IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER QUINTUS | «» |
[5.1] Expeditis his quae ad singularem Christianae fidei professionem attinere uidentur, de discretione uidelicet trium personarum in una eademque penitus ac simplici diuinitatis substantia, iuuat in huius summi boni perfectione contemplanda mentis aciem altius imprimere, ac diligentius singula retractando quaecumque aliquid quaestionis habere uidentur, uerisimilibus et honestissimis rationibus definire, ut quo amplius innotuerit huius summi boni perfectio, maiori unumquemque ad se trahat desiderio. Ac primo de unitate diuinae substantiae, postmodum de personarum recapitulandum est Trinitate. In superioribus itaque libellis ad nostrae professionis defensionem elaboratum est, hic uero ad ipsius amplificationem elaborandum.
[5.2] Prima igitur sit de ratione credendi unum Deum discussio, et quod unum magis quam plures credi attineat. Ubi et prima se ingerit quaestio: an humana etiam ratione diuina celsitudo indagari potuerit, ac per hanc a creatura sua creator recognosci? an se potius ipse Deus signo aliquo sensibili suam ei notitiam primum exhibuerit, uelut in angelo aut in quacumque ei specie primitus apparens, sicut de primis legitur parentibus quibus in paradiso locutus fuisse perhibetur? Et fortassis ita primo factum est, ut in aliqua scilicet uisibili specie, inuisibilis creator ipse homini se reuelaret.
[5.3] Si tamen ipsam uim rationis diligentius attendamus, cuius proprium est omnem transcendere sensum et ea uestigare quae sensus non ualet attingere, profecto quanto quaeque res subtilioris est naturae et a sensu remotior, tanto rectius rationis se committit iudicio et maius in se rationis studium prouocare debet. Verum etiam, cum per insigne rationis imagini Dei specialiter homo comparetur, in nihil aliud homo pronius eam figere debuerat quam in ipsum cuius imaginem, hoc est expressiorem similitudinem, per hanc obtinebat, et in nullam fortasse rem percipiendam pronior esse credenda est quam in eam cuius ipsa amplius adepta sit similitudinem. Facile quippe est ex similibus similia coniici, et quo quisque alteri similior est, facilius ex se ipso ad eius notitiam pertingere ualet cui est ipse per naturam uicinior.
[5.4] Quod si et in hoc ipsa quoque sensuum experimenta necessaria fuisse uideantur, ut uidelicet a sensibilibus ad intelligibilia duceremur, facile id etiam erat ut optimus omnium conditor atque dispositor Deus per ea quae tam mirabiliter et facit et ordinat, ex ipsis suis quantus sit operibus indicaret quia et pro qualitate operum quae uidentur, absentis artificis industriam diiudicamus. Hoc quidem modo et ipse perhibet Apostolus Deum sui notitiam reprobis quoque contulisse, iuxta quod ad Romanos scribens, inexcusabilem omnem hominem esse conuincit et de contemptu sui conditoris arguendum, cum eius notitiam lex ipsa naturalis, quae in ratione consistit, et iam sine scripto in ipsa operum eius exhibitione omnibus afferret. Ait quippe sic:
Reuelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui ueritatem Dei in iniustitia detinent, quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque efus uirtus et diuinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia, cum cognouissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt aut gratias egerunt.
Et post aliqua:
Propter quod inexcusabilis es, o homo, omnis qui iudicas, hoc est qui rationis uteris iudicio in bonis et malis discernendis atque in ipsa creatoris et creaturarum discernendis naturis.
[5.5] Unde et Salomon nonnullos mundi sapientes se uehementer mirari insinuat, quomodo scilicet mundum ratione uestigauerunt naturamque ipsius per singulas eius partes disserere conati sunt, nondum creatorem ipsius animaduertentes quem facilius ratione percipere poterant. Si enim, inquit, tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum, quomodo ipsius mundi Deum et creatorem non facilius inuenerunt?
[5.6] Hoc et ille Latinorum maximus philosophorum Tullius diligenter intuitus, cum non solum optime factum, uerum etiam optime disponi mundum conspiceret, prouidentia id potius agi quam fortuitu confirmat, tam suam nobis in hoc quam caeterorum rationem exposuit philosophorum. Unde est illud in Rhetoricae:
Melius, inquit, accurantur quae consilio geruntur quam quae sine consilio administrantur. Domus ea quae ratione regitur omnibus est instructior rebus et apparatior quam ea quae temere et nullo consilio administratur. Exercitus is cui praepositus est sapiens et callidus imperator omnibus partibus commodius regitur quam is qui temeritate aut stultitia alicuius administratur. Eadem nauigii ratio est.
Hoc itaque proposito et collatione similitudinum conuenienter adstructo, assumptionem statim aggregans syllogismi:
Nihil autem, inquit, omnium rerum melius quam omnis mundus administratur.
Nam et signorum, inquit, ortus et obitus definitum quemdam ordinem seruant, et annuae commutationes non modo quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt, uerum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque uicissitudines nulla in re umquam mutatae quidquam nocuerunt. Quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari.
Quod si melius, inquit, geruntur ea quae consilio quam quae sine consilio administrantur -- nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur -- consilio igitur mundus administratur.
[5.7] Quanta autem ratione cuncta in mundo fiant ac disponantur, maximus omnium philosophorum Plato diligenter attendens ait:
Nihil fit cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat.
Quae enim quantum ad nos fortuitu dicuntur atque inopinate prouenientia, certis in Deo rationis legibus confixa sunt atque optimo quaeque fiunt consilio. Hoc uero quo optime cuncta fiunt ac disponuntur consilium, alii Deum, alii naturam ipsam rerum, alii mentem seu animam mundi uocare consueuerunt, omne autem id summum bonum esse intellexerunt. Quod professus est Socrates. Primus autem Anaxagoras interuniuersos philosophos diuinum animum omnium effectorem naturarum sensisse perhibetur, sicut in VIII De ciuitate Dei beatus commemorat Augustinus. Unde et illud est in epistola eiusdem Ad Macedonium:
Non propterea ueritas cara esse debet quia non latuit Anaxagoram, sed quia ueritas est, etiamsi nullus illorum cognouisset.
[5.8] Facile autem illud quoque ratione coniici poterat mundum etiam ipsum et quae in eo sunt a se ipsis non esse, nec per se subsistere, sed ab alio quocumque longe cunctis excellentiore cuncta optime tam fieri quam regi. Quippe quod a se ipso est, natura dignius esse constat quam quod ab alio est. Et omne quod rationis atque intelligentiae capax est, uniuersis aliis excellentius esse non ambigitur. Non igitur oportet rationalem substantiam ab alio esse concedi, si ratione carentem a se esse ponamus. Nemo autem est nostrum qui se ipsum ignoret a se mininie esse sed ab alio gigni. Quomodo igitur ea quae ratione carent ab alio esse negabimus? Partes itaque mundi, quae naturaliter priores sunt, factas esse conuenit, ac per hoc ab alio mundum exordium ducere atque factum esse. Quippe quem etiam propter hominem factum esse constat, cui singulis suis partibus deseruit, longe indigniorem eo esse conuenit, ac per hoc minime concedi oportet hunc non esse factum, cum ille factus sit. Multo minus etiam conuenit ut suo regimine non rationalia quam rationalia nitantur. Hominem autem, quamuis rationalis sit, nequaquam suo regimini sufficere constat, cum se ipsum quomodo uult in huius uitae pelago regere non ualeat. Multo igitur minus proprio regimini committi conuenit, quae, qua se regere possint, ratione carere certum est. Id uero est mundus siue eius singulae particulae. Et his quidem uel consimilibus rationibus omnia quae in mundo sunt conditorem seu rectorem habere manifestum arbitror. Quem nos Deum dicimus.
[5.9] De cuius nunc unitate superest disputare, ut magis uidelicet unum conditorem ac rectorem mundo praeesse conueniat quam plures, atque unum potius Deum ac Dominum omnium quam plures credi oporteat. Certum quippe est omnia tanto maiori concordia regi, quanto paucioribus cura regiminis eorum commissa est. Nihil autem melius aut maiori concordia regi quam mundum constat uniuersum, sicut supra Tulliana exposuit ratio. Uni igitur eius regimen subiectum est. Nihil quippe, ut dictum est, maiori concordia quam mundus regitur, nec etiam res ea quaelibet cui unus tantum praesidet rector. Nullo itaque modo pluribus rectoribus mundus subiacet sed uni tantum. Tanto quippe maior in omnibus custoditur concordia, quanto maior tenetur identitas, et tanto amplius concordia receditur, quanto ab unitate magis absceditur. Ut ergo summa sit concordia, summa teneatur identitas ac praecipua conseruetur unitas. Nihil autem cum aliquo ita ut secum idem esse uel unum potest, nec ita alii concordare ut sibi, cum a se ipso nihil dissimile sit. Ad unum itaque cuncta spectare ac referri conuenit, ut quod rerum diuersitate agitur, una ratione concorditer administretur, modo in omnibus quem oportet seruato. Sed nec plures ad rerum creationem magis quam ad generale earum regimen conuenire credendum est, sed ab uno naturas omnes fieri sicut et regi opportune creditur, ut tanto concordius regi ualeant quanto maiori sunt connexae concordia.
[5.10] Tanto autem maior est earum concordia, quanto amplius ab uno eodemque penitus semper principio manant, et earum artifex a multiplicitate ac diuersitate recedit. Facta autem sunt primitus ut optime postea regerentur. Et quae fiebant ut regerentur, ad regendum utique dum fierent praeparabantur. Ut ergo optime regerentur facta, optime dum fierent ad regendum erant praeparanda. Quomodo autem optime praepararentur dum fierent, ut facta postmodum optime regerentur, nisi summa inuicem concordia ex ipsa creatione sui colligentur, ut eo amplius concorditer atque melius regantur, quanto concordius in ipsa eorum conditione naturae ipsorum sunt inuicem colligatae?
[5.11] Ad quam etiam conditionis concordiam sicut et regiminis, unitas ipsa atque identitas maxima conditoris proficit, ut hinc quoque unum eumdemque penitus conditorem sicut et rectorem omnium esse constet. Quem nos Deum dicimus ac summum iure profitemur bonum. Qui quomodo summum diceretur bonum, nisi caeteris omnibus praecelleret bonis? Quod uero omnibus aliis praecellit, unum protecto et unicum esse conuenit. Et quod in se perfectum esse conceditur atque ad omnia quae facienda sunt ex propria uoluntate per se sufficiens, ex quo et omnipotens dicitur, compar aliquod bonum habere non potest. Neque enim bonum esse poterit quod superfluum sit. Superfluus autem alius uel creator esset uel rector si unus ad omnia quae aeque sufficiat ut plures. Sufficit autem cum sit summum ac perfectum atque ad omnia sufficiens, ut dictum est, bonum. Nullo itaque modo plures deos esse siue credi conuenit.
[5.12] Sed fortassis, inquies, quia quo melius est quodlibet bonum, eius multiplicatio melior esset, atque ita illud summum bonum quod dicitur Deus, melius fore multiplicatum quam unicum, et si ipsum extollere cupimus ac magnificare, magis ipsum multiplex quam simplex praedicandum esse. -- Sed ad hoc primo respondendum arbitror quod iuxta hanc rationem, quanto plures praedicauerimus deos, tanto amplius diuinae gloriam excellentiae amplificabimus. Infinitos itaque praedicari oporteret deos, ut infinitam eius gloriam magnificemus, praesertim cum nulla sit ratio qua ad certum numerum aliquem ea reduci queat, quam iuxta praedictam rationem tanto magis amplificabimus, quanto amplius numerum eius extenderimus; atque ita plura esse summa bona quam inferiora conueniret, immo omnino infinita esse, ut nec eorum scientia esse possit quorum nullus in natura terminus occurreret, nec ipse etiam Deus ea per scientiam comprehenderet quae nullo naturae termino comprehenduntur.
[5.13] Praeterea, si plures sint dii, quomodo deum quemcumque summum bonum dicemus, cum aliquid maius sit ipso, ipsa uidelicet deorum multitudo quam quislibet unus ex ea multitudine? Sed nec bonum dicendum esset quod, ut iam ostendimus, superfluum esset. Denique, omnis multitudo totum quoddam est, et omne totum propriis partibus posterius esse naturaliter constat, atque omne quod simplicius est, tanto firmius esse necesse est, cum omne compositum natura dissolubile sit, et tanto infirmius quam dissolutioni magis obnoxium. Quis etiam quodlibet bonum tanto pretiosius esse deneget quanto rarius, et eo magis gloriosum quo magis est unicum? Unde et plerumque ea etiam quae minus sunt necessaria aliis, raritate tamen sui eis omnino praeferuntur, ut aurum ferro, piper frumento.
[5.14] Commendat itaque diuinae gloriam excellentiae ipsa quoque eius singularitas quae operum quoque ipsius maxima est commendatio, tam in his faciendis quam in eis disponendis atque regendis. Nulla quippe tanta fieri concordia uel regi possunt, quanta illa quae unus tantum et condit et regit.
[5.15] Haec quidem ad adstruendam diuinae singularitatern excellentiae pro rationibus induci satis esse arbitror. Quibus et facile assentire quemque bonum existimo, qui nulli inuidus, omnium rerum commendationi plurimum congaudet. Magis autem honestis quam necessariis rationibus nitimur, quoniam apud bonos id semper praecipuum statuitur quod ex honestate amplius commendatur, et ea semper potior est ratio quae ad honestatem amplius quam ad necessitudinem uergit, praesertim cum quae honesta sunt, per se placeant atque nos statim ad se sua ui quadam alliciant. Quam honestum uero sit ac salubre omnia ad unum optimum tam rectorem quam conditorem spectare, et cuncta potius ratione quam casu fieri seu regi, nullus est cui propriae ratio non suggerat conscientiae. Quae enim sollicitudo bonorum nobis operum inesset, si quem nec amore nec timore uereremur, Deum, penitus ignoraremus? Quae spes aut malitiam refrenaret potentum aut ad bona eos alliceret opera, si omnium iustissimus ac potentissimus frustra crederetur?
[5.16] Ponamus itaque ut, dum bonis prodesse ac placere quaerimus, obstinatos cogere non possimus, cum ora eorum non necessariis obstruamus argumentis, ponamus, inquam, hoc si uolunt. Sed opponamus quod nolunt, summam eorum impudentiam arguentes, si hoc calumnientur quod refellere nullo modo possunt et quod plurima tam honestate quam utilitate commendatur. Inquiramus eos qua ratione malint eligere Deum non esse quam esse, et cum ad neutrum cogi necessario possint, et alterum multis commendetur rationibus, alterum nullis, iniquissimam eorum confundamus impudentiam, qui id quod optimum esse non dubitent, omnibusque est tam rationibus quam auctoritatibus consentaneum, sequi respuant et contrarium amplectantur. Quod si de occultis rerum naturis ac de ipso quoque rerum caelestium statu, quas experimentis non possunt discutere ut certi inde ualeant esse, auctoritatibus hominum cedunt, cur de auctore omnium Deo eisdem non acquiescunt? -- Sed haec hactenus aduersus hanc primam ac maximam infidelium obstinationem.
[5.17] Nunc autem ab unitate diuinae substantiae quam quasi fundamentum subiecimus, ad discretionem trium personarum quae eidem insunt substantiae, ordo est commeare, et de diuina potentia uel sapientia seu benignitate, iuxta quae, ut dictum est, tres distinguuntur personae, ad perfectam et integram illius summi boni commendationem, superest diligenti examinatione disserere ut, quo amplius, ut supra meminimus, huius boni perfectio cognita fuerit, magis ad amorem sui quemque alliciat, praesertim cum nullae super his fidelium quoque animos difficiles mouere possint quaestiones, et tanto facilius minus eruditos ad maxima trahere scandala atque infideles iuuare, quanto difficiliores ad soluendum uidentur. -- Ac prima nobis sit de omnipotentia Dei consideratio.
[5.18] Quaerendum itaque primo uidetur quolnodo uere dicatur omnipotens, si non possit omnia efficere? aut quomodo omnia possit, si quaedam nos possumus quae ipse non possit? Possumus autem quaedam, ut ambulare, loqui, sentire, quae a natura diuinitatis penitus aliena sunt, cum necessaria istorum instrumenta nullatenus habere incorporea qucat substantia. -- Quibus quidem obiectis, id praedicendum arbitror quod iuxta ipsos quoque philosophos et communis sermonis usum, numquam potentia cuiusque rei accipitur, nisi in his quae ad commodum uel dignitatem ipsius rei pertinent. Nemo enim hoc potentiae hominis deputat quod ille superari facile potest, immo impotentiae et debilitati eius quod minime suo resistere potest incommodo, et quidquid ad uitium hominis uergit magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae adscribendum est.
[5.19] Unde et Aristoteles in secundo 'qualitatis' genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanatiuum et durum ad potentiam reducit, et aegrotatiuum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotatiuum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non ualet facile huiusmodi passioni resistere, et molle quod leuiter secari aut dissipari potest; sanatiuum uero et durum e contrario ad potentiam reducit, cum tamen sanatiuum dicatur quod non potest facile infirmari, et durum quod non potest leuiter secari. Sicut ergo in supra positis, id est aegrotatiuo et molli, illa posse quae ad incommodum uel debilitatem rei attinent, impotentiae est potius quam potentiae, ita et eadem non posse e contrario potentiae est adscribendum. Alioquin e conuerso impotentiam diceremus potentiam et potentiam impotentiam.
[5.20] Nemo itaque Deum impotentem in aliquo dicere praesumat, si non possit peccare sicut nos possumus, quia nec in nobis ipsis hoc potentiae tribuendum est, sed infirmitati. Unde et Augustinus, De Trinitate, libro XV:
Magna, inquit, eius potentia est non posse mentiri.
Sunt etiam quaedam quae in aliis rebus potentiae deputanda sunt, in alus uero minime, et quae in aliis laudabilia sunt, in aliis reprehensibilia sunt, cum eadem saepe aliarum rerum dignitatem commendent, aliarum uero minime. Veluti si quis hominum ursum uiribus superare possit, hoc magnae hominis potentiae adscribendum est, unde caeteris ipse praecelleret et commendabilior esset. Quod in leone tamen uel elephante pro magno nullus haberet. Inde enim potentem hominem comparatione aliorum hominum diceremus, sed non ita leonem uel elephantem. Sic et in homine quod ambulare ualet, potentiae est adscribendum, quoniam eius necessitudini congruit nec in aliquo eius minuit dignitatem. In Deo uero, qui sola uoluntate omnia complet, hoc omnino superfluum esset quod in nobis necessarium est, atque ideo non potentiae sed uitio penitus tribuendum esset in eo, praesertim cum hoc in multis excellentiae ipsius derogaret, ut ambulare uidelicet posset; ex quo et moueri localiter posset et compositionem pedum admittere, ut et mobilis et dissolubilis esset eius corporea et compacta substantia.
[5.21] Non absurde tamen et de his omnibus quae efficere possumus Deum potentem praedicabimus, et omnia quae agimus eius potentiae tribuemus
in quo uiuimus, mouemur et sumus et qui omnia operatur in omnibus.
Utitur enim nobis in efficiendum quae uult quasi instrumentis. Et id quoque facere dicitur quae nos facere facit, sicut diues aliquis turrim componere per opifices quos adhibet, et posse omnia efficere dicitur qui siue per se siue per subiectam creaturam omnia quae uult et quomodo uult operatur, et ut ita fiant ipse etiam facit. Nam etsi non potest ambulare, tamen potest facere ut ambuletur, hoc est ut aliquis ambulet, cum ipse ad hoc sua creatione quemque aptum praeparet, et in ipso etiam actu ipsum conseruet et sustentet, ut hunc ille actum expleat. Posse itaque Deus omnia dicitur, non quod omnes suscipere possit actiones, sed quod in omnibus quae fieri uelit, nihil eius uoluntati resistere queat.
Voluntati eius, inquit, quis resistet?
et psalmista:
[5.23] Hinc et illud est quod in Enchiridion beatus commemorat Augustinus:
Neque enim ob aliud ueraciter uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, nec uoluntate cuiuspiam creaturae uoluntatis omnipotentis impeditur effectus.
Idem, in libro De spiritu et littera:
Non potest facere iniusta, quia ipse est summa iustitia et bonitas. Omnipotens uero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid uult, ita ut nihil ualeat resistere eius uoluntati quin compleatur, aut aliquo modo impedire eam.
Iohannes Chrysostomus, Homilia XXVIII, De expositione symboli quae sic incipit 'Super fabricam totius ecclesiae':
Omnipotens dicitur quia posse illius non potest inuenire non posse, dicente propheta: Omnia quaecumque uoluit fecit. Ipse est ergo omnipotentia, ut totum quod uult possit.
[5.25] Sed et cum idem alibi dicat Apostolus:
Deus uult omnes saluos fieri et neminem perire
iuxta illud prophetae:
Volo mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur et uiuat
et per semetipsam Veritas obstinatae et damnandae dicat ciuitati:
Quotiens uolui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis, et noluisti?
patet 'diuinae uoluntatis' uocabulum duobus modis esse sumendum. Alioquin cum Deus omnia quaecumque uoluit faciat et omnes saluos fieri uelit, cogemur utique profiteri -- iuxta illum detestabilem Origenis errorem qui usque etiam ad daemones saluationem extenderit -- omnes quandoque saluandos esse et Veritatem ipsam ueritati contraire, ubi de impiis et iustis loquitur dicens:
Et ibunt hi in supplicium aeternum, isti autem in uitam aeternam.
Ite, maledicti, in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis eius.
[5.26] Velle itaque Deus duobus modis dicitur, aut secundum uidelicet prouidentiae suae ordinationem, secundum quod scilicet aliquid disponit apud se ac deliberat statuitque in sua prouidentia, ut sic postmodum compleat; aut secundum consilu sui adhortationem uel approbationem qua unumquemque ad hoc admonet, quod per gratiam suam remunerare paratus esset.
[5.27] Et iuxta priorem quidem modum quo Deus uelle aliquid dicitur, hoc est ex gratia sua ordinare atque apud se statuere ut fiant aliqua, tam nos quam Apostolus, in his quae fieri uult, nihil eius uoluntati resistere posse dicimus, nec eam aliquo impediri casu cui omnia necesse sit obedire.
[5.28] Secundum autem posteriorem modum multa dicitur uelle fieri quae non fiunt, hoc est multa adhortari quae certum est ex gratia eius remunerari, si fierent -- quae minime fiunt. Sic quippe unicuique homini consulit de salute sua et ad hanc eum adhortatur, cum obediant pauci. Vult itaque Deus peccatorem conuerti, quia id ei consulit quod esset benigne remuneraturus. Quodammodo enim gratum ei dicitur in quo eius gratiam experturi essemus. E contrario nolle illa dicitur quae dissuadet, aut quaecumque punire magis deberet quam dono aliquo remunerare, et in quibus iram ipsius potius quam gratiam sentiremus, hoc est uindictam potius quam praemium.
[5.29] Quaerendum arbitror utrum plura facere possit Deus uel meliora quam faciat, aut ab his etiam quae facit ullo modo cessare posset, ne ea umquam uidelicet faceret. Quod siue concedamus siue negemus, multas fortassis inconuenientium anxietates incurremus. Si enim ponamus ut plura uel pauciora facere possit, uel ab his quae facit cessare, profecto multum summae eius bonitati derogabimus. Constat quippe eum nonnisi bona facere posse.
[5.30] Si autem bona cum possit non faciat, et ab aliquibus quae facienda essent se retrahat, quis eum tamquam aemulum uel iniquum non arguat? praesertim cum nullus eum labor in faciendo aliquid grauet, cuius aeque omnia uoluntati sunt subiecta, secundum quod scriptum est:
Dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt.
[5.31] Quis etiam neget unumquemque tantum uelle bene agere quantum potest, aut unumquemque tantum debere bene agere quantum potest. Quod si hoc in nobis iudicium tenemus, quanto magis in eo qui summe est bonus, et quem nullius operationis labor grauare potest. Quomodo autem uult et potest Deus, si non perficit? Aut quomodo iustus est, si quod debet et etiam potest non facit? Sed etsi minus bene faceret quam posset, perfecte bonus non esset. Facit itaque omnia quae potest Deus, et tantum bene quantum potest. Sed nec cessare ab his potest quae facit, ut uidelicet ea tunc non faciat quando facienda sunt. Quippe si cessaret a bonis quae posset, cum ea fieri oporteret, profecto et ex hoc non esse perfecte bonus conuincendus esset. Praeterea, quaecumque ei naturaliter insunt, carere non potest. Si autem quem necesse est summe bonum esse atque benignum, nec in sua minui posse bonitate, bona uoluntas naturaliter ac substantialiter inest non sicut nobis per accidens. Unde eam quam habet bonam uoluntatem deponere non potest. Quam et Deum esse concedi conuenit.
[5.32] Quamcumque itaque bonam habet uoluntatem, carere non potest. Necesse igitur ut omnia quae uult, ipse uelit. Sed nec inefficax eius uoluntas esse potest. Necesse est ergo ut quaecumque uult ipse perficiat, cum eam uidelicet sumamus uoluntatem quae ad ipsius pertinet ordinationem. Istis ergo rationibus adstruendum uidetur quod plura Deus nullatenus facere possit quam faciat, aut melius facere, aut ab his cessare, sed omnia ita ut faciat necessario facere.
[5.33] Sed rursus singulis istis difficillimae occurrunt obiectiones, ut utroque cornu fidem nostram oppugnet complexio. Quis enim negare audeat quod non possit Deus eum qui damnandus est saluare, aut meliorem illum qui saluandus est facere, quam ipse futurus sit collatione suorum donorum, aut omnino dimississe ne eum umquam crearet? Quippe si non potest Deus hunc saluare, utique nec ipse saluari a Deo potest. Necessaria quippe est haec reciprocationis consecutio, quod si iste saluatur a Deo, Deus hunc saluat. Unde si possibile est hunc saluari a Deo, possibile est Deum hunc saluare. Non enim possibile est antecedens nisi possibile sit et consequens. Alioquin ex possibili impossibile sequeretur -- quod omnino falsum est. Sic enim in Topicorum Boethius, 'impossibile' definiens, ait:
Impossibile est, quo posito, aliquid falsum atque impossibile comitatur
hoc est id impossibile est quod habet ad aliquid impossibile necessariae argumentationis adiunctionem. Hoc quippe propter syllogismorum complexiones inducebat, in quibus, per inductionem impossibilium conclusionum, impossibilia esse praemissa conuicturus erat. Quis autem necessariam negare audeat et huius argumentationis inferentiam:
Iste a Deo saluatur, ergo Deus hunc saluat?
Cum itaque possibile sit inferens, possibile est et illatum. Atque ita si possibile sit hunc saluari a Deo, possibile est Deum hunc saluare. Et si non sit possibile Deum hunc saluare, non est possibile hunc a Deo saluari, hoc est, ut supra posuimus, si non potest Deus hunc saluare, utique nec ipse saluari a Deo potest, ac per hoc nec omnino saluari quem nonnisi per Deum saluari posse constat. Quod si saluari iste non potest, profecto liberum iam perit arbitrium frustraque homini illi ea quae ad saluationem pertinent iniunguntur, qui saluari omnino non potest nez ea facere quibus saluari possit.
[5.34] Similiter etsi illum Deus meliorem facere non potest, utique nec ipse ab eo melior fieri potest atque ita nec ullo modo melior fieri. Quod utique si fieret, a Deo fieri necesse esset. Absit autem ut aliquem nostrum adeo bonum esse concedamus ac perfectum, ut ulterius crescere non possit, quamquam in contrariam Plato plurimum declinare uideatur sententiam cum omnia a Deo tam bona fieri dicat quantum singulorum permittit natura, et Deum ex ipsa summa sua bona uoluntate quam omnium faciendorum causam constituit, ad faciendum singula compulsum, et ad faciendum tantum bona quantum eorum Ierret natura.
[5.35] Sic quippe scriptum est in Timaeo:
Dicendum, inquit, cur conditor fabricatorque geniturae omne hoc instituendum putauerit. Optimus erat. Ab optimo porro inuidia longe relegata est. Itaque consequenter sui similia cuncta, prout cuiusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici uoluit. Quam quidem uoluntatem Dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Volens siquidem Deus bona quidem omnia prouenire, mali porro nullius, prout eorum quae nascuntur natura fert, reliquit propaginem.
Et haec quidem Platonis uerba plane omnia a Deo tam bona fieri perhibere uidentur, quantum fieri bona possunt.
[5.36] Quod tam a ueritate quam a nostra remotum est opinione. Quod tamen postmodum, si poterimlls, aliqua leniemus expositione.
[5.37] Nunc ad incepta redeamus. Quomodo etiam, inquam, diceremus non posse dimittere quin ea quandoque faciat quae facit, nisi necessario ea quandoque faciat? Si enim non potest illa non facere, utique haec eum necesse est facere, ac per hoc ea necesse est fieri. Omnia itaque quae facit Deus, necesse est ut quandoque fiant. Facit autem hunc hominem bonum. Necesse est ergo hunc hominem bonum fieri, nec ullo modo eum damnari posse. Quod omnino falsum est. Scriptum quippe est, ad laudem iusti uiri, de eo
qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala est non fecit.
[5.38] Scriptum quoque est quod potuerit Deus alio modo quam fecerit humanum genus redimere. Unde est illud beati Augustini in libro De Trinitate XIII, capitulo X:
Eos, inquit, qui dicunt: itane defuit Deo modus alius quo liberaret homines, ut unigenitum Filium hominem fieri uellet, mortalemque factum, mortem perpeti? Parum est sic refellere, ut istum modum quo nos liberare dignatur asseramus bonum, uerum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Dei defuisse, cuius potestati cuncta aeque subiacent. Sed sanandae nostrae miseriae conuenientiorem alium modum non fuisse.
Cur non fieret mors Christi? Immo cur non praetermissis innumerabilibus modis quibus ad nos liberandos uti posset omnipotens, ipsa potissimum eligeretur?
Item:
Poterat utique Deus hominem aliunde suscipere in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, sicut illum quem primum creauit non de genere creauit alicuius. Poterat uel sic uel alio quo uellet modo creare unum alium, de quo uinceretur uictor prioris. Sed melius iudicauit de ipso quod uictum fuerat genere hominem assumere.
[5.39] Item in libro Quaestionum ueteris et nouae legis:
Potuit Deus simul cuncta facere sed ratio prohibuit.
Item:
Poterat animam limo terrae admiscere et sic formare corpus. Sed ratione infirmabatur, quia primum oportebat domum compaginari et sic habitatorem induci.
Idem in Enchiridion:
Omnipotentis uoluntas mala esse numquam potest.
Praeterea, multa potest facere quae nec facit nec uult. Potuit enim efficere ut duodecim legiones angelorum pugnarent contra eos qui eum ceperunt. Euangelista Matthaeus:
An putatis quia non possum rogare Patrem, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?
Item:
Tunc in clarissima sapientiae luce uidebitur quod nunc fides habet, quam certe immutabilis efficacissima sit uoluntas Dei, quam multa possit et non uelit, nihil autem uelit quod non possit.
[5.40] Idem in libro De Spiritu et littera:
Absurdum tibi uidetur aliquid fieri posse cuius desit exemplum, cum, sicut credo non dubites, numquam esse factum ut per foramen acus camelus transiret. Et tamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile.
Item:
His addi possunt etiam illa quae leguntur in libro Sapientiae, quoniam multa posset noua tormenta Deus exercere in impios, ad nutum sibi seruiente creatura, quae tamen non exercuit. Potest et de monte illo quem fides in mare transferret, quod tamen nusquam factum uel legimus uel audiuimus. Quisquis horum aliquid Deo dixit impossibile, uides quam desipiat quamque aduersus fidem Scripturae eius loquatur. Multa alia huiusmodi possunt occurrere uel legenti uel cogitanti quae possibilia Deo negare non possumus, quamuis eorum desit exemplum.
Idem in libro De natura et gratia:
Dominus Lazarum suscitauit. Sine dubio potuit. Quia uero Iudam non suscitauit, numquid dicendum est: non potuit? Potuit ergo, sed noluit. Nam si uoluisset, eadem etiam hoc potestate fecisset, quia Filius quos uult uiuificat.
[5.41] His itaque tam rationibus quam auctoritatibus grauiter in utraque parte complexionis impliciti, quo nos explicare possimus non facile aditum inuenio. Quo enim uehementiores sunt quaestionum depugnationes, difficiliores profecto necesse est esse solutiones. Sed quoniam diuinum in omnibus integrum honorem seruare, ac, prout possumus, magnificare intendimus, ipsius opem super hoc confidenter imploremus, ut, qui suos absoluit a peccatis, expediat a uerbis, et horum quoque laqueas sicut illorum ad nominis sui laudes sua explicare gratia dignetur, ne nos mendacii uel praesumptionis in eum ab ipso arguamur, qui probator cordis et renum; magis in omnibus intentionem attendit quam actionem, nec quae fiant sed quo animo fiant.
[5.42] Eo itaque more quo de Deo disserere cepimus innitentes, quid et nobis super hoc uisum sit sine aliqua obstinationis assertione proferamus. Visum autem itaque nobis est Deum -- qui summe bonus est nec in sua crescere uel minui bonitate potest, quam naturaliter ac substantialiter ex se ipso, non nostro modo per accidens habet -- ex ipsa sua et ineffabili bonitate adeo semper, ut humano more loquar, accensum, ut quae uult, necessario uelit, et quae facit, necessario faciat. Non enim carere sua potest bona uoluntate quam habet, cum sit ei naturalis et coaeterna, non aduentitia sicut nostra est nobis. Et omne quod in natura est diuinitatis, necessario ei atque omnibus modis ineuitabiliter inest, utpote iustitia, pietas, misericordia, et quaecumque erga creaturas bona uoluntas.
[5.43] Qui itaque necessario tantum bonus est quantum bonus est nec minui potest in bonitate, necesse est ut tam bene uelit de singulis quam bene uult, et tam bene singula tractet quantum potest. Alioquin, iuxta etiam Platonem, aemulus esset nec perfecte benignus. Quod si eam quam habet uoluntatem faciendi aliquid necessario habet, nec illa umquam efficacia possit carere, necesse est ut et ea necessario faciat quae eius uoluntatem necessario comitantur. Quidquid itaque facit sicut necessario uult, ita et necessario facit. Tanta quippe est eius bonitas, ut eum necessario ad bona quae potest facienda compellat, nec omnino possit abstinere quin bona quae potest efficiat, et quo melius potest uel citius potest.
[5.44] Unde et in laudem eius dicitur, de his quoque quae diu distulit, quia non tardabit. Nemo enim tardare in aliquo dicendus est qui ideo differt, ut conuenientius fiat. Sed is tantum tardare dicendus est qui, dum facere debet, non facit. Nam et differre sicut et auferre bonum quod possis, non est bonitatis perfectae, hoc est ut quod iam faciendum esse censeas, in futurum differas, cum iam aeque possis ut in futuro.
[5.45] Necessario itaque Deus mundum esse uoluit ac fecit, nec otiosus exstitit qui eum, priusquam fecit, facere non potuit, quia priusquam fecit, fieri eum non oportuit. Si enim prius fecisset, utique et prius eum fieri oportuisset, quia facere quidquam nisi opportunum non potest, immo nisi optimum, id est tam bonum quantumcumque conuenit. Quod suo alto reseruatur consilio, in quo omnium naturarum causae et rationes aeternaliter atque incommutabiliter consistunt.
[5.46] Si quis tamen et de hoc rationem exigat quare Deum uelle non oportuerit aut facere, ut semper cum eo mundus esset, uel quae eius beatitudine participarent creaturae, ut semper haec uellet esse quibus semper uellet prodesse qui summe bonus est -- nec de hoc fortassis humana defuerit ratio. Oportebat enim ut non solum per naturam, uerum etiam per existentiam praecederet omnem creaturam, ut tanto dignior appareret quam amplius omnibus anteiret. Facile etiam posset aestimari ut qui non praecederet opera sua per existentiam, non praecederet per naturam, cum nulla nostra uideamus quae nos tempore quoque non praecedamus; et quae cum eo sic perpetuo permanent, ut nullatenus inciperent, ab eo suae causam existentiae non habere.
[5.47] Sed dicis quoniam immensae eius bonitati honorique congrueret, ut nullatenus umquam solus esse uellet, aut suae beatitudinis gratiam non impertire, quae tanto iucundior et grata magis siue utilior esset, quanto amplius participaretur quae minui nescit. Unde et Salomon:
Sapientia absconsa et thesasaurus absconditus, quae utilitas in utrisque?
Et Boethius:
Omne, inquit, bonum, cum in commune deducitur, pulchrius elucescit etc.
Sed dico quoniam et hoc ad honorem eius proficit, ut diximus, quod solus ante omnia exstiterit, cum ex hoc praecipue comprobetur tanto dignior caeteris, quanto natura et existentia prior, et minus illud egere sine quibus omnino in se in sua perfectus maiestate uoluit existere, et ab eo tanto probabilius cuncta effici credi, quanto amplius more caeterorum artificum sua praecedit opera. Sed nec etiam proprie dici possumus domum componere uel aliquid facere, quamdiu quod operamur est. Unde Aristoteles:
Et si fit aliquid nondum est
ueluti si nunc fiat domus, utique nondum est ipsa. Tunc quippe fit aliquid quando ad esse perducitur, et adhuc ut sit praeparatur. Quod uero adhuc praeparatur, profecto nondum est, quia imperfectum est. Neque enim dum fit domus, adhuc ipsa est, sicut utique est postquam facta est; nec dum imperfecta est domus, adhuc domus est, quia ex imperfectione constitutionis domus id dicitur. Sed nec bonitati eius congrueret quod incongruus esset, eius, ut dictum est, gloriam minuendo, si uidelicet per existentiam quoque ipse caetera non praecederet. Quem etiam plus honorem suum quam nostrum oportet attendere profectum. Alioquin iniustus esset si quod aequius est, immo aequissimum, minus curaret, honorem uidelicet suum quam profectum nostrum.
[5.48] Sed fortassis inquies hoc ad superbiam magis quam ad bonitatem pertinere, ut quis suam quaerat gloriam, et iuxta Apostolum caritatem ipsam minime quaerere quae sua sunt. Amor quippe propriae gloriae superbia dicitur. Unde Augustinus, Super Genesim ad litteram:
Superbia, inquit, est amor excellentiae propriae.
Est, inquam, omnis superbia amor propriae gloriae, sed non conuertitur. Nam et qui gloriam adepti sunt sancti, ipsam procul dubio diligunt qua fruuntur, quia et hanc ipsam in eis Deum amare conspiciunt, a cuius auelli non possunt amore. Nec quidem in ea beati effici possent quae sine amore possiderent. Sic et Deus propriam amat gloriam, cum haec summe sit amanda et in omnibus quae facit suam praecipue gloriam et honorem attendit, quia nulla rectior uel aeque recta potest esse causa. Alioquin in his quae facimus, rectiorem haberemus causam quam ipse, et nostra opera tanto meliora uiderentur quam sua, quanto meliori efficerentur causa atque intentione rectiori. Constat quippe nos nihil oportere facere, nisi ad gloriam et laudem ipsius, quem et nobis finem Veritas ipsa proponit cum dicitur:
Ut glorificetur Pater uester qui in caelis est.
[5.49] Si igitur ipse non propter se, sed propter nos ea quae efficit faceret, nos autem propter ipsum, profecto dubium non esset nos rectiori intentione duci quam ipsum, cum nos eum haberemus finem, ipse uero nos, maxime cum nec ipsa opera nisi secundum intentionem praeesset, iuxta illud Veritatis documentum:
Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit etc.
hoc est si recta intentio fuerit, tota massa operum bona erit. Cum itaque tota qualitas operum secundum intentionis radicem accipienda sit, profecto necesse est tanto meliora esse opera, quanto meliore perficiuntur intentione. Tanto autem melior est intentio, quanto finis ipse, id est finalis causa, est potior.
[5.50] Ut igitur Deus in omnibus quae agit optimum habeat finem, oportet ad se ipsum omnium quae efficit intentionem eum dirigere, ut propter se illa quoque faciat quae propter nos facere dicitur, aliter tamen propter se, aliter propter nos: propter se quidem quasi ad gloriam, non ad salutem suam; propter nos autem tamquam ad salutem uel ad aliquam utilitatem nostram. Non est itaque recta superbiae definitio 'amor propriae gloriae', sed 'ambitio propriae gloriae'. Non est enim ambitio nisi in malo, quando uidelicet iniuste aliquid concupiscentia appetit.
[5.51] Quod uere dictum est caritatem nec sua quaerere, ac per hoc Deum, qui singulariter ipsa quoque caritas dicitur, non debere propriam quaerere gloriam -- inconsiderate obiicitur. Nostram quippe Apostolus caritatem accepti quam commendabat cum ait quod caritas non quaerit quae sua sunt, hoc est non est sollicita de suis commodis. Quare beatus definiens Augustinus dicit eam esse 'motum animi ad diligendum Deum et proximum propter Deum'. Deum autem nullum omnino 'motum animi' habere constat, nec uocabulum 'caritatis' suam et nostram caritatem in una significatione concludere, sed omnia quae de ipso more nostro loquimur, figuratiue iuxta aliam significationem, non proprie dici. De quo alibi plenius disseremus. Quod itaque dixit Apostolus:
Caritas non quaerit quae sua sunt
in una tantum te propria significatione uocabulo usus 'caritatis', nostram intellexit caritatem tantum, quae sola, ut dictum est, caritas proprie nuncupatur.
[5.52] Quid etiam obest si dicamus et caritatem non quaerere sua, id est non esse sollicitam de suis commodis, cum nullum in aliquo commodum adipisci potest, cum in se ipso omnium plenitudinem bonorum habeat, non aliquo extrinsecus indigeat commodo? Sed et cum iuxta Gregorium caritas proprie non dicatur nisi quae in alterum habetur, nihil fortassis efficit si caritatem Dei sicut et nostram ponamus quaerere non sua, ac si ita dicamus: Neque ipsum neque nos ex caritate quam in alterum habemus de nostris bonis, sed de bonis alterius cogitare.
[5.53] Cum itaque iuxta supra positas rationes oporteat Deum in omnibus quae agit plus honoris sui gloriam quam quidlibet aliud attendere, profecto decebat ut non solum per naturam uerum etiam per existentiam tam mundum quam caetera omnia praecederet.
[5.54] Quod etiam obiectum est:
Sapientia absconsa et thesaurus absconditus, quae utilitas in utrisque?
facile depelli potest, si ex nobis quoque ipsis id ipsum discutiamus et qualiter intelligendum sit diligenter inspiciamus. Utile quippe est quandoque multa ignorari, et multis utilius fuisse uidetur non inuenisse thesaurum quam inuenisse, et pauperes exstitisse quam abundantes. Verum tamen est quod dicitur quoniam scientia abscondita, quamdiu abscondita est, his quibus abscondita est, nullam participatione sui affert utilitatem, quoniam abscondi aliquibus et participari ab eis simul non potest. Postea uero participata, tanto fortasse carior esse poterat quanto amplius dilata fuerit. Eadem et de thesauro ratio est, qui quamdiu absconditus est, nullum ex administratione uel usu suo commodum praestat. Sed non ideo statim uel scientiam uel thesaurum reuelari oportuit, ut statim aliquam praestarent utilitatem quam commodius tempore suo ad maiorem fructum poterant reseruari, sicut et de diuina contigit sapientia in qua non semper nos participare oportuit, ut cum eam participare ceperimus, eam amplius ueneremus quam per existentiam priorem quoque nobis esse cognoscimus.
[5.55] Verum [est] quoque 'omne bonum, cum in commune deducitur, pulchrius elucescere', hoc est tanto pluribus gratum esse quanto a pluribus communicatur. Sed non ideo statim omne bonum omnibus publicandum est, sed secundum rationes et quibus et quando id communicandum sit, quas incommutabiliter in omnibus quae agit diuina obseruat prouidentia. Quae quidem prouidentia omnino non esset, nisi Deus caeteris per existentiam quoque praeiret. Non enim prouidentia nisi de futuris esse potest, cum sit prouidentia futurorum praescientia.
[5.56] Patet itaque Deum quam dignum exstiterit, ut per existentiam quoque caetera praecederet omnia, neque hoc bonitati eius in aliquo derogare, si noluerit secum aeternaliter aliqua permanere, sicut id ei derogaret si posset facere bona quae non faceret, aut in tantum bona quantum posset. Unde eum omnia quae potest, facere necesse est et tam bona quantum potest. Nec tamen ideo omnia quae ab eo fiunt necesse est fieri. Quod quidem nobis ex superioribus quaestionibus nunc soluendum occurrit.
[5.57] Ponimus itaque iuxta superiorum rationum acumina Deum omnia quae facit necessario facere, nec tamen, ut dictum est, quae ab eo fiunt necessario fieri. Quippe cum dicimus quoniam necesse est Deum hunc saluare, uim ipsam necessitudinis ad subiecti naturam reducimus, quod est Deus, ac si uidelicet diceremus quod Deus ex ipsa sua natura ita id facere compellitur, ut nullo modo eius natura permittat ut id ita non faciat sicut facit. Non tamen ne^esse est hunc saluari qer eum cum nullatenus natura eius qui saluatur id exigat, ut ipse saluetur. Natura quippe eius mutabilis est et in nullo suo statu necessario fixa, quam omnino non esse possibile est. Natura uero diuina sicut omnino incommutabilis est atque inuariabilis, ita et in omni suo statu eo modo quo permanet incommutabiliter persistit, atque ex ipsa sua incomparabili bonitate ad omnia quae uelle eum et facere oportet, necessario, ut ita dicam, inuitatur ut et sic uelit et perficiat.
[5.58] Necesse est itaque Deum id facere quod non est necesse ab eo fieri. Ibi quippe uis necessitudinis ad immutabilem Dei naturam applicatur; hoc ad operationis eius commutabilem euentum quem aeque fieri et non fieri possibile est, cum nullam sui euentus necessitudinem teneat. Similiter cum dicimus 'possibile est hunc saluari per Deum' et 'possibile est Deum hunc saluare', ibi ad naturam huius, hic ad naturam Dei possibilitas refertur. Tale est ergo quod dicitur 'possibile est hunc saluari a Deo', ac si diceretur quod natura eius omnino permitteret eum saluari a Deo, cum nullo modo ad hoc ipsa repugnaret. Quod quidem uerum est. Cum uero dicitur 'possibile est Deum saluare hunc', tale est ac si dicatur quod natura Dei omnino permittat quod eum Deus saluet. Quod nequaquam uerum est, ut supra iam confirmauimus. Sic et 'uocem' audibilem dicimus, hoc est aptam ex se ipsa audiri, quamuis nullus adhuc esset qui eam audire sufficeret, et 'agrum' aptum excoli antequam etiam crearetur qui eum excolere ualeret. Ex se quippe ipsis iam habent 'uox' et 'ager' ut se audienti uel colenti ad haec idonea praebeant, cum nihil ulterius in eis agendum esset quo ad haec praeparentur, sed totum id in se iam habeant quod habere ea oporteat ad audiendum siue ad colendum. Sed quamuis apta sint ad hoc ut audiantur uel colantur, non iam tamen necesse est aptum esse aliquem ut haec audiat uel colat.
«» |