Petrus Abaelardus
Theologia Scholarium

CAPITULA LIBRORUM

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

CAPITULA LIBRORUM

 

[1] Primus iste liber Theologiae breuiter comprehendit summa totius praedicti tractatus, in fide scilicet et caritate et sacramentis: quid sit fides, quid spes, quid caritas, quid sacramentuum. Quomodo proprie siue improprie fides dicatur. Quae sit fides catholica. Positio sententiae de fide sanctae, trinitatis siue unitatis. Quare solus pater dicatur ingenitus. Quid uelit distinctio trium personarum in una diuinitatis essentia. Quod uocabulo "patris" diuina potentia specialiter designetur. Quare opera trium personarum indiuisa dicantur. Quod nomine "filii" seu "uerbi" diuina sapientia exprimatur. Quod spiritus sanctus diuinae, caritatis bonitas appelletur. Testimonia prophetarum de trinitate; testimonia philosophorum.

 

[2] Secundus liber Theologiae disserit ea quae de trinitate primus liber proposuit, et ad testimoniorum auctoritatem intelligentiae commodat rationem.

 

[3] Tertius Theologiae liber diligentius supraposita, replicando de potentia et sapientia et bonitate dei in quibus trinitas consistit, perfectius inquirit ac disserit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License