Petrus Abaelardus
Theologia Scholarium

PRAEFATIO

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

PRAEFATIO

 

[1] Scholarium nostrorum petitioni prout possumus satisfacientes, aliquam sacrae eruditionis summam quasi diuinae scripturae, introductionem conscripsimus.

 

[2] Cum enim a nobis plurima de philosophicis studiis et saecularium litterarum scriptis studiose legissent et eis admodum lecta placuissent, uisum illis est ut multo facilius diuinae pagine, intelligentiam siue sacrae fidei rationes nostrum penetraret ingenium quam philosophicae, abyssi puteos, ut aiunt, exhausisset. Addebant etiam nec me aliter philosophiae cursum consummare nec ad eius peruenire metam aut aliquem ex ea me fructum colligere, nisi eius studium in deum, ad quem omnia referri conuenit, terminarem. Ad hoc quippe fidelibus saecularium artium scripta et libros gentilium legere permissum est, ut per eas locutionum et eloquentiae generibus atque argumentationum modis aut naturis rerum praecognitis, quicquid ad intelligent iam uel decorem sacrae scripturae, siue ad defendendam siue ad astruendam ueritatem eius pertinet, assequi ualeamus. Quo enim fides nostra, id est christiana, inquiunt difficilioribus implicita questionibus uidetur et ab humana ratione longius absistere, ualidioribus utique munienda est rationum praesidiis, maxime uero contra impugilationes eorum qui se philosophos profitentur; quorum quanto subtilior uidetur inquisitio, tanto difficilior ad soluendum et ad perturbandam fidei nostrae simplicitatem facilior inuenitur.

 

[3] Ad has itaque dissoluendas controuersias cum me sufficere arbitrentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum uidetur conuersatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint unanimiter postulant ne talentum mihi a domino commissum multiplicare differam; quod cum usuris utique districtus ille et horrendus iudex quando exigat ignoratur.

 

[4] Addunt etiam nostrae iam aetati ac professioni conuenire, ut sicut mores et habitum ita commutem et studium et humanis diuina praeferam uolumina, qui ad deum, saeculo relicto totum me iam transferre proposui; et qui olim studium ad iucrandam pecuniam institueram, nunc ad lucrandas animas hoc conuertam, ut saltem circa undecimam ad excolendam dominicam uineam prout possum introeam.

 

[5] Haec et his similia, discipulis nostris frequenter nobis improperantibus, ut si non propter rationem uel propter improbitatem nostrum assequerentur assensum, in hoc tandem consensimus ut pro uiribus nostris, immo diuinae gratiae supplemento, quod postulant aggredi temptaremus, non tam nos ueritatem docere promittentes quam opinionis nostre sensum quem efflagitant, exponentes.

 

[6] In quo quidem opere si culpis meis exigentibus a catholica -- quod absit -- exorbitauero intelligentia uel locutione, ignoscat ille mihi qui ex opera pensat, parato semper ad satisfactionem de male dictis uel corrigendis uel delendis, cum quis me fidelium uel uirtute rationis uel auctoritate scripturae correxerit. Scio namque quod scriptum est:

 

     Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me, oleum autem      peccatoris non impinguet caput meum

 

et in Prouerbiis:

 

     Via uitae increpatio disciplinae; qui autem odit increpationes,      insipiens est

 

et iterum:

 

     Qui custodit increpationes astutioryiet, et qui increpationes      odit morietur

 

et rursum:

 

     Non amat pestilens eum qui se corripit; si autem corripuerit      sapientem, intelliget disciplinam

 

item:

 

     Viro qui corripientent dura ceruice contemnit, repentinus      superueniet interitus.

 

[7] Ad hoc autem et beatissimi Augustini exemplo prouocamur, qui, cum a deo tantam eloquentiam ac sapientiam assecutus esset, plura tamen in scriptis suis erronee posita retractando atque corrigendo professus est dicens:

 

     Neque enim quisquam nisi imprudens ideo quia mea errata      reprehendo me reprehendere audebit. Ut uolet quisque accipiat hoc      quod facio. Me tamen apostolicam illam sententiam et in hac re      oportuit intueri, ubi ait:

 

Si nos ipsos iudicaremus, a domino non iudicaremur; illud etiam quod scriptum est:

 

     Ex multiloquio non efugies peccatum.

 

Item:

 

     Quem uero Christus fidelium suorum non terruit ubi ait: "Omne      uerbum otiosum quodcumque dixerit homo, reddet pro illo rationem      in die iudicii." Unde et apostolus Iacobus: "Sit, inquit, omnis      homo uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum"; et alio      loco: "Si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir." Ego      mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo cum sim senex, quanto      minus cum iuuenis coepi scribere.

 

[8] Tanti itaque uiri instructus exemplo, si qua forte per errorem proferam, nulla in his per contentionem defendam aut per elationem praesumam, ut si nondum ignorantiae, uitio caream, haeresis tamen crimen non incurram. Non enim ignorantia haereticum facit sed magis superbae contentionis obstinacia, cum quis uidelicet ex nouitate aliqua nomen sibi comparare desiderans, aliquid inusitatum proferre gloriatur quod aduersus omnes importune defendere nititur, ut uel caeteris superior uel nullis habeatur inferior.

 

[9] Unde Gennadius Marsiliensis episcopus, De orthodoxa fide aecclesiasticorum dogmatum:

 

     Quolibet quis acquiescat modo non est haereticus nisi in      contentione haereticus fiat.

 

Augustinus in epistola ad Optatum:

 

     Si de anima falsitatis assertio proferatur, et falsitas mendacem      et falsitatis importuna defensio haereticum facit.

 

Rursus idem super Genesim:

 

     Non ob aliud sunt haeretici nisi quod, scripturas canonicas non      recte intelligentes, suas falsas opiniones contra earum ueritatem      peruiuaciter asserunt.

 

Qui et in libro De utilitate credendi haereticum diligenter describens:

 

     Hereticus, inquit, est, ut mea fert opinio, qui alicuius      temporalis commodi et maxime gloriae causa, falsas ac nouas      opiniones uel gignit uel sequitur.

 

Item idem in XVIII De ciuitate dei:

 

     Qui in aecclesia aliqua praua sapiunt, si correpti contumaciter      resistunt et sua pestifera dogmata emendare nolunt sed et      defendere persistunt, haeretici fiunt.

 

Rursus idem De unico baptismo, libro IIII:

 

     Istum nondum haereticum dico nisi manifestata sibi doctrina      catholics fidei resistere maluerit et illud quod tenebat      elegerit.

 

[10] Sed haec hactenus. Nunc ad propositum accedamus.

 

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License