium ecclesiasticorum doctorum, tam Graecorum quam Latinorum, in omnibus liberalium artium studiis eruditissimorum? Cyprianum in dictamine omnes transcendisse gentiles, ipsorum quoque gentilium iudicio, beatus asserit Augustinus ubi quaedam dicta cuiusdam Epistolae Cypriani inducta sunt a Christianis, in ipsum certaminis conflictum inter Christianos et gentiles habitum, qui de eorum doctoribus in dictando praeualuisset. Sunt autem haec illa Cypriani uerba, dicentis quodam loco:

 

Petamus hanc sedem. Dant secessum uicina secreta. Ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per harundines baiulas repunt, uiteam porticum frondea tecta fecerunt.

 

De quo quidem uerborum istorum ornatu beatus Augustinus in IV De doctuina Christiana meminit dicens:

 

Exigua et fragilia bona spumeo uerborum ambitu ornantur. Est tale aliquid in Epistola beati Cypriani. Ait ergo quodam loco: 'Petamus hanc sedem' etc.

 

[2.128] Quod si in breui assequi iuuat Christianos lectores tam genera constructionum quam ornatus uerborum, plene id percipient ex ipsis artibus quae ista ex integro et aperte tradunt, grammatica scilicet, dialectica, rhetorica; nec opus est diu detineri in fabulosis poetarum, ut haec colligant quae ibi aut raro aut obscure atque imperfecte notantur. Unde nec Tullius in Rhetorica, cum de elocutione plene instrueret, poeticis uti uoluit exemplis, sed propriis, in quibus plenius, ut ipsemet ait, ars emineret.

 

[2.129] Quid ergo episcopi et religionis Christianae doctores poetas a ciuitate Dei non arcent, quos a ciuitate saeculi Plato inhibuit? immo quid in solemnibus magnarum festiuitatum diebus quae penitus in laudibus Dei expendi debent, ioculatores, saltatores, incantatores, cantatores turpium acciunt ad mensam, totam diem et noctem cum illis feriant atque sabbatizant, magnis postmodum eos remunerant praemiis quae de ecclesiasticis rapiunt beneficiis, de oblationibus pauperum, ut immolent certe daemoniis? Quid enim sunt tales histriones nisi praecones, et, ut ita dicam, apostoli daemonum per quorum ora uel gestus praedari miseras non cessant animas? Grauat profecto et taedet auditores quae in ecclesia Dei dicuntur. Molestum est illis quod offerunt Christi altaribus nec in ipsis missarum solemnus ad unius horae spatium a uaniloquus cohibere possunt. Totus flagrat et anhelat animus foras ad curiam daemonum et conuentus histrionum, ubi sunt in oblationibus prodigi et cum summo solentio et toto desiderio attenti illi, ut dictum est, diabolicae praedicationi. Parum fortassis et hoc diabolus reputat quod extra sacra loca basilicarum gerunt, nisi etiam scenicas turpitudines in ecclesiam Dei introducat. Proh dolor! audet hoc, et proh pudor! perficit, atque ante ipsa Christi altaria, omnibus iam ubique introductis turpitudinibus, per solemnitatum conuentus templa dedicantur daemonibus, et sub religionis et orationis obtentu, ad explendam libere lasciuiam, omnibus undique tam uiris quam feminis conuenientibus, Veneris celebrantur uigiliae.

 

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License