Petrus Abaelardus
Theologia Scholarium

CAPITULA LIBRORUM

LIBER II   CONTRA EOS QUI NEGANT FIDEM AB INFIDELIBUS TESTIMONIA SUMERE

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER II

 

CONTRA EOS QUI NEGANT FIDEM AB INFIDELIBUS TESTIMONIA SUMERE

 

[2.1] Operis parte superiori testimonia quaedam tam prophetarum quam philosophorum collegimus, quibus sanctae trinitatis fidem astrueremus. Ubi quidem dum philosophorum infidelium assertiones sicut et sanctorum patrum quasi in auctoritatem induximus, multorum nos detractionibus corrodendos patere praesensimus, atque a nonnullis nobis id improperandum quod beato Ieronimo a multis olim legimus obiectum, cum non solum ille ethnicorum, uerum et haereticorum testimonia suis insereret scriptis.

 

[2.2] Unde et aduersus calumpnias Magni oratoris urbis Roms epistolam scribens, ita exorsus ait:

 

     Quod queris cur in opusculis nostris saecularium litterarum      interdum ponamus exempla, et candorem aecclesis ethnicorum      sordibus polluamus, numquam hoc quereres si scripturas sacras      legeres, si interpretes earum euolueres. Quis enim nesciat et in      Moyse ac prophetarum uoluminibus quaedam assumpta de gentilium      libris, et Solomonem philosophis Tiri et proposuisse nonnulla et      aliqua respondisse? Unde in exordio prouerbiorum commonet ut      intelligamus sermones prudentiae, uersutiasque uerborum,      parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata      quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed et Paulus      apostolus Epimenidis poetae abusus uersiculo est, scribens ad      Tytum: "Cretenses semper mendaces, malae bestiae. uentres      pigri". In alia quoque epistola Menandri ponit senarium:      "Corrumpunt mores bonos confabulationes malae". Et apud athenienses      in Martis curia disputans, Aratum testem uocat: "Ipsius enim et      genus sumus". Parum hoc est. Ductor christiani exercitus et orator      inuictus, pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam      arte torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a uero Dauid      extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi      caput proprio mucrone truncare.  Legerat in Deuteronomio      rmulieris captiuae radendum caput, supercilia, omnes pilos et      ungues corporis amputandos, et sic eam habendam coniugio. Quitl      ergo mirum si et ego sapientiam saecularem propter eloquii      uenustatem et membrorum pulcritudinem de ancilla atque captiua      israelitam facere cupio? Si quid in ea mortuum est idolatrie,      uoluptatis, erroris, libidinum, uel praecido uel rado, et mixtus      purissimo corpori uernaculos ex ea genero domino.

 

[2.3] Item:

 

     Cyprianus, uir eloquentia pollens et martyrio, For miano narrante      mordetur cur aduersus Demetrianum scribens, testimoniis usus sit      prophetarum et apostolorum, quae ille ficta et commenticia esse      ducebat, et non potius philosophorum ac poetarum quorum      auctoritati ut ethnicus contraire non poterat.

 

Item:

 

     Iosephus duos libros scribit contra Appionem et Alexandrinum, et      tanta saecularium profert testimonia, ut mihi subeat      quomodo uir hebreus, ab infantia sacris litteris eruditus,      cunctam graecorum bibliothecam euoluerit.

 

Item:

 

     Exstant et Iuliani Africani libri et Theodori, uiri apostolicorum      signorum atque uirtutum et Dionisii Alexandrini episcopi,      Anatholii quoque, Pamphiiii, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii      Cesariensis episcopi, et caeterorum qui omnes in tantum      philosophorum doctrinis atque sententiis suos referserunt libros,      ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem an      scientiam scripturarum.

 

[2.4] Idem, ad Vigilantium praesbyterum:

 

     Eadem absenti significo quae praesenti quoque locutus sum me ita      Origenem legisse uel legere ut Apollinarem, ut caeteros      tractatores quorum in quibusdam libros aecclesia non      recipit. Quia operis mei est et studii multos legere, ut ex      plurimis diuersos flores carpam, non tam probaturus omnia quam      quae bona sunt electurus, assumo multos in manu, ut a multis      multa cognoscam secundum quod scriptum est: Omnia legentes, quod      bonum est retinentes. Unde satis miror te uoluisse Origenis mihi      obicere dogmata. Origenes haereticus? Quid ad me qui illum in      plerisque haereticum non nego Errauit de resurrectione corporis,      de animarum statu, de diaboli psnitentia, et quod his maius est,      filium et spiritum sanctum in commentariis Isaiae seraphin esse      testatus est.

 

Item:

 

     Neque enim ita debemus bona eius recipere, ut mala quoque      suscipere cogamur. Si igitur quae bona sunt transtuli, et mala      uel amputaui uel tacui uel correxi, arguendus sum cur non per me      latini bona eius habeant et ignorent mala? Si hoc crimen est,      arguatur confessor Hilarius qui Psalmorum interpretationem et      Homelias in Iob ex libris eius transtulit, sit in culpa      Vercellensis Eusebius qui omnium psalmorum commentarios haeretici      hominis uertit in nostrum eloquium, licet haeretica      praetermittens.

 

[2.5] Haec quidem Ieronimus aduersus eorum calumpnias reddidit qui ob id catholicos tractatores reprehendendos autumant, quod suis scriptis infidelium testimonia uel dicta inserere praesumunt quasi eis auctoritatem tribuant, qui nulla digni sunt auctoritate et quasi maculare sacras sententias possit ueritas per infideles prolata. Nouerat quippe uir discretissimus grana in paleis et margaritam caeteris quandoque praeciosiorem in sterquilinio deprehendere, quam in ornamento regio tamquam sapiens aurifaber ualeat componere. Tenebat certissime et dona dei per quemcumque malum contaminari non posse nec diuina sacramenta contactu prauorum inquinari, cum aut in nomine trinitatis infideles baptizant, aut pessimi quique uerba diuina praedicant, aut prophetias loquuntur et nonnumquam miracula faciunt. Quaecumque enim bona sint, a deo necesse est esse, nec ea quorumlibet malicia contaminari potest.

 

[2.6] Unde nec prophetiam Balaam gentilis atque arioli sacra reprobauit auctoritas, qua postmodum magi primitiae gentium incitati creduntur ut, noua apparente stella, nouum statim regem quererent. Nec Sybille uel Virgilii uaticinia spiritualis doctor Augustinus sanctorum prophetiis inserere timuit, attendens illud apostoli:

 

     Et nemo potesae dicere "dominus Iesus" nisi in spiritu sancto.

 

Nec prophetiam Caiphae commendare euangelista ueritus est dicens:

 

     Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni      illius prophetauit.

 

Nec ipsorum demonum testimonia euangelium reticuit, cum ad eorum expulslonem, domino ueniente, eum Iesum Christum seu filium dei inclamarent ac confiterentur. Quippe cuius uirtutem, siue nascentis seu morientis, siue resurgentis uel ascendentis aut miracula facientis, ipsa etiam insensibilia quodammodo sensisse, ut ei testimonium suo modo praeberent, beatus perhibet Gregorius, angelis quidem et stella statim in ortu ipsius apparentibus, in morte uero sole obscurato, petris et uelo templi scissis, et monumentis apertis sanctorum resurgentium multisque apparentium, in resurrectione terrae motu facto cum uisione angelorum, et in ascensione nube eum suscipiente, et caetera. Cuius quoque potentiam atque sapientiam uniuersus mundi ornatus annunciare non cessat ac praedicare et suo modo laudare et commendare ex ipsa sui mirabili compositione ac dispositione. Unde apostolus:

 

     Inuisibilia, inquit, ipsius a creatura mundi, per ea quae facta      sunt intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque eius uartus et      diuinitas... etc.

 

[2.7] Hinc et psalmista insensibilium quoque creaturarum laudibus applaudens, omnes pariter ad laudes dei creaturas inuitat, quasi ex omnibus optime conditis laudes dei a nobis exigat qui pro nobis in mundo condidit uniuersa. Unde et a summitate caeli et sublimitate angelorum exorsus, usque ad dracones et serpentes atque omnes abyssos diuinas extendit laudes cum dixerit:

 

     Laudate dominum de terra, dracones et omnes abyssi

 

et iterum:

 

     Serpentes et uolucres pennatae.

 

Qui nec aliqua reptilia praetermisit alibi dicens:

 

     Laudent illum caeli et terra, mare et omnia reptilia in eis.

 

[2.8] Legimus etiam in Vita Pauli eremitae a beato scripta Ieronimo, satyrum beato Antonio apparuisse, qui aduentum saluatoris protestans ait sancto uiro:

 

     Legatione fungor gregis mei. Precamur ut pro nobis communem deum      depreceris quem in salutem mundi olim uenisse cognouimus et in      uniuersam terram exiit sonus eius.

 

Cuius quidem, satyri uidelicet, confessionem ac testimonium de Christo longeuus uiator admirans, et gauisus quod etiam monstra Christum praedicarent ac uehementer indignatus super duricia et cecitate Alexandris baculo statim humum percutiens aiebat:

 

     Ve tibi, Alexandria, quae pro deo portenta ueneraris Quid nunc      dicturi estis? Bestiae loquuntur Christum

 

ac si aperte clamet dicens: conterat impudentiam uestram saltem confessio monstrorum.

 

[2.9] Quae quidem confessio tanto fortasse mirabilius gloriam atque potentiam dei praedicat quanto maiori miraculo est habenda, et tanto uerior eius assertio uidetur quanto a doctrina hominum remotior est et tota suggestioni sancti spiritus imputanda. Unde et uerba asinae Balaam et uoces in aere factae, sicut de baptizato uel transfigurato dommo legimus, cum aliquid adstantibus annunciauerunt, tanto facilius ad fidem auditores commouebant quanto mirabiliores omnibus apparebant. Quod de philosophis quoque uel quibusdam gentilibus, quantumuis infidelibus seu nostrae fidei inimicus, manifesta docetur ratione. Quo enim fidei nostrae magis essent aduersi, minus in laude eius inuenirentur suspecti; et probabilius in laude cuiuslibet testimonium est inimici quam amici, sicut econuerso in crimine. Unde et cum Iosephi iudei testimonium de Christo uel de sanctis eius legimus, plurimum ad fidem in eo commouemur; et cum audimus Philonem iudeum ultam monasteriorum Egypti probasse atque commendasse, plus nobis fortasse satisfacit quam si aliquis nostrum eam commendaret. Ex quo et utrique inter illustres uiros a beato leronimo connumerari ac scribi meruerunt.

 

[2.10] Quid etiam magis necessarium ad defensionem fidei nostrae quam ut aduersus omnium infidelium importunitatem ex ipsis habeamus per quod ipsos refellamus? -- ut si nos impetunt philosophi, per ipsos conuincantur doctores suos atque philosophos, et si nos impetunt haeretici, aliquibus sacrae pagmae testimoniis refellantur, atque ita, iuxta apostolum

 

     omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus deo.

 

Quis etiam haereticos longe deteriores esse philosophis et quibuslibet gentilibus ignoret? Iuxta namque Petri apostoli assertionem: Melius esset eis non nosse uiam ueritatis quam posG agnitam retro ire.

 

[2.11] Si ergo propter infidelitatem gentilium hii qui aliquibus eorum testimoniis uel dictis innituntur arguendi sunt, multo amplius illi qui Origenis, tot et tantis haeresibus irretiti, expositiones atque sententias tam studiose ad nostram transtulerunt atque induxerunt sdificationem, cum ex infidelitate damnabiliores omnibus, ut dictum est, constet esse haereticos. Cuius quidem innumeras ac supra modum abominandas haereses silentio deperire non sustinuerunt, quasi et in his retractandis aliquam praeuiderent utilitatem, ac si ab eis assignatis atque damnatis, caeteri facllius sibi prouiderent, aut quibus eas rationibus dissoluerent, si quis in eis illaquearetur, addiscerent. Unde et beatus Ieronimus epistolam ad Auitum praesbyterum direxit, ut haeretica illa quae in libris Periarches Origenes innumera posuerat ex parte manifestet.

 

[2.12] Quis etiam me pro testimoniis philosophorum inductis recte arguat, nisi et in culpam mecum sanctos doctores in hoc ipSO trahat? Quae enim superius ex philosophis collegi testimonia, non ex eorum scriptis quorum pauca noui -- immo ex libris sanctorum patrum collegi. Numquid et apostolum arguere praesumeret, qui, ut ait beatus Augustinus in VIII De ciuitate dei:

 

     Atheniensibus loquens, cum rem magnam de deo dixisset et quae a      paucis posset intelligi, quod in illo scilicet "uiuimus mouemur      et sumus", adiecit: "Sicut et uestri quidam dixerunt" ipsorum      uidelicet philosophorum, quorum studiis gloriosa illa ciuitas      exstiterat, testimonium ad persuasionem inducens. De quibus, ut      in eodem ipse Augustinus praemiserit, ad Romanos scribens ait      "quia quod notum est dei manifestum est in illis Deus enim illis      manifestauit"...  etc.

 

[2.13] Ex quibus aperte apostolus docet eis quoque mysterium trinitatis fuisse reuelatum. Sed haec quidem uerba apostoli nobis in sequentibus exponenda occurrunt.

 

[2.14] Nunc autem aduersus tam haereticorum quam philosophorum obiectiones pluribus de fide sanctae trinitatis collectis atque expositis testimoniis, superest aperire quibus rationibus defendi possit quod testimoniis confirmatum est. Omnis quippe controuersia, ut in Rhetoricis suis Tullius meminit, aut in scripto aut in ratione uersatur, et beato attestante Augustino, in omnibus auctoritatem humanae anteponi rationi conuenit, maxime autem in his quae ad deum pertinent tutius auctoritate quam humano nitimur ingenio. Hinc est illud quod ait, capitulo primo libri De moribus aecclesiae contra Manicheos:

 

     Naturae quidem ordo ita se habet, ut cum aliquid dicimus,      rationem praecedat auctoritas. Nam infirma ratio uideri potest      quae, cum reddita fuerit, auctoritatem postea per quam firmetur      assumit.

 

[2.15] Restat itaque nunc nobis post auctoritatum fundamentum fulcimenta superinducere rationum, maxime ideo ne uerbositas inimicorum Christi nostrae insultet simplicitati. Qui cum aliquos idiotas aut minus eruditos christianos inductionem suarum laqueis praepedierint, summe id sibi gloriae ascribunt.

 

[2.16] Quibus quidem non sufficit ut soli moriantur, nisi alios suis inuolant erroribus, illo uidelicet iudeorum more quo eos ueritas dicit mare et aridam circuire ut faciant unarm proselitum.

 

[2.17] Omnium autem bonorum quasi fundamentum sanctae trinitatis fidem ponimus, ut ab ipsa diuinae naturae cognitione omnium bonorum ducatur exordium. Quisquis itaque hoc fundamentum labefactare poterit, nihil fructuosum nobis de his quae supersdificanda sunt relinquit. Unde et nos primum huic tanto periculo tam auctoritatum quam rationum clipeum opponere curauimus, in eo quidem confisi qui suos confortat dicens:

 

     Cum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare quomodo      aut quid loquamini: dabitur enim uobis in illa hora quid      loquamini.

 

Cuius quidem fretus auxilio, paruulus Dauid inmensum et tumidum Goliam proprio ipsius gladio iugulauit. Et nos ergo humanarum gladio rationum, quibus non tam philosophi quam haeretici impetunt, in eos conuerso robur eorum aciesque argumentorum suorum in domino dissipemus, ut iam minus simplicitatem fidelium aggredi praesumant, cum de his confutati fuerint de quibus praecipue impossibile eis uidetur responderi de diuersitate scilicet personarum in una et indiuidua penitus ac simplici diuina substantia, et de generatione uerbi seu processione spiritus.

 

[2.18] De quo quidem nos docere ueritatem non promittimus, ad quam neque nos neque mortalium aliquem sufficere credimus, sed saltem aliquid uerisimile atque humans rationi uicinum nec sacrae fidei contrarium proponere libet aduersus eos qui humanis rationibus fidem se impugnare gloriantur, nec nisi humanas curant rationes quas nouerunt multosque facile asseritatores inueniunt, cum fere omnes animales sint homines ac paucissimi spirituales. Sufficit autem nobis quocumque modo summorum inimicorum robur dissipare, praesertim cum alio modo non possimus nisi has quas nouerunt rationes ex ipsorum artibus afferamus.  Absit enim hoc ut credamus deum, qui malis quoque ipsis bene utitur, non bene etiam omnes artes quae eius dona sunt ordinare, ut haec quoque eius maiestati deseruiant, quantumcumque male his abutantur peruersi!

 

     CONTRA EOS QUI DIALECTICAM UEL SAECULARES ARTES CALUMNIANTUR

 

[2.19] Unde et beatus Augustinus caeterique doctores scclesiastici saeculares quoque artes atque ipsam praecipue dialecticam sacrae scripturae admodum necessarias perhibent. Adeo namque praedictus doctor, libro II De ordine, dialecticam commendare ausus est, ut eam solam scientiam esse profiteri uideatur, cum eam solam posse facere scientes dicat:

 

     Disciplinam, inquit, disciplinarum, quam dialecticam uocant. Haec      docet docere, haec docet discere. In hac seipsa ratio demonstrat      atque aperit quae sit, quid uelit; scit scire; sola scientes      facere non solum uult, sed etiam potest.

 

Idem, in II De doctrina christiana, cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae paginae necessarias esse profiteretur, illam quidem ad dissoluendas questiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda quae frequenter in naturis numerorum inuestigamus, tanto amplius dialecticam extulit quanto amplius eam necessariam assignauit, ad omnes uidelicet questionum dubitationes terminandas. Ait autem sic:

 

     Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem pertinent      ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis      disciplina ad omnia genera questionum quae in sanctis libris sunt      penetranda, plurimum ualet. Tantum ibi cauenda est libido rixandi      et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium. Sunt enim      multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum      et plerumque ita ueras imltantes, ut non solum tardos, sed      ingeniosos etiam minus attentos declpiant. Quod genus captiosarum      conclusionum scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco      ubi dictum est: "Qui sophistice loquitur odibilis est".

 

[2.20] Qui rursus in eodem, cum in ipsis philosophorum dictis magnam morum aedificationem et nonnullam de fide et cultu unius dei doctrinam consideraret, adiecit atque ait:

 

     Philosophi qui uocantur, si qua forte uera et fidei nostrae      accommodata dixerunt, maxime platonici non solum formidanda non      sunt, sed etiam ab eis tamquam iniustis possessoribus in usum      nostrum uendicanda. Sicut enim Egyptus non tantum idola habebat      quae populus Israel detestaretur, sed etiam uasa atque ornamenta      de auro et argento et uestem, quae ille populus exiens de Egypto      sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo uendicauit,      praecepto dei, ipsis egyptiis nescienter accommodantibus ea      quibus non bene utebantur, sic doctrins omnes gentilium et      liberales disciplinae, usui ueritatis aptiores, etiam morum      quaedam praecepta continent deque ipso deo colendo nonnulla uera      apud eos inueniuntur.

 

Item in eodem, de philosophis:

 

     Dederunt aurum et argentum et uestem suam exeunti de Egypto      populo dei, nescientes quemadmodum illa quae dabant in Christi      obsequium redderentur.

 

[2.21] Nouerat itaque iste scclesiasticorum maximus doctorum a philosophia olim gentili ad ueram, quae Christus est, sophiam conuersus, quae in philosophicis de deo legerat scriptis, et quam indignum esset philosophicas quoque disciplinas, quae inter maxima dona dei semper in terris effloruerunt, auctorem suum atque omnium non agnoscere, et ei quoque cui obtemperant omnia non deseruire. Attendebat et illud quod in Aecclesiastico scriptum est:

 

     Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens et in prophetis      uacabit.  narrationem uirorum nominatorum conseruabit et in      uersutias parabolarum simul introibit, occulta prouerbiorum      exquiret et in absconditis parabolarum conuersabitur.

 

Iuxta quod et Solomon ipse, beato, ut supra meminimus, testante Ieronimo, in ipso statim

 

     Prouerbiorum exordio commonet, ut intelligamus sermones      prudentiae, uersutiasque uerborum parabolas et obscurum sermonem,      dicta sapientium et aenigmata quae proprie (inquit Ieronimus)      dialecticorum et philosophorum sunt.

 

[2.22] Unde et a sanctis postmodum patribus non incongrue liberalium artium studia, tamquam sacrae paginae admodum necessaria plurimum commendantur, cum omnino poetica figmenta christianis interdicantur, non solum quia falsitate referta sunt et os quod mentitur occidit animam, uerum etiam quia inanium fabularum cogitationibus ad desideria turpitudinemque, finguntur alliciunt animum, atque a sacrae pagine studio nos abducunt. -- De utrisque autem in promptu sunt sanctorum testimonia nobis.

 

[2.23] Synodus Eugenii papae, tempore Ludouici:

 

     De quibusdam, inquit, locis ad nos refertur non magistros neque      curam inueniri pro studio litterarum. Idcirco uniuersis episcopis      subiectisque plebibus, et aliis locis in quibus necessitas      occurrerit, omnino cura et diligentia habeatur, ut magistri et      doctores constituantur qui studia litterarum liberaliumque artium      habentes, dogmata doceant, quia in his maxime diuina      manifestantur atque declarantur mandata.

 

[2.24] De poeticis autem figmentis quos nonnulli libros grammaticae uocare consueuerunt, eo quod paruuli ad eruditionem grammaticae locutionis eos legere soliti sunt, talia sanctorum sanxit auctoritas. Ieronimus, ad Damasum papam de filio prodigo:

 

     Demonum cibus est carmina poetarum, saecularis sapientiae,      rhetoricorum pompa uerborum.

 

Et post aliqua, tamquam illud Exodi ad mentem recurreret:

 

     Per nomen externorum deorum non iurabis neque audietur ex ore      uestro:

 

     Absit, inquit, ut de ore christiani sonet 'Iuppiter omnipotens'      et 'me Hercle' et 'me Castor' et caetera magis portenta quam      numina. At nunc etiam sacerdotes dei, omissis euangeliis et      prophetis, uidemus comedias legere amatoria bucolicorum uersuum      uerba cantare, tenere Virgilium, et id quod in pueris      necessitatis est, crimen in se facere uoluntatis.

 

Idem, super epistolam ad Ephesios:

 

     "Educate" ait apostolus, "filios in disciplina et correptione      domini": Legant episcopi atque praesbyteri qui filios suos      saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comedias legere et      amorum scripta turpia cantare, de aecclesiasticis forsitan      sumptibus eruditos, et quod in corbonam pro peccato quilibet      pauper totam substantiam effundens obtulerat, hoc in saturnalium      sportulam et Minerue aut in sumptus domesticos aut in sordida      scorta conuertit.

 

Item idem in epistola ad Eustochium uirginem:

 

     "Quae communicatio lucis ad tenebras? Quis consensus Christi ad      Belial?" Quid facit cum psalterio Oracius cum euangelio Maro cum      apostolo Cicero?

 

[2.25] Quod uero de poeticis figmentis, non de philosophicis documentis aut liberalium artium studiis, haec sunt dicta, aperte Isidorus, De summo bono, libro III, capitulo XIII, insinuat dicens:

 

     Ideo prohibetur christianus legere figmenta poetarum quia per      oblectamenta inanium fabularum mentem excitat ad incentiua      libidinum.  Non enim solum thura offerendo demonibus immolatur,      sed etiam eorum dicta libentius capiendo.

 

Item:

 

     Cauendi sunt libri gentilium et propter amorem sanctarum      scripturarum uitandi.

 

Simplicioribus litteris non est praeponendus succus grammaticae artis. Meliores enim sunt communes litters et simpliciores et ad solam utilitatem pertinentes. Illae uero nequiores sunt quae ingerunt mentis elationem.  Meliores sunt grammatici quam haeretici. Grammaticorum doctrina potest etiam proficere ad uitam, dum fuerit in meliores usus assumpta. Ex concilio IIII Carthaginensi, capitulo VIIII:

 

     Episcopus gentilium libros non legat, haereticorum autem pro      necessitate et tempore.

 

Gregorius Desiderio episcopo:

 

     Peruenit ad nos fraternitatem tuam grammaticam quibusdam      exponere.  Quam rem ita moleste suscepimus ac sumus uehementius      aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant, in gemitum et      tristiciam uerteremus, quia uno se ore cum Iouis laudibus Christi      laudes non capiunt. Et quam graue nefandumque sit episcopum      canere quae nec laico religioso conueniat, ipse considera.

 

[2.26] Unde et Plato ipse, cum ciuitatis recte ordinands traderet institutionem, poetas a ciuitate eiciendos esse decreuit, sicut in II De ciuitate dei libro beatus Augustinus his uerbis commemorat:

 

     An forte, inquit, Platoni potius palma danda est qui cum ratione      formaret qualis esse ciuitas debeat, tamquam aduersarios      ciuitatis poetas censuit urbe pellendos.

 

Item post aliqua:

 

     Qui (scilicet Plato) poetas ipsos uel pro arbitrio mentientes,      uel hominibus miseris quasi deorum facta pessima imitanda      proponentes, omnino in ciuitate bene instituta uiuere noluit

 

ac si aperte factis etiam ipsis illud iam praedicaret:

 

     Os quod mentitur occidit animam

 

atque illud apostoli:

 

     Fornicatio et omnis immundicia nec nominetur in uobis, sicut      decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas,      quae ad rem non pertinent,... etc.

 

[2.27] Quid etiam ipsa philosophia de poeticis existimet musis et quantum indignetur aliquem alumpnum suum ad meretriculas illas umquam diuertere, in ipso aditu libri Boethii De consolatione philosophiae diligenter exprimitur, ubi de ipsa ad consolandum philosophum accedente, et inspiciente musas philosopho illi assistentes, ipsemet ait philosophus:

 

     Quae ubi poeticas musas uidit nostro assistentes toro fletibusque      meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata      luminibus: Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum      permisit accedere, quae dolores eius non modo ullis remediis      fouerent uerum insuper dulcibus alerent uenenis? Hes sunt enim      quae infructuosis affectuum spinis uberum fructibus rationis      segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non      liberant At si quem profanum, ut uulgo solitum uobis, blandiciae      nostrae detraherent, minus moleste ferendum putarem. Nihil quippe      in eo nostrae operae lederentur. Hunc uero eleaticis atque acha      demicis studiis innutritum. Sed abite potius, o Sirene, usque in      exitium dulces meisque cum musis curandum sanandumque      relinquite. His ille chorus increpitus deiecit humi mestior      uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit.

 

[2.28] At fortasse, inquies, non solum poetarum, uerum etiam liberalium artium lectiones christianis interdicendas, cum beatus Ieronimus in epistola ad Eustochium se grauiter correctum et uerberatum a domino pro lectione philosophorum librorum asserat. Ac iam profecto nec gramaticam a christiano legi conueniet, sine documentis cuius nec diuina intelligi pagina potest nec scriptura aliqua! Slc nec rhetoricam quae omnis eloquentis tradlt ornamenta, quibus maxime sacra scriptura referta est nec eius decor nisi his diligenter assignatis elucere poterit. Quare igitur, inquies, propter Ciceronis libros praedictus doctor tam grauiter correctus et flagellatus est, ut sub obtestatione sacramenti cogeretur omnino saecularium librorum lectioni abrenunciare? Profecto quia non pro utilitate aliqua sed pro oblectatione eloquentiae illis intendebat, neglecto sacrae scripturae studio, cuius quidem, ut ipsemet ait, incultus ei sermo horrebat. Ego autem nullius artis lectionem cuicumque religioso interdicendam arbitror nisi forte per hoc maior aliqua eius utilitas prepediatur, sicut in caeteris bonis faciendum scimus, ut uidelicet nlinora plp maioribus a nobis intermittantur uel penitus omittamur. Quippe cum nulla sit in doctrina falsitas, nulla in uel-bis turpitudo, nonnulla de scientia utilitas, quis hoc discendo aut docendo culpari mereatur, nisi causa interuenerit supraposita, potiori uidelicet bono neglecto aut dimisso?

 

[2.29] Nemo etenim scientiam aliquam recte malam esse dixerit, etiam illam quae de malo est; quae iusto homini deesse non potest, non ut malum agat, sed ut a malo praecognito sibi prouideat, quod nisi cognitum, teste Boethio, uitare non posset. Non est enim malum scire decipere uel adulterari, sed ista committere, quia eius rei bona est cognitio cuius pessima est actio; et nemo peccat cognoscendo peccatum, sed committendo. Si qua autem scientia mala esset, utique et malum esset quaedam cognoscere ac iam absolul a malicia deus non posset, quia omnia nouit. In ipso enim solo omnium plenitudo est scientiarum cuius donum est omnis scieutia. Scientia quippe est comprehensio ueritatis rerum quae sunt, atque is ueraciter cuncta discernit cui ea quoque quae non sunt quasi praesentia assistunt. Unde et enumeratis donis spiritus eius, ipse spiritus scientiae esse dicitur. Sicut autem mali quoque scientia bona est, ad euitandum scilicet malum necessaria, ita potestatem etiam mali bonam esse constat <et> ad promerendum necessariam. Si enim peccare non possemus, nihil non peccando promereremur; et ei qui liberum non habet arbitrium, nullum ex his quae coactus agit, debetur praemium. At uero econtra, ut ait propheta,

 

     qui potuit transgredi el non est transgressus. facere mala et non      fecit; ideo stabilita sunt bona illius in domino.

 

[2.30] Ex his itaque liquidum est nullam aut scientiam aut potestatem malam esse, quantumcumque mala sint exercicia ipsarum, cum et deus tribuat omnem scientiam et omnem ordinet potestatem. Qui etiam de potestate iniquissimi Pilati aduersus se ait:

 

     Non haberes in me potestatem nisi datum tibi esset desuper.

 

Scientias itaque approbamus sed fallaciis abutentium resistimus. Non enim, teste Tullio, mediocriter errant qui ex uicio hominis scientiam culpant. Sic enim cum de reprehensione argumentationum in Rhetorica doceret, ait inter caetera:

 

     Non ad id quod instituitur accommodabitur aliqua pars      argumentationis, si res ex hominis uicio uituperabitur, ut si      quis doctrinam ex alicuius docti uiciis reprehendat.

 

[2.31] Nullos autem sacris litteris eruditos ignorare arbitror, plus in sacra doctrina spiritales uiros ex ipso scientiae studio quam ex religionis merito profeeisse, et quo quisque sanetorum ante eonuersionem suam ampliorem saecularium litterarum scientiam habuerat, post conuersionem suam eum amplius in sancta eruditione ualuisse. Paulus quippe apostolus, licet non maior merito quam Petrus uideatur, uel confessor Augustinus quam Martinus tanto tamen uterque altero maiorem in doctrina gratiam post conuerslonem habuit, quanto antea maiore litterarum scientia pollebat. Ex quo praecipue saecularium quoque litterarum studium diuina dispensatione commendari arbitror, non solum propter utilitatem quam continent, uerum ne a donis eius alienae uiderentur, si ad nullum eius commodum uerterentur. Nouimus tamen et ab apostolo dictum quia scientia inflat, id est superbiam generat. Sed ex hoc praecipue bona esse conuincitur quia in malum superbiae conscium sui trahit. Sicut enim nonnulla sunt bona quae nonnisi ex malo proueniunt, ita et nonnulla sunt mala quae ex bono originem trahunt. Penitentia quippe seu correctionis satisfactio cum bona sint, ita malum factum comitantur ut nonnisi ab eo nasci possint. Econtrario inuidia siue superbia cum sint pessimae, a bonis initium habent. Nemo quippe alteri inuidet nisi pro bonis eius, et nemo nisi ex bonis quae se habere recognoscit, in superbiam extollitur. Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris angelicis spiritibus per sapientie, uel scientiae claritatem superior fuit. Nec tamen ideo sapientiam eius uel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a deo acceperat, malam dici conuenit, licet ille superbiendo male illa usus sit. Sic et cum quislibet de philosophia uel doctrina sua superbit, non ipsam eulpare scientiam debemus propter adiunctum uicium, sed unumquodque secundum seipsum pensari comlenit, ne forte indiscrete agentes propheticam illam maledictione incurramus:

 

     Ve his qui dicunt bonum malum et malum bonum, ponentes lucem      tenebras et tenebras lucem.

 

[2.32] Haec aduersus illos dicta sufficiant, qui suae imperitie, solacium querentes, eum nos aliqua de philosophicis documentis exempla uel similitudines indueere uiderint quibus planius quam uolumus fiat, statim obstrepunt quasi saere hdei et dhlillis rationibus ipse, naturae rerum, a deo eonditarum, inimice, uiderentur, quarum uidelieet naturarum maximam a deo peritiam ipsi sunt a deo philosophi eonseeuti; ut cum sancti doctores allegoriarum mysteria in ipsis animalium uel quarumlibet rerum naturis inuestigent, iuxta ipsorum philosophorum dicta has assignent, dicentes quidem hanc illius uel illius rei esse naturam sicut physicae scriptores tradiderunt. In tantum uero in ipsa factura sua delectatur deus, ut frequenter ipsis rerum naturls quas creauit, se figurari, magis quam uerbis nostris quae nos confinximus aut inuenimus, exprimi uelit, et magis ipsa rerum similitudine quam uerborum nostrorum gaudeat proprietate, ut ad eloquentiae uenustatem ipsis rerum naturis iuxta aliquam similitudinem pro uerbis scriptura malit uti, quam proprie locutionis integritatem sequi.

 

[2.33] Nemo itaque me culpare praesumat, si ad propositum nostrum ostendendum aliquas uel ex nobis uel ex philosophis slmihtudines induxero, quibus facilius aperire quod desidero possim. Scriptum quippe est:

 

     Fas est et ab hoste doceri

 

et cum intelhgentiae deseruimus, modis omnibus curandum est ut quoad possumus, id facilius facere studeamus.

 

[2.34] Unde est illud beati Augustini consilium in IIII De doctrina christiana ubi quidem christianae doctrinae modos exsequitur ac docet:

 

     Non curante, inquit, illo qui docet quanta eloquentia doceat, sed      quanta euidentia. Diligens appetitus aliquando negligit uerba      cultiora. Unde ait quidam, cum de genere tali elocutionis ageret      esse in eo quandam diligentem negligentiam.

 

[2.35] Item:

 

     Quid enim prodest locutionis integritas quam non sequitur      intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si      quod loquimur non intelligunt, propter quos ut intelligant      loquimur? Qui ergo docet, uitabit uerba omnia quae non docent.

 

Item:

 

     Insignis est indolis in uerbis uerum amare, non uerba. Quid enim      prodest clauis aurea, si aperire quod uolumus non potest? Aut      quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil querimus nisi      patere quod clausum est?

 

CONTRA EOS QUI FIDEM SANCTAE TRINITATIS DISCUTI VEL DISSERI PROHIBENT

 

[2.36] Sed incassum, inquies, laboramus, si id aperire querimus quod aut iam per alios est apertum ut nostro ulterius labore opus non sit, aut omnino aperiri non potest, illud uidelicet ineffabile trinitatis mysterium? Et profecto nihil hoc uerius. Sed si aperiri omnino ab homine non potest, quid egerunt sancti patres qui tot nobis de trinitate tractatus reliquerunt? Si uero qui de ea tractauerunt, docerc quod intendebant potuerunt, et quod clausum erat aperire, quid opus erat unum post allum scribere et quod ille iam aperuerat, hunc postea reserare? Quicquid horum quislibet constituat, miror qua me fronte aliquis arguat, si caeterorum de eisdem scribentium prouidentia laudet, nisi forte in hoc nostrum iam penitus superHuere tractatum dicat, quod et illorum documenta sufficiant, et nullae iam ulterius quibus resistendum sit pullulent haereses? aut nullae de nostra fide supersint dubitationes quae aliquibus rationibus uel ad documentum uel ad defensionem eius egere uideantur? Atque utinam ita sit.

 

[2.37] At uero ut innumeram infidelium multitudinem quae extra aecclesiam est, tam iudeorum scilicet quam ethnicorum praeteream, quis ita omnes haereses repressas profiteri audeat, ut iam nulla apud nos fidei sint schismata, nullae ulterius futurae sint dissensiones? Quousque enim paleas cum granis praesens aecclesia indifferenter continebit, nec messi domini inimicus homo superseminare zizania cessabit, donec uidelicet in fine saeculi messores angeli dei zizania colligant in fasciculos et in ignem arsuros mittant, non possunt <deesse> schismatici, non possunt deesse haeretici, nec inter scorpiones et serpentes tutum patebit iter. Sed semper ad probationem uel exercitationem fidelium, habebit mater aecclesia sub Christi nomine multos quos tolleret antichristos, pro quibus ingemiscens cotidie dicat:

 

     Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant

 

et affectu materno per singulos annos pro eis, ut redeant, immolet publicas orationum hostias. Nam

 

     oportet, inquit apostolus, haereses esse, ut et qui probati sunt      manifesti fiant.

 

[2.38] Quod maxime in nouissimis temporibus, antichristi regno appropinquante, futurum exspectamus, quando iuxta dominicam et apostolicam sententiam grauiora semper imminere atque excrescere constat pericula, et, refrigescente caritate, mala omnia amplius pullulare. Unde et idem apostolus ad Timotheum:

 

     Haec autem, inquit, scito quod in nouissimis diebus instabunt      tempora periculosa et erunt homines seipsos amantes, cupidi,      elati, superbi, blasphemi, sine pace, habentes quidem speciem      pietatis, uirtutem autem eius abnegantes.

 

Qui et alibi:

 

     Nos, inquit, sumus in quos fines saeculorum deuenerunt.

 

Et Petrus in II epistola:

 

     Hoc primum, inquit, scientes quod uenient in nouissimis diebus in      deceptione illusores... etc.

 

Et Iohannes:

 

     Filioli, inquit, nouissima hora est, et sicut audistis quia      antichristus uenit, nunc antichristi multi facti sunt. Unde      scimus quia nouissima hora est. Ex nobis prodierunt, sed ex nobis      non erant.

 

Hinc et in epistola Iudae scriptum est:

 

     Vos autem, carissimi, memores estote uerborum quae praedicta sunt      ab apostolis domini nostri Iesu Christi, qui dicebant uobis      quoniam in nouissimis temporibus uenient illusores. Hii sunt qui      segregant semetipsos, et hos quidem arguite iudicatos.

 

[2.39] Ac si aperte nos hortaretur dicens: prouidete ut tales diiudicare ac rationibus conuincere ualeatis

 

     parati semper, ut beatus Petrus meminit ad satisfactionem omni      poscenti uos rationem de ea quae in uobis est spe et fide, ut in      eo quod detrahunt de uobis confundantur qui calumptiantur uestram      bonam in Christo conuersationem.

 

Idem et coapostolus eius Paulus admonens:

 

Sermo, inquit, uester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat uos unicuique respondere.

 

[2.40] Quae quidem apostolorum dicta beatus diligenter attendens Augustinus ad Valerium comitem, in libro De nuptiis et concupiscentia, his scribit uerbis:

 

     Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam      noueris defendendo adiuuare quod credimus. Et apostolus enim      Petrus paratos nos esse praecepit ad satisfactionem omni poscenti      nos rationem de fide et spe nostra. Et apostolus Paulus: Sermo,      inquit, sit in gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat      unicuique respondere.

 

Idem, in tractatu De misericordia, nos ad ea quae nondum caperre intelligendo sufficimus adhortatur dicens:

 

     Petite orando, querite disputando, pulsata rogando.

 

[2.41] Ratione quippe magis haeretici sunt quam potestate coercendi, cum iuxta sanctorum patrum auctoritatem fideles quoque, quibus omnia cooperantur in bonum, eorum disputationibus exercitati, uigilantiores atque cautiores reddantur. Unde Ieronimus, super Ieremiam, libro 11:

 

     Ad tempus, inquit, ualet haeresis, ut electi quique manifesli      fiant et probati sint.

 

Augustinus, contra epistolam Parmeniani:

 

     Heretici, si in aecclesia essent, nihilominus errarent.  Cum      autem foris sunt, plurimum prosunt, non uerum dicendo quod      nesciunt, sed ad uerum querendum carnales et ad uerum accipiendum      spirituales catholicos excitando. Utamur ergo haereticis non ut      eorum approbemus errores, sed ut catholicam disciplinam aduersus      eorum insidias asserentes, uigilantiores et cautiores simus, etsi      eos ad salutem reuocare non possimus.

 

Isidorus, De summo bono, libro I, capitulo XVI:

 

     Sancta aecclesia exercetur sapientia cum tentatur uerbis,      exercetur patientia cum tentatur gladiis. Causa prauitatis      haeretice, doctrina est propagata aecclesiae. Nam antea simplici      tantum fide uigebat.  Hereticorum igitur occasione propagati sunt      doctores in fide, et per acumen heresum hodie magistri creuerunt.

 

[2.42] Unde etiam sancti doctores, cum ad exercitationem, ut dictum est, fidelium adeo necessarias esse haereticorum disputationes uel inquisitiones attenderent, ratione potius quam potestate eos coerceri sanxerunt, et nos quasi tantae uictoriae desldeno ad sacrae studium eruditionis sunt potissimum adhortati. Quale est illud Ieronimi ad Nepotianum:

 

     Disce, inquit quid doceas, ut possis adhortari in doctrina sacra      et contradicentes reuincere, paratus semper ad satisfactionem      omni poscenti rationem de ea quae in te est spe.

 

Gregorius Bonifacio:

 

     Si ita, ut audieram, magnitudo uestra intentione sollicita de      animae suae uita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per      epistolas, sed per semetipsam posceret respondere, ut et uos de      nostra ratione et nos de uestra credulitate gauderemus. Nam nos,      licet in omnibus causis, in his praecipue quae dei sunt, ratione      magis stringere homines quam auctoritate festinamus.

 

Idem Dominico episcopo:

 

     Quanquam desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus      uigore semper rationeque compesci.

 

Idem in Pastorali, capltulo XXX:

 

     Aliter admonendi sunt sapientes huius saeculi, atque aliter      hebetes.  Illos plerumque rationis argumenta istos nonumquam      melius exempla conuertunt. Illis nimirum prodest ut in suis      allegationibus uicti permaneant, istis uero ahquando sufficit ut      laudabilia aliorum facta cognoscant.

 

Nicholaus papa, Ad consulta bulgarorum, capitulo XXXXI:

 

     De his qui christianitatis bonum suscipere renuunt non aliud      possumus scribere uobis, nisi ut ad fidem rectam monitis et      exhortationibus et ratione eos potius quam ui conuincatis.

 

[2.43] Isidorus De summo bono, libro II, capitulo II:

 

     Fides nequaquam ui extorquetur, sed ratione atque exemplis      suadetur.  Quibus autem exlgitur uiolenter, perseuerare in eis      non potest, exemplo, ut ait quidam, nouens arboris cuius si quis      cacumen uiolenter impresserit, denuo dum laxatur in id quod      fuerat confestim reuertitur.

 

Hilarius, De trinitate in Xll:

 

     Oportet eos qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi      imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae      contraire, iuxta illud apostoli: Nostra enim arma non sunt      carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum rationis,      destruentia et omnem altitudinem eleuatam aduersus cogitationem      dei. Fidem non nudam apostolis atque inopem rationis      reliquit. Quae quamuis potentissima ad salutem sit, tamen nisi      per doctrinam instruatur, habebit quidem inter aduersa tutum      diffugiendi recessum. Non etiam retinebit constantem obnitendi      securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non      etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.  Contuendae      ergo sunt insolentes aduersus deum disputationes, et destruenda      rationum fallacium munimenta, et eleuata ad impietatem ingenia      conterenda, nec carnalibus armis sed spiritualibus, nec terrena      doctrina sed caelesti sapientia, ut quanta rerum diuinarum      humanarumque discretio est, tanta ultra terrena studia ratio      caelestis excedat.

 

[2.44] Quomodo ergo audiendi sunt qui fidem rationibus uel astruendam uel defendendam esse denegant, praesertim cum ipsi quoque sancti de his quae ad fidem pertinent ratiocinantes multis exemplorum uel similitudinem rationibus rebelles arguerc uel reprimere soleant? Si enim cum persuadetur aliquid ut credatur, nihil est ratione discutiendum, utrum ita scilicet credi oporteat uel non, quid restat nisi ut aeque tam falsa quam uera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus qua se ab impugnationibus fidelium protegere, et ipsos per propriam eorum sententiam nititur confutare? Sic quippe aiebat sicut in I Contra Faustum libro beatus meminit Augustinus:

 

     Et hoc eneruis fidei confessio in Christo sine teste et argumento      non credere. Nempe ipsi uos dicere soletis: idcirco nihil esse      curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana      credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis,      iudiciis eam ac testibus fulciendo?

 

Similem et beato Syluestro oppositionem a iudeis fieri in Vita eius legimus, cum ipse uidelicet eos de fide Christi rationibus coarctaret. Ita quippe scriptum est:

 

     Ioasi rabbi dixit: Rationi humanae non est committenda fides quae      deum hunc suadeat credi, quem tu unum deum patrem et filium et      spiritum sanctum confiteris.

 

[2.45] Unum denique simile dictum beati Gregorii uidetur, quod hil qui suae solaclum imperitiae querunt, cum ea de fide interrogantur ad quae respondere non sufficiunt, statim obiciunt, -- illud inquam, quod in Homelia euangeliorum XX, cum de resurrectione corporum loqueretur, ait:

 

     Sciendum nobis est quod diuina operatio, si ratione      comprehenditur, non est admirabilis, nec fides habet meritum, cui      humana ratio praebet experimentum.

 

Ex qua profecto sententia, ne uidelicet inutilis sit fides et expers meriti, patenter, asserunt, nihil quod ad catholicae fidei mysteria pertinet ratione uestigandum esse, sed de omnibus auctoritati statim credendum esse quantumcumque haec ab humana ratione remota esse uideantur. Quod quidem si recipiatur, ipsum quoque Gregorium in his quae antea de dictis eius collegeramus, sibimetipsi contrarium reperiremus. Nec sibi tantum, sed caeteris omnibus fere doctoribus sanctis qui nos pariter cum ipso ad rationes fidei nostrae perquirendas seu reddendas adhortantur. Alioquin, ut supra quoque meminimus, cuiuscumque populi fides, quantamcumque astruat falsitatem, refelli non poterit etsi in tantam deuoluta sit cecitatem ut idolum quodlibet deum esse ac caeli ac terrae creatorem fateatur. Statim quippe qui hoc receperit, cum hinc eum pulsare ceperimus, sicut olim martyres faciebant, cum idololatriae cultum gentilibus improperarent, respondere poterit secundum nos ipsos etiam de hde ratiocinandum non esse, nec a nobis alios impeti debere, unde nos ab aliis censemus impetendos non esse.

 

[2.46] Nouimus quoque ipsum beatum Gregorium saepius in scriptis suis eos qui de resurrectione dubitant congruis rerum exemplis uel similitudinibus ratiocinando ipsam astruere, pro qua tamen superius dixit fidem non habere meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Numquid hii quos rationibus suis in fide resurrectionis aedificare uolebat, has eius rationes secundum ipsius sententiam refellere poterant secundum quam scilicet astruere dicitur nequaquam de fide humanis rationibus disserendum esse, qui nec hoc astruere dicitur ipse propriis exhibuit factis. Qui nec etiam dixit non esse ratiocinandum de fide, nec humana ratione ipsam discuti uel inuestigari debere, sed non ipsam apud deum habere meritum, ad quam nun tam diuinae auctoritatis inducit testimonium quam humanae rationis cogit argumentum. Nec quia deus id dixerat creditur, sed quia homo sic esse conuincerit recipitur. Distinguitur itaque fides talis a fide Abrahae qui contra spem in spem credidit, nec naturae possibilitatem sed promittentis attendit ueritatem.

 

[2.47] At numquid si fidei nostrae primordia statim meritum non habent, ideo ipsa prorsus inutilis est iudicanda quam postmodum caritas subsecuta obtinet quod illi defuerat? Numquid multi, cum his quae praedicabantur non crederent, ipsarum exhibitione rerum et magnitudine miraculorum credere sunt compulsi? Quod in apostolo etiam Thoma, cum de resurrectione domini dubitaret, factum esse cognouimus. Sic et in Pauli conuersione gestum uidemus, qui cum ratione superari non posset, factis ipsis constrictus, ad fidem est compulsus, et quanto grauior ipse ante conuersionem fuerit, tanto postmodum hdes eius firmior exstitit. Vix enim qui leuiter credit, firmus in fide permanserit. Nec quod leuitate geritur, stabilitate firmabitur. Unde et in Aecclesiastico scriptum est:

 

     Qui credit cito, leuis corde est et minorabitur.

 

Cito autem siue facile credit qui indiscrete atque improuide his quae dicuntur prius acquiescit, quam haec quae ei persuadentur, ignota ratione quantum ualet discutiat, an scilicet adhiberi eis fidem conueniat.

 

[2.48] Quod et beatus diligenter pensans Ieronimus, cum sanctae Marcellae studium et discretionem commendaret, libro I in epistola Pauli ad Galathas, ita meminit:

 

     Scio equidem ardorem eius, scio fidem, quam flammam habeat in      pectore superare sexum, obliuisci homines, et diuinorum uoluminum      tympano concrepante rubrum huius saeculi pelagus      transfretare. Certe cum Romae essem, numquam tam festina me      uidit, ut non de scripturis aliquid interrogaret. Neque uero more      pithagorico quisquid responderam rectum putabat, nec sine ratione      praeiudicata apud eam ualebat auctoritas, sed examinabat omnia et      sagaci mente uniuersa pensabat ut me sentirem non tam discipulam      habere quam iudicem.

 

[2.49] Nunc uero econtra ita plurimi suae imperitiae solacium querunt, ut, cum ea de fide docere nituntur quae, ut etiam intelligi possint, disserere non sufficiunt, illum maxime fidei feruorem commendent qui ea quae dicuntur antequam intelligat credit, et prius his assentit atque recipit quam quae ipsa sint uideat, et an recipienda sint agnoscat seu pro captu suo discutiat, Maxime uero id profitentur cum ea praedicantur quae ad diuinitatis naturam et ad sanctae trinitatis pertinent discretionem, quae penitus in hac uita non posse intelligi asseuerant, sed hoc ipsum intelligi uitam dicunt aeternam, iuxta illud ueritatis:

 

     Haec est autem uita aeterna. ut cognoscant te uerum deum et quem      misisti Iesum Christum

 

et iterum:

 

     Manifestabo eis me ipsum.

 

Sed profecto aliud est intelligere seu credere, aliud agnoscere seu manifestari. Fides quippe dicitur existimatio rerum non apparentium, cognitio uero ipsarum rerum experientia per ipsam earum praesentiam. Quae quidem duo beatus Gregorius distinguens Homelia VI, libro II in euangelia:

 

     Liquet, inquit, quia fides illarum rerum argumentum est quae      apparere non possunt. Quae enim sunt apparentia, fidem non habent      sed agnitionem.

 

Proprie quoque de inuisibilibus intellectus dicitur, secundum quod quidem intellectuales et uisibiles naturae distinguuntur.

 

[2.50] Quisquis etiam in hac uita ea quae de trinitate dicuntur non posse intelligi arbitratur, profecto in illum Montani haeretici labitur errorem quem beatus damnans Ieronimus, in prologo Commentariorum Isaiae sic ait:

 

     Neque uero ut Montanus sompniat prophets in exstasi sunt locuti,      ut nescirent quid loquerentur, et cum alios erudirent, ipsi      ignorarent quid dicerent. Sed iuxta Solomonem qui loquitur in      Prouerbiis: Sapiens intelligit quae loquitur de corde suo, et in      labiis suis portabit scientiam, et ipsi sciebant quid dicerent.

 

Item:

 

     Quomodo sapientes prophetae instar brutorum animalium, quid      dicerent ignorabant?

 

[2.51] Hinc et illud est Origenis, epistolam Pauli ad Romanos exponentis:

 

     Secundum reuelationem mysterii temporibus aeternis      taciti... etc. Sed requirendum est utrum ita id dicam in silentio      habitum, ut omnino nullus agnouerit ne ipsi quidem qui      annunciabant prophets. Mihi quidem ualde absurdum uidetur ut      dicamus prophetas ita scripsisse de sacramentis diuinis, ut non      intellexerint quae dicebant cum scriptura dicat: Sapiens      intelliget quae de ore eius procedunt et in labiis portat      intellectum. Si uero non intellexerint quae de ore proprio      proferebant, non erant sapientes. Unde si stultum est prophetas      negare sapientes fuisse, restat ut intellexerint quae      proferebant. Paulus dicit se audisse uerba quae non licet homini      loqui, non quod ipse ignoret quod audierit, sed quod aliis      pandere quae sibi sunt indicata non hceat.  Ita ergo potest et      hoc loco dictum uideri sacramentum in silentio habitum, quod      scirent quidem prophetae sed hominibus, id est uulgo, non      manifestauerint, sed silentio texerint secundum praeceptum dei      usquequo tempus adesset et uerbum caro fieret.

 

[2.52] Adeo quoque quaecumque praedicantur, ita dici ut intelligi possint apostolus iubet, ut omnino a praedicatione quiescendum esse praecipiat, si in his quae praedicanda sunt desit quod prophetare uel interpretari ualeat, hoc est ea quae dicuntur exponere et eorum intelligentiam aperire. Unde ipse nos ad spiritualium donorum desiderium exhortans; in I ad Corinthios epistola dicit:

 

     Emulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis

 

hoc est super caetera spiritus sancti dona, hoc maxime desiderate ut quae lingua proferuntur, hoc est in uerbis sonant, per intelligentiam uideri faciatis et exponere possitis. Quia etenim prophetae "uidentes" antiquitus dicebantur, hoc loco apostolus prophetare dicit "uisum intelligentis ministrare". Qui etiam statim prosequens quanta sit utilitas prophetandi et quam excellentius sit prophetare quam loqui lingua sola, id est uerba exponere magis quam formare:

 

     Qui enim, inquit, loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed      deo: nemo enim audit

 

hoc est intelligit.

 

[2.53] Quem etiam auditum dominus requirit dicens:

 

    Qui habet aures audiendi, audiat.

 

Item apostolus de utilitate prophetandi subiecit:

 

     Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem

 

et iterum:

 

     Qui loquitur lingua semetipsum aedificat, qui autem prophetat      aecclesiam aedificat. Volo autem uos omnes loqui linguis, magis      autem prophetare. Nam maior est qui prophetat quam qui loquitur      linguis, nisi forte interpretetur ut aecclesia aedificationem      accipiat. Nunc autem, fratres, si uenero ad uos linguis loquens,      quid uobis prodero?

 

De quo quidem et congruam statim similitudinem inducens ait:

 

     Quae sine anima sunt uocem dantia, siue tibia sive cithara, nisi      distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod canitur aut      citharizatur? Etenim si incertam uocem det tuba, quis parabit se      ad bellum? Ita et uos per linguam, nisi manifestum sermonem      dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? Eritis enim in aere      loquentes

 

quasi inutiliter aerem solum exterius lingua uerberantes, non cor interius per intelligentiam contingentes. Et rursum:

 

     Si ego nesciero uirtutem uocis, ero cui loquor barbarus, et qui      loquitur mihi barbarus, sic et uos. Et ideo qui loquitur lingua,      oret ut interpretetur.

 

[2.54] Quid, quaeso, uirtutem uocis dicit, nisi eius intelligentiam propter quam ipsa est reperta? Quod etiam beatus, ut supra meminimus, attendens Augustinus:

 

     Quid prodest, inquit, locutionis integritas quam non sequitur      intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa? si      quod loquimur non intelligunt, propter quos ut intelligant      loquimur?

 

[2.55] Qui etiam in tantum uerborum intelligentiam in scclesia necessariam dicit, ut cum ibi aliquae benedictiones fiant, non debeat amen responderi nisi ab intelligentibus, qui uidelicet discernere possint an benedictionis uerba sint an maledictionis.

 

     Quomodo, inquit, dicet 'amen' super tuam benedictionem, quoniam      quid dicas nescit?

 

Et rursum:

 

     Gratias ago deo quoniarn omnium uestrum lingua loquor. Sed in      aecclesia uolo quinque uerba sensu meo loqui, et ut alios      instruam, quam decem uerborum millia in lingua.

 

Et statim ad perfectionem intelligentis sacrorum uerborum nos adhortans:

 

     Fratres, inquit, nolite pueri effici sensibus, sed malicia      paruuli estote, sensibus autem perfecti.

 

Qui etiam eos qui quae praedicant exponere non sufficiunt, quantae irrisioni sint habendi non reticet, dicens:

 

     Si ergo conueniat uniuersa aecclesia in unum, omnes linguis      loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod      insanitis?

 

Unde et post aliqua, de illo qui praedicat, adiecit:

 

     Si autem non fuerit interpres, taceat in aecclesia, sibi autem      loquatur et deo

 

ac si aperte dicat: non praesumat loqui hominibus qui ad exponendum quae dicit non sufficit, sed magis ad deum qui expositione non indiget in suae fidei confessione uerba conuertat, quam ad hominum doctrinam uerba quae non intelligantur frustra proferat.

 

[2.56] Si autem eos qui praedicant, cum illa quae dicunt exponere non sufficiunt, cessare conuenit a praedicatione, quanto magis cum nec ipsi intelligant ea quae proferunt, et tota eorum fides in ore potius quam in corde consistat, cum econtrario dicat apostolus:

 

     Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

 

Qui enim quod dicit non intelligit profecto quod dicit ipse nescit, et docere impudenter praesumit quae ipse adhuc ignorat, inter eos merito computandus quibus ueritas improperans ait:

 

     Ceci sunt, duces cecorum

 

et apostolus:

 

     Nescientes, inquit, quae loquuntur neque de quibus affirmant.

 

[2.57] Adhuc quoque post euangelicam reuelationem, post tot sanctorum patrum explanationes uelamen Aloysi super cor habentes, nec adhuc cum apostolo reuelata facie gloriam domini speculantes, haec illi audiant qui, sacrae scripturae magistri residentes, uerba magis pueros proferre quam intelligere docent. Nec ad salutem illud sapientis prouerbium, quod pueri didicerunt, eorum conterit impudentiam:

 

     Legere enim et non intelligere, negligere est.

 

Qui cum in his ceci sunt quae de deo dicuntur, tanto hic eorum error est periculosior, quanto est huius rei doctrina magis necessaria quae tamquam omnium bonorum fundamentum collocatur. Quod nisi diligenter fuerit inspectum nihil securitatis afferet quod fuerit superaedificatum.

 

[2.58] Quid denique magis ridiculosum quam si aliquis alium docere uolens, cum requisitus fuerit de his quae dicit utrum ea intelligat, negetque seipsum intelligere quae dicit uel se nescire de quibus loquitur? Quantum cachinnum philosophis et graecis, sapientiam querentibus, apostoli mouissent, filium dei praedicantes, si in ipso statim suae praedicationis exordio sic confutari possent, ut quod eos primum praedicare ac docere oportebat ipsi se nescire faterentur? Quod ne forte de ipsis credere praesumamus quibus ueritas spiritum sanctum promittens ait:

 

     Ille uos docebit omnia, et suggeret uobis ornnia quaecumque      dixero uobis

 

audiamus et quantam eis fiduciam de tanto magistro ueritas ipsa reliquerit dicens:

 

     Non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui      loquitur in uobis.

 

De quo et alibi scriptum est:

 

     Et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur.

 

Si qua igitur mysteria de deo recte disserimus, hic potius in nobis quam nos ipsi hoc agit, et quod nobis est impossibile, ipsi est facile. In quo adeo cuncta consistunt quae salubriter profitemur, ut

 

     nemo possit dicere 'dominus Iesus' nisi in spiritu sancto.

 

Hoc igitur docente intelligimus, hoc suggerente disserimus quae nos ipsi non possumus, ipsa etiam profunda dei et trinitas mysteria.

 

[2.59] Quae diligenter beatus Ieronimus distinguens, ipsam uerbi generationem et a nobis disseri non posse et per nos disseri posse profitetur. Unde ipse super Aecclesiasten, ut iam supra meminimus, ubi scriptum est:

 

     Quis scit spiritus filiorum hominum, si ascendat sursum, et      spiritus pecoris descendat deorsum in terra

 

sic ait:

 

     Adiciendo quis, difficultatem uoluit demonstrare. Pronomen enim      'quis' in scripturis sanctis non pro impossibili, sed pro      difficili semper accipitur, ut ibi: Generationem eius, id est      Christi, quis enarrabit?

 

Idem, super Matthaeum, cum illud exponeret: Liber generationis Iesu Christi:

 

     In Isaia, inquit, legimus: Generationem eius quis enarrabit? Non      ergo putemus euangelium prophetae esse contrarium, ut quod ille      impossibile dixit, effatu hic narrare incipiat, quia ibi de      generatione diuinitatis, hic de incarnatione dictum est.

 

[2.60] Et beatus Augustinus hanc ipsam uerbi generationem profitens frustra legi uel exponi siue intelligi, a multis etiam antequam exponatur intelligi posse asseuerat. Unde ipse, cum ad hanc exponendam ueniens, uerba illa Iohannis praemisisset:

 

     In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat      uerbum

 

statim exorsus ait, ut supra quoque meminimus:

 

     Hoc animalis homo non percipit. Quid ergo fratres? Silebimus      hinc?  Quare ergo legitur, si siletur? aut quare auditur, si non      exponitur?  Sed ut quid exponitur, si non intelligitur? Itaque      quoniam rursus esse non dubito in numero nostro quosdam, a quibus      possit non solum expositum capi sed et antequam exponatur      intelligi, non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo      superfluum esse auribus eorum qui non possunt capere.

 

Quid enim mirum hoc a fidelibus christianis, post tot documenta intelligi posse, quae, reuelante deo, a gentilibus quoque reprobis, ut etiam supra dictum est Paulus intelligi et cognosci manifeste testatur dicens:

 

     Quia quod notum est dei, manifestum est in illis. Deus enim illis      reuelauit... etc.

 

Et rursum:

 

     Quia cum cognouissent deum. non sicut deum glorificauerunt...

 

[2.61] Sed fortassis inquies: quid ergo profuerunt tot sanctorum patrum de fide tractatus, si adhuc aliquae supersunt dubitationes quibus nondum satisfactum sit? -- Audi illud poetae dictum:

 

     Est quoddam prodire tenus, si non datur ultra.

 

Sufficiebat eis questiones quas audiebant absoluere, et sui temporls dubitationes terminare. posterisque exemplum relinquere, consimilibus, si forte acciderint, operam dare. -- Bene, inquies si acciderint, et tunc arma sumenda cum hostis immineret. Annuo tunc quidem esse sumenda, sed ante fabricanda et praeparanda. Quid si hostis cesset semper, numquid satis debet esse nobis nostra obtinere quiete, et non acquisitis aliis haec amphficare? Atque utinam illud saltem possemus, si istud maximum assequi non possumus Sed attende, obsecro, illud quoque poeticum:

 

     Nondum tibi defuit hostis.

 

                  DE HAERESIBUS SEU ERRORIBUS PRAESENTIS TEMPORIS

 

[2.62] Praetermitto iudeos et ethnicos. Ad haereticos uenio qui quanto domesticiores, tanto peiores ciuilibus bellis aecclesiam inquietare non cessant. Atque ut ad nostra ueniamus tempora quibus iam, ut aiunt, haereses adeo repressas esse ut iam nullo fidei fundamento sit opus -- nullos in tantam olim insaniam prorupisse haereticos quisquam audierit, quanta nonnulli contemporaneorum nostrorum debachati sunt:

 

                                DE TANQUELINO SEU PETRO PROVINCIALI

 

Tanquelinus quidam laicus nuper in Flandria, Petrus praesbyter in Prouincia, ut ex multis aliquos in medium producamus, quorum quidem alter, Tanquelinus scilicet, in tantam se crexit blasphemiam, ut se dei filium uocitari atque decantari et a seducto populo, ut dicitur, templum sibi aedificari faceret; alter uero ita omnem fere diuinorum sacramentorum et aecclesiasticae doctrinae institutionem eneruaret, ut multos rebaptizari cogeret, et uenerabile dominicae crucis signum pemtus remouendum eenseret, atque altaris sacramentum nullatenus caelebrandum esse amplius astrueret.

 

                      DE ERRORIBUS IPSORUM QUOQUE MAGISTRORUM,         MAGISTRI FRANCIGENAE, MAGISTRI BURGUNDIENSIS,              MAGISTRI ANDEGAVENSIS, MAGISTRI BITURICENSIS

 

[2.63] Sed nec magistros diuinorum librorum, qui nunc maxime circa nos pestilentiae cathedram tenent, praetereundos arbitramur. Quorum unus in Francia, alter in Burgundia, tertius in pago Andegauensi, quartus in Bituricensi, multa catholice, fidei uel sanctis doctoribus aduersa non solum tenent, uerum etiam docent.

 

[2.64] Primus quidem, ilic quem diximus, sine fide uenturi multos qui ante incarnationem eius exstiterunt saluandos asserit; dominum quoque Iesum Christum ita aperto utero uirginis fuisse natum sicut et caeteros homines, nisi quod ipse solus sine uirili coitu sit conceptus.  In ipsa quidem diuinitatis natura ac diuinarum personarum distinctione ita praesumptuosus assertor inuenitur, ut, quia deus pater genuerit filium, profiteatur deum genuisse seipsum. Quem aperte errorem, immo haeresim beatus Augustinus in I De trinitate refellit dicens:

 

     Qui putat eius potentiae deum ut seipsum ipse genuerit, eo plus      errat quod non solum deus ita non est, sed nec spiritualis      creatura nec corporalis. Nulla enim res est omnino quae seipsam      gignat.

 

[2.65] Alter quoque, totidem erroribus inuolutus, tres in deo proprietates secundum quas tres distinguuntur personae, tres essentias diuersas ab ipsis personis et ab ipsa diuinitatis substantia constituit, ut uidelicet paternitas dei, uel filiatio, siue processio, res quaedam sint tam ab ipsis personis quam ab ipso deo diuersae. Qui etiam dominum Iesum in corpore more aliorum homlnum creuisse denegat, et eius longitudinis corpus in utero matrls uel in cunis exstitisse, cuius postmodum fuit in cruce. Monachos etiam atque moniales, post publicum etiam suae professlonis uotum et benedictionis uel consecrationis uinculum, posse matrlmonium contrahere; ubi, licet sit uoti transgressio, nulla tamen fiet inite copule separatio, sed in ipso permanentes matrlmonio, de transgressione paenitentiam agunt.

 

[2.66] Tertius uero praedictorum, non solum praedictas personarum proprietates res diuersas ab eo constituit, uerum etiam potentiam dei, iustitiam, misericordiam, iram et caetera huiusmodi quae iuxta humani sermonis consuetudinem in deo significantur, res quasdam et qualitates ab ipso diuersas sicut et in nobis concedit, ut quot fere de deo uocabula dicuntur, tot in deo res diuersas constituat. -- Quartus autem in tantam prorupit insaniarm, ut, quia res aliter euenire possum quam deus prouideat deum posse falli concedat.

 

[2.67] Haec illi attendant qui de fide amplius minime scribendum autumant, cum nullae, ut aiunt, hoc tempore haereses pullulent, quasi ipsi omnium conscientias et fidem cognouerint.

 

                                     QUANTA SIT UNITAS IN DEO.                      HIC SPIRITUALITER INCIPIT EDISSERI TRINITAS

 

[2.68] Nunc ad propositum redeamus, qualiter uidelicet in tanta diuinae substantiae unitate tres personae intelligi ac disseri dueiants ut quod pronunciant uerba, non abhorreat intelligentia. Tantam quippe diuinae unitatem substantie, ac simplicitatem seu identitatem profitemur, ut sicut a partibus ita ab accidentibus immunis omnino perseueret, nec in nullo penitus uariari queat, nec in ipsa quicquam esse possit ipsa non sit. Eadem itaque substantia simplex omnino atque indiuidua quae est pater, est tam filius quam spiritus sanctus; eadem etiam tota ipsa est trinitas, id est tres simul heae personae, non ut minus ipsa trinitas quam singulae personae indiuidua sit praedicanda, nec sit malor totius trinitatis essentia, id est trium simul personarum quam singularum, hoc est omnium simul quam cuiuslibet unius earum per se.

 

[2.69] Unde Augustinus, De trinitate, libro VII, capitulo VII:

 

     Non quoniam deus est trinitas ideo triplex putandus est. Alioquin      minor esset in singulis quam in tribus pariter.

 

Item:

 

     Cum dicimus tres personas, unam essentiam, neque ut genus de      speciebus, neque ut species de indiuiduis praedicamus. Videtur      posse dici ut tres homines, una natura, sed plus sunt tres      homines quam unus. Sed non est maior essentia pater et huius quam      solus pater aut solus filius.

 

Item:

 

     Non tantum unus homo quantum tres homines simul, et plus aliquid      sunt duo homines quam unus homo. At in deo non est ita. Non cmm      maior essentia est pater et filius simul quam solus pater aut      solus filius, sed tres simul personae aequales sunt singulis.

 

Exempla sanctorum Augustini et Alypii, ad Maximum medicum Thenitanum:

 

     Haec trinitas unius eiusdemque naturae, atque substantiae non      minor in singulis quam in omnibus nec maior in omnibus quam in      singulis, sed in solo patre uel in solo filio tanta est quanta in      patre simul et filio, et tanta in spiritu sancto, quanta simul in      patre et filio.

 

[2.70] Cum itaque non sit maior essentia totms trinitatis quam singularum personarum, constat ipsam quoque trinitatem, sicut singulas personas, indiuiduam esse, hoc est nullas penitus in quantitate suae essentiae partes habere. Omne quippe quod partibus constat, ipsis partibus ex quibus esse suum contrahit, naturaliter posterius dicitur. Summa uero illa trinitas, quae uniuersorum supremum principium est, qua ratione posterior aliquo modo dici potest? Amplius:

 

     Omne, inquit Plato, quod iunctum est, natura dissolubile est.

 

Et beatus Hilarius, in psalmo CXXVIIII:

 

     Quisquis ita uolet credere ut corporalis deus sit, quia ad      imaginem eius factus est homo compositum esse deum statuet.      Quicquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum,      quia compositio habet inicium quo comparatorum maneat.

 

[2.71] De sinceritate autem ac puritate diuine, substantiae ut nulla uidelicet penitus accidentia, nullas habeat formas sicut nec partes, Boethius, De trinitate, libro I, cum summam eius astrueret unitatem, ait:

 

     Quocirca hoc uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud      praeter id quod est. Neque subiectum fieri potest. Forma enim      est, formae uero subiectae esse non possunt.

 

Formam itaque Boethius hoc loco dixit diuinam substantiam secundum hoc quod nullarum formarum fundamentum est.

 

[2.72] Sanctus quoque Augustinus, diuinae naturae sinceritatem astruens libro XI De ciuitate dei, ait:

 

     Non propter hoc naturam istam boni simplicem dicimus quia est      pater in ea solus aut filius solus aut spiritus sanctus, aut sola      est ista nominis trinitas sine substantia personarum, sicut      sabelliani putauerunt, sed ideo simplex dicitur quia est hoc quod      habet, excepto quod relatiue quaeque persona ad alteram      dicitur. Nam utique pater habet filium, nec tamen ipse est      filius, et filius patrem, nec tamen est pater. In quo uero ad      semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet; sicut ad      semetipsum dicitur uiuus habendo uitam, et eadem uita ipse      est. Propter hoc utique natura haec dicitur simplex quod non sit      aliud habens, aliud quod habet

 

sicut in caeteris rebus.

 

     Neque enim uas habens liquorem liquor est nec corpus color, nec      aer lux siue feruor, nec anima est sapientia. Hinc est quod      etiam priuari possunt rebus quas habent, et in alios habitus      uerti atque commutari.

 

Idem in VII Confessionum ad deum loquens ait:

 

     Nec cogeris inuitus ad aliquid, quia uoluntas tua non est maior      quam potentia. Esset autem maior, si te ipso tu ipse maior esses.

 

Item:

 

     Voluntas et potentia dei deus ipse est.

 

[2.73] De incommutabilitate autem atque inuariabilitate diuine, substantiae, de qua ipsemet deus per prophetam loquitur:

 

     Qui est, misit me ad uos

 

et alibi:

 

     Ego sum deus et non mutor

 

ipsos philosophos consulat qui scripturarum sacrarum documentis contentus non est. Unde Macrobius, cum iuxta Plotinum quatuor uirtutes deo etiam assignaret:

 

     Fortitudo, inquit, illi est a quod semper idem est nec aliquando      mutatur

 

Hoc et supra memoratus doctor et maximus latinorum philosophorum Boethius, in libro III De consolatione philosophiae, astruit his uerbis:

 

               O qui perpetua mundum ratione gubernas              Terrarum caelique sator, qui tempus ab euo           Ire iubes, stabilisque manens das cuncta moueri

 

Omne quippe quod uariatur, siue per alterationem scilicet, siue per aliquam reliquorum motuum quos philosophi assignant moueri quoquo modo necesse est, cum omnem uidelicet alterationem et quamlibet rei mutationem motum esse constet.

 

[2.74] Quam quidem incommutabilitatem dei, immortalitatem ipsius appellamus. Unde Augustinus, De natura summi boni:

 

     Vera, inquit, immortalitas hoc est, summa illa incommutabilitas      quam deus solus habet qui mutari omnino non potest.

 

Idem, supra:

 

     Naturae corruptibiles iam non incommutabiles sunt, quia nihil est      unde factae sunt.

 

Item:

 

     Omnis enim mutatio facit non esse quod erat. Vere ergo ille est      qui incommutabilis est.

 

[2.75] Cum sit itaque tanta diuinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea uidelicet nulla sit partium aut accldentlum seu quarumlibet formarum diuersitas, mllla umquam uariatio, quomodo tres personae in ea assignari siue intelligi queant, cum nulla ibi sit rerum multitudo, ubi una tantum est atque indiuidua penitus substantia, nullus ibi rerum numerus ut uel tria uel multa dicere possimus, sed eadem penitus substantia simplex omnino atque indiuidua sit singulae personae siue omnes simul, hoc est unaquSque trium siue ipsa, ut dictum est trinltas? Quippe ubi nulla est multitudo rerum, immo nulla penitus multitudo, nulla pluralitas, nulla diuersitas, quomodo multitudo personarum aut ulla earum diuersitas erit? Qua ratione altera persona ab altera diuersa est, siue etiam ab ipsa trinitate, cum eadem penitus, ut dictum est, trium personarum substantia sit, nec ulla ab inuicem uel essentiae diuersitate, uel accidentium seu formarum proprietate distinctae sint?

 

[2.76] Difficile fortasse, immo impossibile est homini hoc disserere, et vi maxime qui in omnibus quae astruit per humanas rationes satisfacere contendit, et cum de re aliqua singulariter, quamquam discutit quod ad eius proprietalem pertinet, aliarum id rerum similitudine nititur confirmare, cum uidelicet unaquaeque res proprium quiddam habeat per quod a caeteris omnibus differt, nec facile sit dissimilitudinem in caeteris assignare. Quanto autem excellentia diuinae naturae a caeteris quas condidit naturis longius abscedit, tanto minus congruas similitudines in illis reperimus quibus satisfacere de ista ualeamus. Quam etiam naturam philosophi "deum ignotum" profitentes, in tautum eius excellentiam, omnium mortalium cogitationes excedentem, ueriti sunt attingere, ut nec quid ipsa sit definire ausi sint, cum summus ille, ut supra meminimus, philosophorum Plato nec quid sit dicere ausus sit, hoc solum de eo sciens quod sciri qualis sit ab hominibus non possit. Hermes quoque de filio dei:

 

     Cuius, inquit, nomen non potest humano ore narrari.

 

Ecce ille negat hunc ab homine posse sciri, iste uero posse edisseri.

 

[2.77] Unde ipsum penitus cum rerum omnium naturas philosophi distinguerent praetermittentes, quem nec ore dlsserl nec mente concipi profitentur, sic eum a numero rerum excluserunt, quasi nihil eum esse astruerent. Cum enim omnem rem aut substantiae aut alicui aliorum generalissimorum subiciant, utique et deum, si inter res ipsum comprehenderent, aut substantiis aut quantitatibus aut caeterorum praedicamentorum rebus connumerarent, qui nihil omnino esse ex ipsis conuincitur. Omnes quippe res praeter substantias per se existere non possunt, nisi scilicet subiectis sustententur substantiis, ut albedo nulla ratione esse potest nisi in subiecto corpore, aut pietas nisi in anima, aut quaelibet res nouem praedicamentorum nisi subiectis substantiis insint. Substantiae uero in propria natura per seipsas subsistere ac perseuerare possunt, omnibus etiam aliis rebus destructis. Unde etiam substantia quasi "subsistentia" dictae sunt et caeterae rebus quae eis assistunt, non per se subsistunt, naturaliter priores sunt. Ex quo liquidum est deum, qui omnium rerum est unicum et singulare principium, nullo modo in eo rerum numero contineri quae substantiae non sunt. Sed nec substantiae secundum eos supponitur deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et uerum et incommutabile esse ipse solus a se habeat, a quo sunt omnia.

 

[2.78] De cuius quidem ueritate ac simplicitate seu incommutabilitate substantiae Augustinus in libro <V> De trinitate ait:

 

     Sic intelligamus deum, si possumus, quantum possumus, sine      qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia      creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem,      sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla      mutatione sui mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis      deum ita cogitat, etsi nondum potest omnimodo inuenire quid sit,      pie tamen cauet, quantum potest, aliquid de illo sentire quod non      sit. Est tamen sine dubitatione substantia, uel, si melius hoc      appellatur, essentia, quam graeci *usiam* uocant.

 

[2.79] Quod autem nec iuxta philosophos ipse deus substantia sit dicendus, facile conuinci potest ex ipsis scriptis omnium dialecticam tractantium quam nunc latinitas caelebrat, Porphyrii scilicet, Aristotelis et Boethii. Ait quippe Porphyrius in Isagogis quas ad Categorias Aristoteles perscribit, ait, inquam:

 

     Unamquamque substantiam una specie participare, pluribus uero      accidentibus et separabilibus et inseparabilibus.

 

Aristoteles quoque in Categoriis proprie proprium substantiae assignans inquit:

 

     Maxime autem proprium substantiae uidetur esse quod, cum sit unum      et idem numero, contrariorum est susceptibile.

 

Item idem de eodem:

 

     Quare proprium erit substantiae quod, cum unum et idem numero      sit, susceptibile est contrariorum.

 

[2.80] Cum itaque deo ista omnino aptari non possint, cuius substantia nec accidentibus uariari nec ullis omnino formis subiacere potest, liquet nec inter substantias eum philosophos recepisse, ea profecto ratione qua Plato "inter nullam et aliquam substantiam" hylen collocauit, quam omnino adhuc "informem" conceperit. Neque enim substantia non est deus, si uere subsistentiae naturam et incommutabile esse in ipso attendamus. Nec rursus substantia est, si usitatam nominis substantiae appellationem sequamur cum uidelicet accidentibus subiectus esse non possit. Unde et iilo argumento deus non esse substantia ostenditur aperte quo Boethius, quamuis christianus opinionem secutus philosophorum cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis uestigans, probat in II ipsorum Topicorum albedinem non esse substantiam his uerbis:

 

     Substantia est quae omnibus accidentibus possit esse sublectum;      albedo autem nullis accidentibus subiecta est; albedo igltur      substantia non est.

 

[2.81] Ipse quoque Augustinus hanc usitatam et propriam significationem substantiae aperte profitetur in VII De trinitate libro capitulis quarto et quinto, his quidem uerbis de deo disputans

 

     Sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo      quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem ut      substantia relatiue dicatur. Omnis enim res ad seipsam subsistit;      quanto magis deus si tamen dignum est ut dicatur subsistere? De      his enim rebus recte intelligitur, in quibus subiectis sunt ea      quae in aliquo subiecto esse dicuntur, sicut color in corpore.

 

Item:

 

     Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantia.

 

Item:

 

     Nefas est autem dicere ut subsistat et subsit deus bonitati suae,      atque illa bonitas non substantia sit uel potius essentia, neque      ipse deus sit bonitas sua, sed in illo sit tamquam in subiecto.      Unde manifestum est deum abusiue uocari substantiam, ut nomine      usitatiore intelligatur essentia, quod uere ac proprie dicitur,      ita ut fortasse deum solum dici oporteat essentiam. Est enim uere      solus, quia incommutabilis est idque suum nomen Moysi enunciauit      cum ait: Ego sum qui sum, et dices ad eos: Qui est misit me ad      uos. Sed tamen siue essentia dicatur quod proprie dicitur, siue      substantia quod abusiue, utrumque ad se dicitur, non relatiue.      Unde hoc est deo esse quod subsistere, et ideo si una essentia      trinitas una etiam substantia.

 

De quo etiam Iob loquitur:

 

     Ipse enim solus est et nemo aduertere potest cogitationes eius

 

[2.82] Ex his itaque liquet nec etiam iuxta sanctos proprie nec iuxta philosophos ullo modo deum substantiam dici. Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam maiestatem esse exclusam omnino nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos, secundum quod scriptum est:

 

     Qui de terra est, de terra loquitur

 

quas nec adhuc comprehendere ac ratione discutere ad liquidum sufficiunt.

 

[2.83] Quod summus ille sapientum Solomon considerans ait:

 

     Cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone, et      alta profunditas quis inueniet eam?

 

Et per semetipsam sapientia:

 

     Cogitationes, inquit, mortalium timidae, et incertae prouidentiae      nostrae. Corpus enim quod corrumpitur aggrauat animam, et      deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, et      difficile estimabimus quae in terra sunt, et quae in prospectu      sunt inueniemus cum labore Quae in caelis sunt autem quis      inuestigubit?

 

[2.84] Quod etiam omnis hominum locutio ad creaturarum status maxime accommodata sit, ex ea praecipue parte orationis apparet sine qua nulla dicitur constare orationis perfectio, ex ea scilicet quae "uerbum" appellatur. Haec quippe dictio temporis est designatiua, quod incepit a mundo. Unde si huius partis significationem attendamus, oportet per eam cuiusque constructipnis sensum infra ambitum temporis coerceri, hoc est ad eas res tantum temporaliter inclinari quas temporaliter contingere, nec aeternaliter subsistere uolumus demonstrare. Unde et cum dicimus deum priorem esse mundo siue exstitisse ante tempola, quis sensus in his uerbis uerus esse potest de praecessione dei et successione istorum, si haec uerba ad hominum institutioneln accipiamus secundum ipsam temporis significationem, ut uidelicet dicamus deum secundum tempus priorem esse mundo uel exstitisse ante tempora, hoc est in tempore praeterito fuisse antequam tempus esset aliquod?

 

[2.85] Oportet itaque, cum ad singularem diuinitatis naturam quascumque dictiones transferimus, eas inde quandam singularem significationem seu etiam constructionem contrahere, atque per hoc quod omnia excedit, necessario propriam institutionem excedere. Constat quippe iuxta Boethium ac Platonem

 

     cognatos de quibus loquuntur, rebus oportere <esse> sermones.

 

Quod recte Gregorius attendens in prologo Moralium ait:

 

     Indignum uehementer existimo ut uerba cslestis oraculi restringam      sub regulis Donati.

 

[2.86] Sed nec proprium et usitatum nomen dei ad illam unicam diuinitatis maiestatem, quae excogitari non ualet necdum disseri, ipsi magni philosophi nouerunt accommodare qui cum deum in arte nominant, quem animali rationali supponunt, de mundo et cslestibus corporibus illud, ut supra meminimus, accipiunt.

 

[2.87] Quid itaque mirum si, cum omnia ineffabiliter transcendat deus, omnem quoque institutionis humans sermonem excedat? Et cum eius excellentia omnem longe exsuperet intellectum propter intellectus autem uoces institutae sint, quid mirum si intellectus transcendat qui transcendit causas? Multo quippe facilius res excogitari quam disseri ualet. Quid etiam mirum si in seipso deus philosophorum infringat regulas aut exempla quae in factis etiam suis frequenter quassat, cum uidelicet aliqua noua contra naturam facit siue supra naturam, hoc est super hoc quod prima institutio rerum potest? Numquid enim illuminatione ceci nota illa philosophorum regula infringitur qua ab Aristotele dictum est:

 

     Ab habitu quidem in priuationem fit mutatio, a priuatione uero in      habitum impossibile est: neque enim cecus factus rursum      uidet... etc.

 

[2.88] Numquid et uirginis partus omnino illi praeiudicat propositioni quae frequenter a philosophis in exemplum necessariae consequentiae seu argumentationis affertur:

 

     Si peperit, cum uiro concubuit?

 

Ut hinc quoque appareat quod ait apostolus:

 

     Nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi?

 

[2.89] Quod si, ut philosophos salues, ea quae per miracula fiunt a disciplinis uel regulis illorum excipias, aut in his uocabula propriam significationem non obseruare dicas, ut uidelicet smproprie dicatur uisio uel partus quae per miracula fiunt, quanto magis in ipso auctore miraculorum id concedi oportet, ut illius excellentis singularitas aliquid habeat proprium, quod sicut humanas cogitationes ita et humanarum disciplinarum transcendat traditiones? De quibus recte apostolus admonet dicens:

 

     Videte ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam      secundum traditionem hominum, secundum elementa mundum Christum.

 

Ecce enim secundum ipsius domini documentum et, ut supra meminimus, testimonium Iob eum solum proprie esse profiteri cogimur quem penitus nihil esse constat secundum illam saecularium disciplinam doctorum quae omnium rerum, ut dictum est, naturas in decem praedicamenta distribuit. Attendite, fratres et uerbosi amici, quantum ab inuicem dissonent diuinae et humans traditiones, spiritales et animales philosophi, sacrarum et saecularium scripturarum disciplinae, nec tamquam temerarii iudices non arguatis, cum talia fides uerba protulerit quorum intelligentia uestris incognita sit disciplinis.

 

[2.90] Certum quippe est quoniam unaquaeque scientia atque culuslibet artis tractatus propriis utitur uerbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe eiusdem artis tractatores uerba uariare delectat, quia semper "in omnibus", teste Tullio, "Identitas mater est satietatis", hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam uariare, ut saepe uocem eandem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si uocis identitatem magis quam sensuum diuersitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus. Quanto magis ergo illius singularis et summi boni tractatores singularia uerba quaedam habere oportuit, aut ad quandam detorquere illa significationem, quibus id quod singulare est singulariter efferetur, nec publicis et uulgaribus locutionibus illud ineffabile, illud incomprehensibile coercetur. De quo si quid dicitur, aliqua similitudine de creaturis ad creatorem uocabula transferimus; quae quidem uocabula homines instituerunt ad creaturas designandas, quas intelligere potuerunt, cum uidelicet per illa suos intellectus manifestare uellent.

 

[2.91] Cum itaque homo uocem inuenerit ad manifestandos suos intellectus, deum autem minime intelligere sufficiat, recte illud ineffabile bonum effari nomine non est ausus. Unde in deo nullum propriam inuentionem uocabulum seruare uidetur, sed omnia quae de deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus inuoluta sunt et per similitudinem uestigantur ex parte aliqua inductam, ut aliquid de illa ineffabili maiestate credendo nunc magis quam intelligendo degustemus.  Et quoniam minus plenarias similitudines inuenimus ad illud quod singulare est inducendas, minus de eo satisfacere possumus per similitudines

 

[2.92] Quod diligenter beatus attendens Augustinus, in libro contra Felicianum arrianum de hoc ipso querentem, ita scripsit:

 

     Felicianus: Nescio quo pacto una creditur esse substantia, cum      non dicatur una esse persona. Velim, quaeso, exemplo mlchl      faciliore dicta dilucides. Augustinus: In rebus quidem      incomprehensibilibus exempla non suppetunt disputanti. Tamen in      quantum fieri potest, etiam in hac parte non deero. Ecce homo      pater habet hominem filium. Est commune utrisque quod homo est,      uni tamen quod filius, alteri proprium uidetur esse quod pater      est.

 

Item:

 

     Patrem ingenitum, filium genitum dico, eo tantum docens ingenitum      patrem quia non processit ex altero, eo genitum filium quia non      exstitit ex semetlpso. Itaque si proprium patris querimus,      sufficit quia solus non habet patrem; si filii, satis est quia      non habet prolem.

 

[2.93] Quas tamen possumus, similitudines aggrediemur, maxime ut pseudodialecticorum importunitatem refellamus, quorum disciplinas et nos paululum attigimus atque adeo in studiis eorum profecimus, ut, domino adiuuante, ipsis in hac re per humanas rationes, quas solas desiderant, satisfacere nos posse confidamus. Habet enim humanas etiam rationes conditor spse rationls, quibus animalium hominum ora obstruere possit, qui nos per sapientem illum admonet dicens:

 

     Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse      uideatur.

 

De cuius etiam saplentia in ipso Sapientis libro inter caeteras ipsius laudes dicitur:

 

     Scit uersutias sermonum et dispositiones argumentorum.

 

Tunc uero probabiliores illis afferemus similitudines, si de ipsis artibus quas frequentant, eas sumere poterimus, et ad singula quae obiciunt, illas applicuerimus.

 

                                              SUMMA TOTA QUAESTIONUM

 

[2.94] Quaerunt autem quomodo una penitus in deo permanente substantia uel essentia, aliqua ibi proprietatum sit diuersitas secundum quas trinitas personarum constat? Vel quomodo possit esse ut, cum unaquaeque ibi persona sit deus, nec tamen una persona sit alia, non etiam plures dii sicut et plures personae sint dicendi? Aut quae sit denique generatio filii de patre, uel processio spiritus ab utroque? Quod quidem ut diligentius fiat praemittendum est quot modis "idem" et quot "diuersum" accipiatur.

 

               Solutiones et quot modis "idem" seu "diuersum" dicatur

 

[2.95] Tribus autem modis utrumque et fortasse pluribus dici solet. Idem namque similitudine, idem essentialiter siue numero idem proprietate dicimus. Idem similitudine cum easdem res apud omnes esse sicut et intellectus Aristoteles asserit, et nos easdem merces in hac et in illa ciuitate reperiri dicimus. Tam numero autem quam essentialiter idem sunt, cum sit eadem essentia tam hoc est quam illud, ut numerum in se rerum non habeant nec res plures numero dici queant, ut in Socrate "homo" et "animal" uel "homo" et "risibile". Proprietate uero seu definitione idem sunt quae non solum numero sunt eadem, uerum etiam nec proprietatibus ullis nec propriis discrepant definitionibus, ut ensis et mucro uel album et candidum, et quaecumque huiusmodi uniuoca.

 

[2.96] Quam quidem maximam identitatem iuxta proprium et expressum esse rei Boethius attendens, in I Topicorum ait:

 

     Rursum potest de eo quod est 'idem' fieri certamen, ut an idem      sit utile quod honestum est. Sed haec quaestio definitioni est      aggreganda. Quarum enim rerum eadem definitio est, ipse, quoque      eadem sunt; quarum uero diuersa substantiae ratio est, ipse;      etiam sunt diuersae.

 

[2.97] Tribus etiam modis solet "diuersum" sumi, essentialiter scilicet, numero et proprietate seu definitione. Diuersa namque essentialiter dicimus, si eadem essentia quae est hoc non sit aliud, et si hoc in illius essentia tamquam pars includatur, ut manus et homo. Tunc uero etiam numero sunt diuersa, cum ita tota quantitate suae essentiae sunt discreta, ut in computatione sibi queant admisceri, cum uidelicet dicitur unus, duo, tres,... etc. Quod tunc quidem fieri potest cum non solum hoc non est illud, uerum etiam nec ipsum nec aliquid de ipso est de substantia alterius, ut hic homo et ille, et etiam in eadem manu hic digitus et ille. Proprietate uero seu definitione diuersa sunt quae licet de se habeant praedicari cum essentialiter idem sint, secundum proprios tamen status aliud est huius proprium et aliud illius, et singula propriis definitionibus et in sensu diuersis sunt terminanda. Proprias uero definitiones eorum esse dicimus quorum ex integro exprimunt esse, ut substantia corporea corporis, uel aptum ad ridendum risibilis, uel habens albedinem albi.

 

[2.98] Quam quidem differentiam, proprietatis scilicet seu definitionis, Boethius in libro Diuisionum diligenter attendens, rationale et bipes quae idem numero esse contingit, differre tamen his uerbis asserit:

 

     Quoniam uero quaedam sunt quae differunt, quae contra se in      diuisionibus poni non debent, ut in animali rationale et bipes --      nullus enim dicit: animalium alia sunt rationalia, alia duos      pedes habentia -- idcirco quod rationale et bipes, licet      differant, nulla tamen a se oppositione distinguuntur... etc.

 

Idem, in I Topicorum, cum propositionem et questionem et conclusionem definisset et suis singula proprietatibus distinxisset, ostendendo scilicet quod unumquodque et quantum ex ui uel natura propria requireret, idem numero haec tria esse monstraret, nihilominus tamen ea dicuntur differre secundum proprietates quas assignauerat, ostendit dicens:

 

     Idem igitur est propositio, questio, conclusio, sed differunt      supradicto modo.

 

[2.99] Quam quidem differentiam et beatus Gregorius diligenter considerans, libro Moralium XXI, ait:

 

     Hoc inter peccatum distat et crimen quod omne crimen peccatum      est, non tamen omne peccatum crimen.

 

Rursus Boethius in praedicto libro Topicorum, ut iam supra meminimus, cum illam questionem "Utrum idem sit utile quod honestum", de definitione esse doceret dicens:

 

     Sed haec quaestio definitioni est aggreganda. Quarum enim rerum      eadem definitio est, ipsae quidem eaedem sunt quarum uero diuersa      substantiae ratio est, ipsae etiam sunt diuersae

 

patenter ostendit quaecumque propriis definitionibus discrepant etsi eadem numero illa esse contingat, ut eadem uidelicet res aliqua hoc sit et illud, nihilominus tamen illa dici diuersa.

 

[2.100] Quod et Porphyrius ante in Isagogis suis docuerat dicens:

 

     Quorum termini sunt differentes, ipsa quoque sunt differentia.

 

Qui etiam cum ait:

 

     Differentiarum aliae quidem sunt secundum quas diuidimus genera      in species, aliae secundum quas ea quae diuisa sunt specificantur

 

hoc est aliae "sunt diuisius generum" aliae "constitutius specierum", quomodo has ab illis alias dixit cum omms uidelicet diuisiua sit constitutiua et econuerso, nisi secundum proprietatem diuidendi et constituendi quae diuersae sunt? Aliud quippe exigit ex eo quod est diuisiua et aliud ex eo quod est constitutiua, licet modis omnibus eadem sit numero diuisiua et constitutiua differentia. Tale est igitur dicere aliam esse dlfferentiam constitutiuam, aliam diuisiuam, ac si dicamus altenus proprietatis esse diuisiuam, alterius constitutiuam, licet penitus ea sit diuisiua quae constitutiua et econuerso.

 

                      AD QUEMADMODUM DE SUPRADICTIS UNITAS DEI                        DIVERSITAS PERSONARUM INTELLIGATUR

 

[2.101] Hoc autem modo facile in singulis rebus assignari potest, et unam numero atque essentialiter rem permanere, et ipsi plures inesse proprietates secundum quas aliqua diuersa Sint definitione, non numero, et eadem res diuersa in sensu uocabula sortiatur. Verbi gratia, hic homo et substantia est et corpus et animatum atque sensibile, quod est "animal rationale et mortale" quod est homo, et fortassis albus et crispus et aliis accidentibus subiectus quae recipit. Et cum in ipso idem sit numero uel essentialiter substantia quod corpus uel animatum et caetera, nihilominus tamen haec ab inuicem proprietatibus suls diuersa sunt, secundum quas scilicet ipsa diuersis termillanda sunt definitionibus. Aliud quippe substantiae proprium est et aliud corporis aut caeterorum, et aliud substantiae status dicitur, aliud corporis aut caeterorum.

 

[2.102] Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente essentia, possint assignari innumerabilia secundum proprietates suas ab inuicem diuersa, quid mirum si una permanente diuina essentia, diuerss quaedam in illo sunt proprietates secundum quas distingui tres personae queant? Sicut enim in uno homine qui simul et substantia est et corpus, uel singula caetera quae praedicta sunt, et fortassis quantum ad diuersos homines, idem homo sit pater et filius, alia est proprietas substantiae, alia corporis et caeterorum, et alia patris et filii, ita et in deo, licet eadem essentia sit pater et filius aut spiritus sanctus, alia est tamen proprietas patris, secundum quod scilicet generat, alia filii secundum quod generatur, et alia spiritus sancti secundum quod procedit.

 

[2.103] Quas quidem plenius postmodum, deo annuente, conabimur exponere, disserendo scilicet quis sit modus generationis filii ex patre uel processionis spirituus ab utroque.

 

[2.104] Sed cum "personae" uocabulum in uarias significationes deducatur, prius heae nobis distinguendae occurrunt, ut appareat in qua significatione "persona" in deo sit accipienda, uel qua etiam similitudine personae nomen ab aliis significationibus ad diuinitatis excellentiam nouissime uideatur esse translatum. Multa quippe in deo uocabula posteritas imlenit ad demonstrandum quid intelligebat, quae nequaquam habet canonicamm scripturarum antiquitas. Etsi enim trinitatis distinctionem, hoc est tres in deo personae, haec quoque distinxerit, cum aut filium dei aut spiritum sanctum exprimit, non tamen hoc nomine "trinitas" uel "persona" in deo reperitur usa fuisse, nec "homousion" ad unitatem substantiae trium personarum designandam legitur uspiam protulisse.

 

[2.105] Quinque autem modis "persons" uocabulo latinitas uti uidetur: aliter quippe grammatici personas dicunt, primam scilicet, secundam et tertiam, aliter rhetores cum attributa personae et attributa negocio distinguunt, atque aliter personas in comediis intelligimus necnon et alio modo in rebus indiuiduis personae nomen sumimus, cum hoc nomen "homo" dicimus esse uocabulum naturae, "Socrates" uero nomen esse personae. Super has denique quatuor praedictas personae significationes ad distinctionem trium in uno deo personarum, hoc quoque uocabulum est translatum, ex aliqua forte similitudine ad praedictas significationes. Quae profecto similitudo, ut diligentius assignari queat, singulas personae significationes quas diximus propriis descriptionibus distinguamus. Personam itaque, iuxta grammaticos, dicimus ipsum loquentem, uel ad quem loquitur, uel de quo ad eum loquitur, tamquam diuerso a se pariter et ab illo. Personam uero in rhetorica Boethius describens IV libro Topicorum, ait:

 

     Persona est quae in iudicium uocatur, cuius dictum aliquod      factumue reprehenditur.

 

Personas autem comediarum dicimus per quas mores aliquorum uel uita non tam uerbis quam gestibus ante oculos positis representantur. Nomen uero naturae uel personae cum dicimus, naturam accipimus in qua naturaliter quadam similitudine multa conueniunt, ut in homine Socrates et Plato cum uterque ipsorum homo sit, personam uero naturae rationalis indiuiduam substantiam. Unde et illud est Boethii, contra Eutychen et Nestorium scribentis:

 

     De persona, inquit maxime dubitari potest quaenam ei definitio      possit aptari.

 

Item:

 

     Substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares.

 

Sed in his omnibus nusquam in uniuersali<bus> persona dici potest, sed in singularibus tantum atque indiuiduis. Animalis enim uel generalis hominis nulla persona est, sed Ciceronis uel singulorum indiuiduorum. Quocirca si persona in solis substantus est atque in rationalibus nec in uniuersalibus sed in <in>diuiduis constat, reperta est definitio:

 

     Persona est naturae rationabilis indiuidua substantia. Sed nos      hac definitione eam quam graeci *hypostasin* dicunt terminauimus.

 

[2.106] Quantum itaque mihi uidetur, hii qui personas tres in una diuinitatis natura distinxerunt, quadam similitudine tam ex hac quam ex illa, quam primo posuimus secundum grammaticos, significatione personae uocabulum transtulerunt. Sicut enim diuersae hominum personae quatuor haec, non illa, in una humanitatis natura conueniunt, cum unaquaeque, ut dictum est, homo sit, ita in una diuinitatis substantia pater et filius et spiritus sanctus uniuntur, cum unaquaeque plenus ac perfectus sit deus nec substantiali discrepent differentia, ut aliud sit haec persona quam illa. Sicut nec Socrates aliud est quam Plato, sed alius proprietatis suae singularitate, sic et pater a filio uel spiritu sancto uel ipse filius a spiritu sancto proprietate distinguitur ut sit alius personaliter, non aliud substantialiter.

 

[2.107] Et quemadmodum tres personae grammaticorum, prima scilicet, secunda et tertia, non numero diuersarum rerum sed sola proprietate discrepant, ita etiam in diuinis reperitur personis. Ciceroni quippe, ut ait Priscianus, omnis inest persona, ut uidelicet ipse idem tam prima sit persona dum loquitur, quam secunda dum ad eum quis loquitur, uel tertia dum de ipso alii ad inuicem loquuntur. Nec est in isto ternario personarum multitudo rerum, sed diuersitas tantum proprietatum.

 

[2.108] Ita et in summa illa trinitate consideratur. Non enim alia res numero uel substantia est pater quam filius uel spiritus sanctus, sed alia secundum singularitatem suae proprietatis persona. Nam quemadmodum ibi proprium est primae loqui, secundae ad eam sermonem dirigi, tertiae, ut dictum est, de ipsa sermonem haberi, ita dei patris, ut supra quoque meminimus, alia est proprietas, quod scilicet genuerit, alia filii quod ab eo sit genitus, alia spiritus sancti quod a patre siue ab utrisque procedat. Et quemadmodum tres personas sub disiunctione describimus, dicentes personam esse ipsum loquentem uel audientem uel de quo inuicem loquuntur, ita hic definiri persona potest ut dicamus in deo personam esse ipsum generantem uel genitunl siue procedentem.

 

[2.109] Et quemadmodum ibi, quamuis eundem hominem ponamus esse tam primam quam secundam uel tertiam personam, nec tamen ideo dicimus primam personam esse secundam uel tertiam, cum sint proprietatibus suis ab inuicem singulae ita disiunctae ut proprietas unius nequaquam sit alterius, aut unum eundemque spiritum sanctum, dicimus septem Spiritus secundum donorum diuersitatem, nec unus eorum septem spirituum sit alius, hoc est unum donum nequaquam sit alterum, ita et cum unum et eundemque deum dicamus esse tam patrem quam filium uel spiritum sanctum, hoc est unamquamque illarum trium personarum aliam esse. Alioquin non tres uel hic uel ibi dicerentur personae, si una uidelicet alia esset.

 

[2.110] Quod si post grammaticam, quasi puerilem disciplinans, ad philosophicam perfectionem conscendere iuuat, ut scilicet inde quoque aliquam ad propositum nostrum idoneam sumamus similitudinem, nec ibi nobis diuinae gratiae suffragium deerit, maxime cum de ipsis apostolus philosophis loquens asserat illos

 

     a creatura mundi per ea quae facta sunt

 

diuinae trinitatis rationem inuestigasse atque inuenisse, ut iam quoque supra meminimus.

 

     Inuisibilia, inquit, ipsius a creatuta mundi per ea quae facta      sunt intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque uirtus eius et      diuinitas.

 

Ubi quidem cum ait inuisibilia ipsius, id est dei, quia ipso etiam nomine spiritus et inuisibilis natura declaratur, et pluraliter inuisibilia, ut dictum est, septiformem eius spiritum, hoc est spiritum sanctum intelligi arbitror, qui nonnumquam etiam pro diuersitate donorum septem spiritus appellatur. Sempiterna autem uirtus dei filius intelligitur iuxta quod alibi ait idem apostolus:

 

     Christum dei uirtutem et dei sapientiam.

 

Cum uero ait inuisibilia ipsius uel eius uirtus, per hoc quod ipsius et eius dixerit, patrem ipsum expressit, cuius uidelicet tam ipse spiritus quam filius esse dicitur. Cum autem subdit et diuinitas, subaudis similiter intellecta conspicitur, unitatem diuinitatis in tribus illis personis assignauit. Sin autem intelligatur ut dicatur diuinitas ipsius uel eius, scilicet dei sicut inuisibilia ipsius uel uirtus eius, recte quoque, cum dicitur diuinitas ipsius, id est ipse deus cuius sunt illa inuisibilia et illa uirtus, deus pater intelligitur.

 

[2.111] Quomodo autem philosophi hanc personarum distinctionem in una diuinitatis essentia, per similitudinem alicuius mundans creaturae et eorum quae in ipsa fiunt creatura, uestigare potuerunt atque inuenire -- facile, credo, poterit assignari in his quae ex materia et forma uel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere.

 

                      VALIDA SIMILITUDO EX PHILOSOPHIS SUMPTA

 

[2.112] Verbi causa, aes quoddam est inter creaturas, in quo artifex operans et imaginis regiae formam exprimens regium facit siglllum, quod scilicet ad sigillandas litteras, cum opus fuerit cerae imprimatur. Est igitur in sigillo illo ipsum aes materia ex quo factum est, figura uero illa imaginis regiae forma eius, ipsum uero sigillum ex his duobus materiatum atque formatum dicitur quibus uidelicet sibi conuenientibus ipsum est compositum atque perfectum. Nihil quippe est aliud sigillum ipsum quam aes ita formatum. Idem itaque essentialiter est ipsum es quod est materia aerei sigilli et sigillum ipsum cuius est materias cum tamen in suis proprietatibus ita sint disiuncta ut aliud sit proprium aeris, aliud aerei sigilli. Et quamuis idem sint essentialiter, sigillum tamen aereum est ex aere, non es ex aereo slgillo, et es est materia sigilli, non sigillum aeris. Nec ullo modo es materia sui ipsius esse potest, quamuis sit materia sigilli quod est ipsum aes. Non enim aes ex aere fit sicut sigillum ex aere est constitutum. Et quamuis idem sit materia ipsa quod est materiatum, nequaquam tamen in sigillo illo materiatum est materia uel materia est materiatum. Facto autem ex aere sigillo, iam sigillabile est, hoc est aptum ad sigillandum, etsi nondum sit actualiter sigillans. Cum autem per ipsum sigillari ceram contingit, iam in una aeris substantia tria sunt proprietate diuersa, aes uidelicet ipsum, et sigillabile et sigillans. Quae quidem ad inuicem sic se habent ut ex aere sit factum sigillabile, hoc est sigillum, et ex aere simul et sigillabili contingat fieri sigillans. Ex aere quippe quod primitus erat, ad hoc productum est ipsum es ut sigillabile esset, deinde ut, quod es sigillabile iam erat, sigillans fieret. Sic igitur cum sit eadem essentia aeris et sigillabilis et sigillantis quae tria proprietate diuersa sunt, ita haec tria inuicem sunt sibi coniuncta, ut ex aere sigillabile, et ex aere simul et sigillabili sigillans habeat suum esse.

 

[2.113] Quae quidem omnia, si ad diuinae trinitatis doctrinam congruis proportionibus reducantur, facile est nobis ex ipsis philosophorum documentis pseudophilosophos qui nos infestant refellere. Sicut enim ex aere sigillum est aereum et ex ipso quodammodo generatur, ita ex ipsa dei patris substantia filius habet esse, et secundum hoc ex ipso genitus dicitur. Ut enim ex suprapositis iam dudum ostendimus, specialiter nomine "patris" diuina potentia declaratur, sicut nomine "filii" diuina sapientia significatur. Est autem diuina sapientia, quaedam ut ita dicam, ipsius dei potentia, qua uidelicet ab omni sibi fallacia uel errore prouidere potest, et ita ueraciter cuncta diiudicare et scrutando penetrare ut in nullo decipi uel errare possit.

 

[2.114] Sapientia itaque dei diuina potentia est illa uel facultas discernendi, per quam omnia oculis eius nuda sunt et aperta, nec quicquam ignorantiae illi possit inesse. Sicut enim sanatiuum aut durum ex potentiis quibusdam dici Aristoteles astruit, quod uidelicet ipsa incommodis suis resistere ualent, ita sapientia quaedam recte potentia dicitur, qua fallacis scilicet uel ignorantiae resistitur, ne in aliquo per errorem mens cecata labatur. Sic et uisionem -- quae habitus dicitur et ipsis etiam inest dormientibus -- potentiam quandam sicut econtra cecitatem impotentiam recte nominamus. Idem quoque de scientia qualibet, quae uisio quedam mentis est, et de ignorantia dici conuenit, ut uidelicet scientia quelibet, quae nec dormientem deserit, quaedem sit aptltudo magls quam actio. Unde et Boethius in I Topicorum scientias nuncupans facultates, ait:

 

     Sed quia quatuor facultatibus disserendi omne artificium      continetur... etc.

 

Item:

 

     Quatuor igitur facultatibus earumque uelut opificibus... etc.

 

[2.115] Et notandum quod, cum sapientiam dei quae filius eius intelligitur quandam dei potentiam dicimus, hoc est facultatem omnia discernendi ne in aliquo errare possit, non ideo minus ipsum filium ommpotentem esse profitemur, et omnia eque ut patrem posse. Qui enim hanc potentiam habet, uel etiam ipsa est, nequaquam caeteris caret. Sic et spiritus sanctus, cum secundum donorum diuersitatem septem spiritus dicatur, utpote

 

     spiritus sapientiae, spiritus intellectus, spiritus      consilii... etc.

 

nec hic spiritus ille sit, hoc est hoc donum illud, nequaquam tamen ipse spiritus septiformis, qui tam hic quam ille est spiritus minus omnia in se continet dona, uel eorum est singula ut sic ipse sit spiritus sapientiae qui est unus ex illis septem, ut etiam sit spiritus intellectus et similiter quilibet aliorum. Si enim non esset unus, utique nec omnis. Cum enim unusquisque spiritus sit quidam spiritus, quicumque non sit quidam spiritus, nequaquam unusquisque, hoc est omnis esse potest. Denique cum idem prorsus esse ponamus filium dei et sapientiam dei, non tamen per hoc cogimur ita filium dei dicere quandam potentialr dei sicut sapientiam dei quandam eius potentiam dicimus. Multae quippe uoces sunt eius significationis qui; ad ueritatem sensus non eiusdem sunt constructionis, sicut postmodum plenius disseremus cum de amore dei, qui spiritus sanctus intelligitur, disserendum nobis occurrerit.

 

                                 QUAE SIT GENERATIO FILII EX PATRE

 

[2.116] Cum igitur sapientia quaedam, ut dictum est, sit potentia sicut ereum sigillum est quoddam es, liquet profecto diuinam sapientiam ex diuina potentia esse suum habere, ad eam uidelicet similitudinem qua sigillum aereum ex aere dicitur esse quod est eius materia, uel species ex genere quod quasi materia speciei dicitur esse, ut animal hominis. Sicut enim ex eo quod est aereum sigillum exigit necessario ut aes sit, et ex eo quod est homo ut animal sit sed non econuerso, ita diuina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit diuina potentia sed non econuerso. Quippe sicut aes tam ad aereum sigillum quam ad alia se habet, et animal tam ad hominem quam ad alia, sic et potentia diuina tam ad discernendum quam ad operandum se habet. Et sicut aereum sigillum de ipsa aeris substantia uel essentia dicitur esse, cum esse uidelicet aereum sigillum sit esse aes quoddam, et esse hominem, id est "animal rationale mortale" sit esse animal quoddam, ita et diuina sapientia de substantia diuinae potentiae dicitur esse, cum uidelicet esse sapientiam, id est potentiam discernendi, sit esse potentiam quandam quod est filium de substantia patris esse uel ab ipso genitum esse. Nam et species ex genere quasi gigni siue creari philosophi dicunt, secundum hoc scilicet quod ex ipso, ut dictum est, esse contrahunt. Unde Boethius in libro Diuisionum, genus in species quasi in quasdam a se quodammodo procreationes diuidi asserit.

 

[2.117] Cum autem species ex genere creari seu gigni dicantur, non tamen ideo necesse est genus species suas tempore uel per existentiam praecedere, ut uidelicet ipsum prius esse contigerit quam illas. Numquam etenim genus, nisi per aliquam speciem suam, esse contingit, nec ullatenus animal fuit antequam rationale uel irrationale fuerit. Et ita quaedam species cum suis generibus simul naturaliter existunt, ut nullatenus genus sine illis sicut nec ipsae sine genere esse potuerint, sicut quantitas et unitas uel numerus et binarius. Sic et diuina sapientia, licet, ut dictum est, ex diuina potentia esse habeat quod est filium ex patre gigni, non tamen hanc illa praecesserit, cum nullatenus sine sapientia deus esse potuerit.

 

[2.118] Sic et innumerabilia ex aliis gigni uel esse uidentur, a quibus tamen tempore nullatenus praeceduntur, ut ex sole splendor aut calor quae ad similitudinem trinitatis nonnulli afferre consueuerunt, ut sit uidelicet filius ex patre sicut splendor ex sole, et rursus spiritus ex ipso sicut ex sole calor. Splendor quippe ad sapientiam, quae lumen est animae recte uidetur pertinere. Et de ipsa dei sapientia, quae filius eius intelligitur, scriptum est ab euangelista:

 

     Erat lux uera quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc      mundum.

 

Et ab ipso dictum est filio:

 

     Ego sum lux mundi.

 

Et apostolus,

 

     Splendor, inquit, gloriae eius.

 

Spiritus uero sanctus, qui amor dei dicitur, recte per calorem intelligi uidetur, cum in nobis ipsis amor, quo calere pectora dicuntur, frequenter calor siue ignis appelletur. De quo et ipse filius ait:

 

     Ignem ueni mittere in terram

 

hoc est amore potius quam timore corda terrena implere. Et psalmista neminem absque aliquo diuinae gratiae dono conspiciens:

 

     Non est inquit, qui se abscondat a calore eius.

 

[2.119] Et hanc profecto propositam de sole similitudinem illam esse existimo qua in diuinae trinitatis assignatione Macrobius Platonem usum esse commemorat, ut iam dudum supra meminimus. Sed quia nec secundum philosophos idem est ipsa solis substantia quod est eius splendor aut ealor, sicut eadem est essentia patris et filii et spiritus sancti nec calor de sole simul et splendore est sicut spiritus ex patre simul et filio, a quibus ipse praecedit -- magisque de substantia solis calor esse uitletur secundum quod ipse substantialis est igni, ac per hoc ipse magis ad filium qui de ipsa proprie substantia patris est quam ad spiritum sanctum pertinet -- minus fortasse quam uolumus haec inducta de sole similitudo ad propositi nostri demonstrationem sufficit.

 

[2.120] Quod et quidam nostrorum attendentes, cum trium personarum eandem essentiam assignare conarentur, et sicut filium ex patre esse sic spiritum ab utrisque, de fonte et riuo et stagno familiariorem excogitasse uidentur similitudinem. Eadem quippe aqua fontis et riuus primo fit et postmodum stagnum, et sicut riuus ex fonte sic stagnum ex riuo simul et fonte contrahit esse. Patrem itaque fonti, filium riuo, spiritum sanctum comparant stagno. Quod ad incarnationem uerbi demonstrandam sic attendunt riuum infistula, quasi filium in carne humana ac si "riuum infistulatum" dicamus uerbum incarnatum.  Cuius quidem, ni fallor, similitudinis fundamentum Anselmus Cantuariensis a beato sumpsit Augustino, scribente ad Laurentium papam de hoc ipso, et fontem et eius riuum quorum est eadem substantia, ad diuinae generationis exemplum, ubi eadem est substantia generantis et geniti, inducente. Sed haec quoque similitudo ad identitatem substantiae trium personarum in hoc minus satisfacere uidetur, quod eadem aqua non est simul fontis et riui et stagni sed per temporis, ut dictum est, successionem, sicut est eadem simul essentia patris et filii et spiritus sancti; immo eodem tempore alia est essentialiter aqua fontis quam riui seu stagni. Unde fortasse haec similitudo illi potius suffragatur haeresi quae ita per tempora proprietates personarum commiscet, ut eadem personam dicat quando uult esse patrem, quando uult filium uel spiritum sanctum.

 

[2.121] Quod et nos prouidentes, alias quasdam similitudines, tam secundum grammaticos quam secundum philosophos superius induximus, quas proposito nostro conuenire magis credimus; sed eam praecipue quae sumpta est de philosophis maiori ratione praeditis ac per hoc a doctrina uerae sophiae, quae Christus est, minus remotis.

 

               QUAE SIT PROCESSIO SPIRITUS A PATRE SEU ETIAM A FILIO

 

[2.122] Superest nunc. post generationem filii, de processione spiritus sancti disserere. In quo praecipue de ipso confidentes quem apostolis dominus promittens:

 

     Ille uos, inquit, docebit omnia et suggeret uobis omnia      quaecumque dixero uobis

 

tanto ampliorem ab ipso gratiam in hoc speramus, quantum id amplius ad ipsum pertinet quod disserere cupimus.

 

[2.123] Spiritus quasi a "spirando" dictus est. Unde ueritas:

 

     Spiritus, inquit, ubi uult spirat

 

et propheta conuenienti metaphora spiritum domini distinguens, spiritum oris eius ipsum appellat. Ideoque ipso nomine suo procedere ex deo patre uel filio potius quam gigni declaratur. Benignitas quippe ipsa, quae hoc nomine specialiter demonstratur, non est aliqua potentia siue sapientia, cum uidelicet benignum esse non sit in aliquo sapientem esse uel potentem, cuiusque benignitas siue beneficentia magis secundum caritatis eius affectum siue effectum accipienda est. Caritas autem, teste Gregorio,

 

     minus quam inter duos haberi non potest. Nemo enim, inquit, ad      semetipsum habere caritatem proprie dicitur, sed dilectione se in      alterum extendit ut esse caritas possit.

 

Benignus quoque sibi esse uel beneficium impendere nemo recte dicitur. Seneca, De beneficiis:

 

     Nemo sibi beneficium dat, nec liberalis est qui sibi donat.      Beneficium est quod quis non sua causa dat, sed eius cui dat. Is      autem qui sibi beneficium dat, sua causa dat. Non est ergo      beneficium.

 

Procedere itaque dei est sese ad aliquam rem per affectum caritatis quodammodo extendere, ut eam uidelicet diligat ac se ei per amorem coniungat.

 

[2.124] Cum itaque tam filius quam spiritus sanctus ex patre eiusdem substantiae sit cum patre, hic quidem tamquam genitus, ille tamquam procedens, quantum tamen estimo, differt in eo generatio a processione quod is solus qui generatur, quantum arbitror, ex ipsa patris substantia uel essentia proprie esse dicitur, cum ipsa, ut dictum est, sapientia hoc ipsum esse habeat ut sit quaedam potentia, scilicet discernendi. Ipse uero caritatis affectus magis ad benignitatem animi quam ad potentiam attineat. Unde bene filius ex patre genitus, hoc est ex ipsa patris substantia esse proprie dicitur, tamquam hoc ei sit esse genitum a patre quod ex substantia patris esse.

 

[2.125] Hinc et Nicena synodus, sicut in Tripertita continetur historia, quasi exponens hanc generationem filii ex patre ait:

 

     Credimus et in unum dominum Iesum Christum, filium dei, natum ex      patre unigenitum, hoc est ex substantia patris, deum ex deo,      lumen ex lumine

 

ubi quidem, cum ad aperiendum sensum illius quod praemissum est "natum ex patre unigenitum", supposuit "hoc est ex substantia patris", nequaquam congrue dictum uidetur nisi hoc loco "ex substantia patris" esse sic accipiatur ut soli filio conueniat. Si enim tam filio quam spiritui sancto commune sumitur, non recte aperit sensum praecedentis, cum uidelicet "natum ex patre unigenitum" soli conueniat filio, hoc uero tamquam communius filio simul et spiritui sancto. Quod enim altero communis est, nequaquam illius sensum exprimere uel aperire potest, ut si dicam de filio "natus ex patre", et quid sit hoc aperiens subiungam: "hoc est a patre habens esse", uel de aliquo cum dicam "currit", subiungam: "hoc est ambulat", nequaquam sequens prioris aperit sensum. Unde hoc loco "ex substantia patris", ut quod praemissum est aperiat, scilicet anatum ex patre unigenitum", non recte accipiendum uidetur, nisi solo filio aptetur, tamquam idem sit hoc loco "ex substantia patris", esse quod "unigenitum patris" esse.

 

[2.126] Athanasius uero econuerso, tamquam exponens quid sit ex substantia patris esse, hoc est ex eo esse genitum, de Christo ait:

 

     Deus est ex substantia patris ante saecula genitus, et homo est      ex substantia matris in saeculo natus.

 

Nisi enim "ex substantia matris" intelligat natum esse sicut "ex substantia patris" genitum esse, nequaquam dicere possumus dominum Iesum ita "ex substantia matris" esse sicut ipse est "ex substantia patris". Quippe non ita est "ex substantia matris" ut ita sit ex matre tamquam unius substantiae uel una substantia sit cum matre, immo ut caeteri filii a suis matribus, sic et ipse tam numero quam essentialiter est a sua diuersus. Sin autem quod dicitur "ex substantia patris" uel "ex substantia matris" ad natiuitatem referamus, sicut utriusque dicitur filius, ita et ex substantia utriusque dicendus est esse, hoc uidelicet modo quo natus est ex utrisque.

 

[2.127] Quamuis ergo spiritus quidem sanctus unius substantiae sit cum patre sicut et filius, non tamen ex substantia patris ita esse dicitur sicut filius. Aliud ergo est eiusdem substantie, cum illo esse, aliud ex substantia illius esse. Quippe et pater ipse eiusdem substantiae est cum filio uel spiritu sancto, nec tamen ex substantia filii uel spiritus sancti esse dicendus est. Quamuis etiam eadem penitus substantia sit patris quae et filii et spiritus sancti, non tamen ideo, cum ex substantia patris filius esse dicatur, et ex substantia spiritus sancti esse conceditur. Unde nobis uisum est, iuxta praefatam expositionem, non aliud intelligi filium ex substantia patris esse quam ab eo genitum esse.

 

[2.128] Si quis tamen tam filium quam spiritum sanctum de substantia patris esse in hoc accipiat quod sicut uterque est ab ipso, ita eiusdem substantie, sit cum ipso, non abhorremus sensum, quicquid uerborum proprietas habeat. Cum tamen "de" et "ex" praepositiones nonnumquam in constructione uim diuersam habeant, ut "loqui de spiritu sancto" et "loqui ex spiritu sancto" uel "agere de arte" et "agere ex arte" non mirum uidetur si aliud sit dicere "de substantia patris", aliud "ex substantia patris". Nec etiam concedendum est, si quandoque in eodem sensu "ex substantia patris" et "de substantia patris" ita ponantur, ut tam filio quam spiritui conueniant, secundum hoc scilicet, ut diximus, quod uterque sic est ex patre ut eiusdem substantie, sit cum patre. Saepe namque idem uerbum in diuersis locis sensum uariat. Unde et cum ueritas dicit:

 

     Nemo bonus nisi solus deus

 

et

 

     Pater maior me est

 

non est huic dicto contrarium cum in alia significatione dicimus multos esse bonos, aut Christum patri aequalem uel patrem ipso non esse maiorem.

 

[2.129] Proprie tamen "ex substantia patris", sicut exposuimus solus filius nobis esse uidetur. Nam et spiritus sanctus, quamuis de patre et filio procedere dicatur, proprie tamen a patre ipsum procedere sancti doctores astruxerunt, sicut in sequentibus apparebit. Ipsum quidem "procedere a patre", cum spiritui sancto proprium assignetur et de ipso solo proprie dicatur, quodam tamen modo et ipse filius ex patre procedere dicitur. Omne quippe quod ex alio habet esse, non incongrue dicitur ex ipso procedere. Tam filium uero quam spiritum sanctum ex patre constat esse, illum quidem tamquam genitum, hunc tamquam datum qui est eius donum.

 

[2.130] Unde Augustinus, De Trinitate, libro V, de ipso spiritu ait:

 

     Procedit non quomodo natus, sed quomodo datus.

 

Ex quo patenter innuit eum quidem qui nascitur, a patre procedere, secundum hoc, ut dictum est, quod ipse quidem a patre habet esse. Idem, contra Maximum haereticum de generatione uerbi et processione spiritus scribens, ait:

 

     Non omne quod procedit nascitur, quamquam omne plOcedat quod      nascitur.

 

Hinc et Ambrosius, De fide ad Gratianum, libro I:

 

     Crede quia a deo exiuit filius, ut ipse testatur dicens: "Ex deo      processi et ueni", et alibi: "A deo exiui". Qui a deo processit      et a deo exiuit, nihil aliud potest haberi nisi quod dei est.

 

Item:

 

     Ex patre nascendo prodiuit, ut dixit ipse qui natus est: "Ex ore      altissimi prodiui".

 

Item, libro IV:

 

     Dicit sapientia dei: "Ex ore altissimi prodiui", hoc est non      coacta sed libera, non potestati obnoxia sed nata generationis      arcano.

 

Ex libro Quaestionum Orosii ad Augustinum, responsio Augustini:

 

     Nullus filius est nisi duorum, patris et matris. Quod absit ut      inter deum patrem et filium tale aliquid suspicemur, quia nec      filius hominis simul ex patre procedit et ex matre, quia cum      procedit ex patre, non tunc procedit ex matre.

 

Idem, super Iohannem:

 

     Ego enim ex deo processi et ueni. Processio ista aeterna est et      ineffabilis qua filius procedit a patre.

 

[2.131] Ex his itaque liquet "procedere ex deo" duobus modis accipi, uno quidem largiori quo tam filio quam spiritui commtllic est ut diximus, a patre procedere, hoc est ab eo esse; altero strictiori quidem tamquam proprium spiritui assignatur, quod est deum per caritatis affectum extendere sesc ad quodeumque gratiae donum uel beneficium cuilibet impendendum, uel cuicumque se alteri quadam amoris connexionc coniungere. Unde et illud quidem mutuum dilectionis uinculum patris et filii ipse utriusque spiritus communis intelligitur, ut uidelicet diuina potentia in omnibus agendis uel disponendis cooperantis sapientiae suae consortio gaudeat, sicut et ipsamet profitetur sapientia de se et patre in Prouerbiis dicens:

 

     Cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies.

 

[2.132] Hoc igitur amoris indissolublle uinculum, quo in omnibus optime componendis diuina potentia et coaeterna sapientia sibi sociantur et spiritus sanctus dicitur, ipsa dei bonitas siue benignitas intelligitur qua bona eius uoluntas, ad aliquod beneficium nobis impertiendum inclinans se, quodammodo ad nos procedit ex se, prius quidem per benignitatis affectum, postea per operationis effectum se ad nos extendens. Tunc uero in se per benignitatem remaneret, si sibl benignus esse posset, aliquam in se beneficientiam exercendo et aliquod sibi beneficium impendendo.

 

[2.133] Denique, ut omnibus calumpniis satisfaciamus, quoquo modo quis uelit, intelligat "de substantia patris" uel "ex substantia patris"; nobis tamen ad generationem filii, prout possumus, assignandam, illud sufficere uidetur quod secundum sumptam ex philosophis similitudinem, filium ex patre diximus genitum esse, hoc est diuinam sapientiam ex diuina potentia sicut exposuimus, esse.

 

[2.134] Ex patre autem simul et filio procedere spiritus habet quia bonus dei affectus siue effectus aliquid faciendi uel disponendi, ut rationabilis sit, ex potent ia ipsius et sapientia prouenit cum ideo scilicet uelit deus aliquid et faciat, quia et potest illud adimplere et sollerter efficere. Nisi enim posset aliquid, frustra illud uellet quia efficacia careret, et nisi sollerter sciret illud efficere, non haberet egregium effectum. Nonnullos autem aliquid uelle contingit quod non sufficiunt adimplere, aut quod etiam si possunt, non ita ut oportet perficere sciunt. Quorum quidem uoluntatem tam impotentia ipsorum quam inscientia irrationabilem facit. Ut igitur bona dei uoluntas erga quaelibet facienda uel disponenda omnino ratione praedita demonstretur, ex patre et filio, sicut dictum est, procedere spiritus sanctus perhibetur.

 

[2.135] Sunt autem qui uim uerborum ignorantes, cum audiunt concedi quia benignitas dei deus est sicut et sapientia dei uel potentia dei deus est, et unamquamque trium personarum aeque ut aliam potentem esse uel sapientem siue benignam, mirantur, cum ipsam bonitatem dei siue amorem, quem spiritum sanctum intelligimus, non dicamus esse sapientiam uel potentiam ipsius, tamquam per hoc innuatur nequaquam ipsum spiritum sanctum dici debere potentiam siue sapientiam.

 

[2.136] Quibus respondendum est quod, cum deum dicimus esse caritatem, benignitatem. sapientiam, potentiam, et huiusmodi nomina qualitatum ad ipsum transferimus, non est proprietas sermonis, sed emphaticae quaedam abusio locutionis, praesertim cum, ut supra meminimus, quaelibet translata de creaturis ad creatorem uocabula in tantum a propria excidant significatione, ut humano more de ipso loquentes, illis eum uocabulis nonnumquam designemus, quorum res ab eo penitus alienae sunt, cum uidelicet et eius iram uel furorem uel penitentiam dicere scriptura non abhorreat, uel ipsum apostolus Christum peccatum pro nobis a deo factum uel maledictum appellet. Cui uero fidelium uel sane mentis dicere nunc liceret ut Christum dei uirtutem diceremus peccatum, ipsum in quo omnes benedicuntur gentes, maledictum a deo iuxta Moysen dicere auderemus?

 

[2.137] Nec minus haec nomina quae in nobis alicuius boni designatiua sunt, cum ad deum transferuntur, a propria recedunt significatione. Cum enim caritatem Augustinus in libro III De doctrina christiana definiat dicens:

 

     Caritatem uoco motum animi ad fruendum deo propter ipsum, et se      atque proximo propter deum

 

nequaquam hoc modo deus caritas esse uel etlam caritatem habere dici potest. Sicut tamen in nobis cum idem homo qui potens est, potens simul et sapiens atque benignus sit, non ideo tamen eius benignitas siue caritas dicenda est sapientia siue potentia, ita et translatis ad deum uocabulis quamuis ipse simul sit et potens et sapiens et benignus, non ldco tamen concedi conuenit eius benignitatem siue amorem esse sapientiam siue potentiam. Nusquam enim ipsum "amare" dici potest potentem in aliquo uel sapientem esse, cum saepe contingat ut quos benigniores caritas facit, minus potentes uel discreti sint. Sicut igitur caritas dei non est aeternitas eius quamuis aeternitatem simul et caritatem habeat, nec ira eius dicenda est caritas uel misericordia ipsius -- licet haec simul eidem insint -- aut misericordia eius miseratio ipsius, hoc est uoluntas miserandi ipsa huius uoluntatis operatio; ita nec amor dei sapientia eius uel potentia dicendus est, cum, ut dictum est amare non sit sapientem in aliquo uel potentem esse.

 

[2.138] Si quis tamen quaerat, cum amor dei non sit sapientia eius uel potentia, utrum sit aliud, hoc est alia res? -- dicimus nequaquam ipsum aliud esse, nam et pater, quamuis non sit fillus aut spiritus sanctus, non tamen aliud est, hoc est alia res cum in deo res numero diuersae nequaquam possint esse, quamuis diuersae ibi in proprietatibus habeantur personae, ut hic uidelicet alius sit quam ille secundum proprietatem, non aliud secundum naturae diuersitatem. Sic et amor dei, cum a sapientia uel potentia eius differat, cum aliud sit proprium amantis, aliud sapientis uel potentis, non est tamen res alia ut aliud dici possit Nam et in ereo sigillo, cum sigillum non sit materia sigilli, non tamen aliud est quam ipsa materia sigilli quod est aes, cum ipsum uidelicet sit ipsum aes, quamuis proprietate sigillum et aes diuersa smt.

 

[2.139] Denique quamuis spiritum sanctum et amorem del ponamus idem esse idemque significari cum dicitur Uspiritus dei" et "amor dei", non tamen in constructione uim eandem penitus habent, quamuis per se dicta eandem significationem teneant. Multa quippe sunt eiusdem significationis, non eiusdem omnino constructionis. Quamuis enim "deus" et "deitas", uel "in deo sapientia" et "uerbum" eandem teneant significationem, non tamen sicut deum dicimus hominem esse, ita diuinitatem concedimus uel humanitatem uel hominem esse. Nec quamuis deum patrem dicamus sapientiam esse, non tamen ideo ipsum concedlmus uerbum esse sicut nec filium. Aut cum idem penitus sit deus et substantia dei, non tamen idem est dicere "ex deo esse", iuxta illud apostoli ex quo omnia, et "ex substantia dei esse". Sic et cum omnino idem sit filius dei et sapientia dei, uel spiritus sanctus et amor dei, non tamen quia dicimus sapientiam dei esse quandam potentiam dei, hoc est facultatem, ut diximus, omnia discernendi, ideo confiteri cogimur ipsum filium quandam esse potentiam et non magis omnipotentiam; uel ipsum spiritum non esse sapientiam siue potentiam, quamuis amor ipse non sit sapientia siue potentia. Cum enim filium dei uel spiritum sanctum sapientiam siue potentiam dicimus, tale est tamquam ipsum sapientem uel omnipotentem asseramus, quod uerum est. Si uero sapientiam dicamus omnipotentiam, aut amorem dicamus sapientiam uel omnipotentiam, tale est ut "sapientem esse", hoc est potentem discernere, dicamus "omnipotentem esse", hoc est dicere: hanc potentiam dicamus esse habere omnem potentiam, uel amorem habere dicamus sapientem uel omnipotentcm esse.  Quod nequaquam uerum uidetur, cum etiam tam saplentla quam amor dei omnipotens sit. Non tamen aut sapientiam aut amorem dei dici conuenit omnipotentiam. Quamuis enim omnipotens et omnipotentia, uel filius dei et sapientia dei, uel spiritus sanctus et amor dei idem omnino sint, nec talium uocum significatio sit diuersa, non eandem tamen uim retinent in constructione aliis sociatae. Nam et cum in aereo sigillo idem sit prorsus materia sigilli et quod est materia sigilli, uel factum ex aere et quod factum est ex aere, cum tamen uerum sit sigillum esse id quod est materia sigilli, utpote ipsum aes, nequaquam uerum est sigillum esse materiam sigilli; aut cum uerum sit aes esse id quod factum est ex aere, utpote ipsum sigillum, non tamen uerum est aes esse factum ex aere.

 

[2.140] Non igitur cogimur, ut, cum spiritum sanctum esse sapientiam ponamus siue potentiam, ideo amorem dei aut sapientiam aut potentiam esse concedamus, sicut nec sapientiam dei quae filius eius est dicimus omnipotentiam esse, quamuis ipsum filium sicut omnipotentem dicimus, ita et omnipotentiam esse non negemus. Ipsam uero sapientiam quandam, ut dictum est, potentiam, scilicet discernendi, recte profitemur.

 

[2.141] Sicut igitur ex aere sigillum aereum habet esse, et rursum ex aere simul et sigillo, id est sigillabili, sigillans habet esse, sic ex patre solo filius habet esse, et ex patre simul et filio spiritus sanctus, ut exposuimus. Et sicut sigillum in forma impressae sibi imaginls consistit, sic filius in forma dei esse dicitur, et figura substantiae eius, siue ipsa patris imago, id est expressa eius similitudo nuncupatur, cum ipse uidelicet filius tanta patri cognatione, ut ita dicam, sit unitus, ut non solum ipse sit unius cum patre substantiae, sed insuper ex ipsa, ut dictum est patris substantia.

 

[2.142] Ad hanc fortasse similitudinem, aeris sciiicet et aerei sigilli, quasi uidelicet aeris informis et formati, Hilarius respexit, cum, ut dudum supra meminimus, filium a patre formatum dixit, id est eo modo suum esse habere de patre quo res formata ex ipsa suae materiae substantia dicitur esse. Non tamen ideo ullo modo materiam uel materiatum in deo concedimus esse, sed in creaturis tantum uel mutabilibus rebus quae sunt accidentium susceptibiles

 

[2.143] Sicut uero sigillans, eo ipso quod sigillans est in aliud quoddam mollius cui imprimitur procedit, ut uideiicet eius imaginis, quae in ipsa eius substantia iam erat formam illi tribuat, sic spiritus sanctus donorum suorum distributione nobis infusus imaginem dei deletam in nobis reformat, ut, iuxta apostolum, conformes efficiamur imaginis filii dei, id est Christo ut uidelicet sequamur uestigia eius, qui peccatum non fecit, et de ueteri homine in nouum transeamus.

 

[2.144] Sicut autem aes et sigillum seu sigillans in suis proprietatibus diuersa sunt secundum modos existentiae quos ad inuicem habent, ita scilicet ut nullus ipsorum proprietatem alterius communicet, sic etiam pater et filius et spiritus sanctus. Verbi gratia, siglllum ereum ex aere est tamquam ex materia materiatum, et aes materia est aerei sigilli, et aereum sigillum materiatum ex aere. Et istae quidem aeris et aerei sigilli proprietates ita intermixtae sunt, ut neque aes sit materiatum ex aere, neque sigillum aereum materia sit aeris, cum tamen eadem res sit hoc quod est materia aerei sigilli uel materiatum ex aere, hoc est aes ipsum et aereum sigillum. Sic et in diuinis contingit personis. Secundum id quippe quod diuina sapientia, ut diximus, ex diuina potentia esse habet, illa pater huius et haec illius filius dicitur, et in deo tantumdem est dicere patrem quantum si dicamus suae sapientiae genitorem, et tantumdem est dicere filium quantum si dicamus sapientiam ex patre genitam.

 

[2.145] Si ergo dicamus ibi filium esse patrem, tale est ac si dicamus ipsam dei patris sapientiam esse genitorem ipsius sapientiae, patris, hoc est sui ipsius, ut ipsa uidelicet dei sapientia ex seipsa sit genita, et ex seipsa habeat esse. Similiter si dicamus ibi ipsum patrem esse filium, uidelicet sui ipsius, tale est ac si dicamus diuinam potentiam seipsam genuisse. Quamuis enim idem essentialiter sit aes quod aereum sigillum, non tamen ideo quia aereum sigillum ex aere est, aes ex seipso esse dicitur, uel quia ipsum posterius est aere, ideo posterius seipso dicitur. Non enim hoc pronomen quod est "sui" relationem recte facere potest, nisi ubi res eadem, non essentialiter tantum, sed etiam proprietate intelligitur. Diuersa autem proprietate sunt aes et aereum sigillum. Unde non est consequens, ut, si aereum sigillum sit ex aere, ideo aliquid sit ex seipso. Sic et quamuis idem sit pater quod est filius, quia tamen, ut dictum est, proprietatibus suis ad inuicem distant, nullatenus procedit quod, si filius ex patre sit genitus uel ex patre habeat, ut dictum est, esse, ideo concedatur filius ex seipso genitus esse uel ex seipso habere esse.

 

[2.146] Quod diligenter beatus attendens Augustinus in I De trinitate his confirmat uerbis:

 

     Qui putat eius potentiae deum esse ut seipsum genuerit, eo plus      errat quod non solum deus ita non est, sed nec spiritualis      creatura nec corporalis. Nulla enim omnino res est quae seipsam      gignat.

 

[2.147] Sicut igitur in aere et aereo sigillo absoluta eorum nomina sibi per praedicationem coniunguntur, quando uidelicet eorum eandem esse substantiam demonstramus, ueluti cum dicimus "aes est aereum sigillum" uel e conuerso, et similia, nec tamen eorum relatiua nomina quae proprietates eorum praedicant, secundum quas hoc ex illo habet esse, sibi coniungi possunt, sicut materia erei sigilli et materiatum ex aere. Nemo etenim dicit "materia aerei sigilli est materia ex aere", uel "materiatum ex aere est materia aerei sigilli". Sic et in diuinis contingit personis. Ipse etenim omnipotens est sapiens siue benignus, et econuerso, sed non ipse pater est filius, scilicet sui, uel est spiritus sanctus cum ipse uidelicet pater non procedat ex patre, hoc est ex seipso uel filio sicut spiritus ex patre procedit siue filio.  Non enim quemadmodum bonus dei affectus ex potentia eius et sapientia ut dictum est, procedit, ita potentia ipsa siue sapientia ex seipsis procedere possunt -- quod esset patrem uel filium esse spiritum sanctum.

 

                    ADVERSUS CALUMNIAS GRAECORUM DE PROCESSIONE                                    SPIRITUS A FILLO QUOQUE

 

[2.148] Graeci tamen ex solo patre, non etiam ex filio, spiritum sanctum procedere confitentur, eo scilicet quod ueritas in euangelio, fidem integre continente, de processione spiritus loquens, solum patrem commemorat dicens:

 

     spiritus qui a patre procedit.

 

[2.149] Qui etiam super hoc quod eum a filio quoque procedere dicimus, nos uehementer arguunt atque reos anathematis teneri asserunt quod in principalibus conciliis quae apud eos caelebrata sunt, ita symbola eorum subiunctis anathematibus sancita sunt ut nulli de fide trinitatis aliud docere uel aliter praedicare quam ibi continetur liceat. In quibus quidem symbolis, cum in processione spiritus de solo patre commemoretur: Quicumque, inquiunt, filium addunt, anathema incurrunt.

 

[2.150] Addunt etiam ad exaggerationem impudentiae nostrae testimonium damnationis, symbolum fidei quod iuxta traditionem praedictorum conciliorum Leo III Rome, transcriptum in tabula argentea posteris reliquit, "pro amore", ut ipsemet dicit, "et cautela orthodoxae fidei". In quo quidem symbolo ipse quoque in processione spiritus solum commemorat patrem his quidem uerbis:

 

     Et in spiritum sanctum, dominum et uiuificatorem, ex patre      procedentem, cum patre et filio coadorandum et      conglorificandum...  etc.

 

[2.151] In quanta autem reuerentia principalia illa concilia tenenda sint, beatus diligenter aperit Gregorius, qui se ea tamquam quatuor euangelia suscipere et uenerari profitetur. Unde et eorum uerbis non magis quam euangelicis uel addere aliquid uel subtrahere nos permittit, ita Constantino episcopo Mediolanensi de uno eorum scribens:

 

     Nos, auctore ueritate et teste conscientia, fatemur fidem      Calcedonensis symboli illibatam per omnia custodire, nihilque      eius definitioni addere, nihil subtrahere audere. Sed si quis      contra eam eiusdemque synodi fidem siue plus minusue ad sapiendum      usurpare appetit, eum omni dilatione postposita anathematizamus      atque a sinu matris aecclesiae alienum esse decernimus.

 

[2.152] Sed profecto cum interdicitur ne quis aliter doceat aut praedicet catholicam fidem quam in praedictis continetur conciliis, "aliter" dictum puto, non secundum uerborum diuersitatem, sed secundum fidei contrarietatem, ac si dicatur "aliter", hoc est contrario modo, non diuerso uerborum sono, quia et nos latine dicimus quod illi graece.  Sicut ergo diuersum pro opposito dicitur, ita diuerso modo, quod est aliter, pro opposito modo non incongrue sumitur. Alioquin, cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum sintque ipsa symbola ab inuicem uerbis diuersa ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnumquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset qui uno recepto, cetela symbola confitendo recitaret uel reciperet.

 

[2.153] Eadem ratione rel teneremur ex supplemento euangelii additi, cum in Deuteronomio Moyses dicat:

 

     Quod praecipio tibi, hoc tantum domino facias, nec quisquam addas      nec minuas.

 

Addi itaque prohibuit contrarium aliquid, non quod perfectioni deerat suppleri, quamuis etiam ita possit intelligi ut omnino prohibeatur homo ex seipso uerbis aliquid supplere. Tunc uero homo ex se aliquid adderet, si hoc ex sensu suo, non ex inspiratione spiritus praesumeret. De quod quidem spiritu scriptum est:

 

     Non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui      loquitur in uobis.

 

Multa etiam de miraculis sanctorum et de his quae sancti patres post apostolos scripscrunt praedicamus, cum tamen apostolus dicat, ad Galatas scribens:

 

     Licet nos aut angelus de caelo euangelizet uobis praeter id quod      euangelizauimus uobis, anathema sit. Sicut praedixi et nunc      iterum dico: si quis uobis euangelizauerit praeter id quod      aceepistis, anathema sit.

 

[2.154] Quod autem opponunt graeci euangelicam traditionem ad integram fidei disciplinam sufficere, nec quicquam ulterius addendum esse praeter ea quae in uerbis continentur euangelicis, in se etiam ipsos sententiam proferunt, cum aiunt spiritum a solo patre procedere. Non enim euangelium, cum a patre procedere spiritum dicit, "solo" adiungit quod ipsi apponunt, sed tantummodo a patre dicit.

 

[2.155] Quaeramus etiam et interrogemus eos cum credant spiritum sanctum a patre procedere, utrum credant ipsum a solo patre procedere an non Quod si a solo patre ipsum procedere credant, et uera sit haec fides, utique ita est, quod uidelicet a solo patre ipse procedit et quod ipsi super hoc salubriter sentiunt doceri seu confiteri -- non est incongruum quod non credi sit periculosum, praesertim cum dicat apostolus:

 

     Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

 

Sin autem non a solo patrc spiritum protedere credant, tum eum a patre procedere non dubitent, oportet ut tam a patre quam a filio seu ab alio ipsum procedert assentiant; et quod necesse est credi, salubre sit confiteri, sicut et caetera omnia quae ad fidem pertinent catholicam. Nec recte confessioni officit, si nonnulla confessionis uerba in canonicis minime reperiantur scripturis. Ob hoc enim maxime symbola conciliorum scripturis illis sunt superaddita, ut illa doceant uel disserant quae ibi aperte non habentur. Quis enim trinitatem uel tres personas in ea sibi coaeternas et coaequales, quarum unaquaeque sit deus, in illis scripturis dici meminerit, aut Pilatum Pontium appellari, aut ad inferos animam descendisse Christi, et alia quaedam quae in uerbis non continentur canonicis?

 

[2.156] Multa profecto fidei necessaria post euangelia ab apostolis uel apostolicis uiris addita sunt quae ex uerbis euangelicis minime comprobantur, sicut est illud de uirginitate matris domini etiam post partum iugiter conseruata, et de aliis fortasse multis.

 

[2.157] His autem aduersus graecorum obiectionem de processione spiritus responsis, libet etiam ex ipsorum doctoribus testimonia proferre quibus a filio quoque spiritum sanctum procedere doceantur. Athanasius, in Simbolo fidei:

 

     Spiritus, inquit, sanctus a patre et filio non factus, nec      creatus, nec genitus, sed procedens.

 

Ubi quidem cum praemiscrit spiritum sanctum a patre et filio esse atque subiunxerit "procedens", manifeste docuit eum ab utroque procedere, cum ad utrumque "procedere" sicut et "esse" retulerit, praesertim cum non aliter a patre spiritus esse habeat quam procedendo.

 

[2.158] Didimus etiam, eorum maximus doctor, in libro De spiritu sancto, quem beatus transtulit Ieronimus, spiritum sanctum a filio quoque procedere patenter profitetur dicens:

 

     Saluator qui et ueritas ait: "Non enim loquetur a semetipso", hoc      est non sine me, et sine meo et patris arbitrio quia      inseparabilis est a mea et patris uoluntate, quia ex se non est      sed ex patre et me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et      loquitur, a patre et a me illi est. Ego ueritatem loquor id est      inspiro quae loquitur; siquidem spiritus ueritatis <est>. Dicere      et loqui in trinitate non secundum consuetudinem nostram      accipiendum, sed iuxta formam incorporalium naturarum, et maxime      trinitatis quae uoluntatem suam ingerit in corda credentium.

 

Item:

 

     Spiritus sanctus qui est spiritus ueritatis spiritusque      sapientiae, non potest audire, filio loquente, quae nescit, cum      hoc ipsum sit quod profertur a filio, id est procedens deus de      deo spiritus ueritatis procedens a ueritate, consolator manans de      consolatore.

 

[2.159] Quae quidem ueritas quae sit a qua ipse procedit, Symbolum Ephesini concilii, quod etiam graecorum fuisse constat manifeste his uerbis determinat:

 

     Quamuis in sua substantia sit spiritus filii et intelligatur in      persona proprietas, iuxta id quod spiritus est et non filius, non      est tamen alienus ab ipso. Nam spiritus appellatur uerilatis, et      ueritas Christus est.

 

Item Cyrillus Alexandrinus episcopus, in epistola VIII, Nestorio dilecta, quae sic incipit 'Reuerentissimo et deo-amantissimo'... etc.:

 

     Si est, inquit, subsistentia spiritus spiritali. uel certe et      intelligitur per se secundum quod spiritus est et non filius, sed      tamen est non alienus ab eo. Spiritus enim ueritatis nominatur,      et profluit ab eo sicut denique ex deo patre.

 

[2.160] Iohannes Chrysostomus, Homelia XXVI, De expositione symboli quae sic incipit 'Uniuersalis aecclesia congaudet':

 

     'Credo in spiritum sanctum'. Iste est spiritus procedens de patre      et filio, qui diuidit propria dona prout uult.

 

Idem, Homelia XXVIII, in alia expositione eiusdem symboli, quae sic incipit 'Super fabricam totius aecclesiae':

 

     Itaque credendum est spiritum sanctum patris esse et filii.

 

Item:

 

     'Natus de spiritu sancto'. Istum spiritum sanctum dicimus patri      et filio esse coaequalem, et procedentem de patre et filio. Hoc      credite ne colloquia mala corrumpant mores uestros bonos.

 

Item:

 

     Videte ubique sacramentum trinitatis. Ecce et in spiritum sanctum      credimus, qui spiritus sanctus procedens de patre et filio      caritate coniungitur.

 

[2.161] Augustinus, libro Questionum ad Orosium, capitulo II:

 

     Ipse dominus noster Iesus Christus post resurrectionem suam, ut      ostenderet a se procedere spiritum sanctum sicut a patre,      insufflans in discipulos suos ait: "Accipite spiritum sanctum".

 

Idem, libro Im De trinitate:

 

     Nec possumus dicere quod spiritus sanctus et a filio non      procedat. Nec enim frustra idem spiritus et patris et filii      spiritus dicitur. Nec uideo quid aliud significare uoluerit, cum      sufflans ait: "Accipite spiritum sanctum". Neque enim flatus ille      corporeus substantia spiritus sancti fuit, sed demonstratio et a      filio procedere spiritum sanctum.

 

Idem, in libro XV De trinitate:

 

     Sicut unicum dei uerbum proprie uocamus nornine sapientiae, cum      sit uniuersaliter et spiritus sanctus et pater ipsa sapientia,      Ita spiritus proprie nuncupatur uocabulo caritatis cum sit et      pater et filius uniuersaliter caritas.

 

     De utroque autem procedere sic docetur, quia ipse filius ait: "de      patre procedit" et discipulis suis insufflauit et ait: "Accipite      spiritum sanctum" ut eum etiam de se procedere ostenderet. Et      ipsa est uirtus quae de illo exibat et sanabat omnes, sicut      legitur in euangelio.

 

[2.162] Quippe cum spiritus quasi spiramen a "spirando" dictus sit, et aeque ipse tam patris quam filii spiritus appelletur, quis recte abneget ab ambobus eum procedere a quibus tamquam amborum spiritus esse habet atque spirare?

 

[2.163] Proprie tamen seu principaliter eum a patre procedere non negamus. Unde Ieronimus, Definitionem fidei catholicae Nicenique symboli exponens, ait:

 

     Credimus et in spiritum sanctum qui de patre procedit proprie.

 

Item:

 

     Spiritum sanctum uerum deum inuenimus in scriptura et de patre      proprie esse.

 

Et iterum:

 

     De patre filius, et spiritus proprie et uere de patre, qui      procedit. Primum igitur accipe quod de patre est proprie spiritus      sanctus, dicente scriptura: "Verbo domini caeli firmali sunt et      spiritu oris eius omnis uirtus eorum"; et saluator ait: "Spiritus      ueritatis qui de patre procedit".

 

Et beatus Augustinus in XV De trinitate, capitulo XVIII:

 

     Non frustra in hac trinitate non dicitur uerbum dei nisi filius,      nec donum dei nisi spiritus sanctus nec de quo genitum est uerbum      et de quo procedit principaliter spiritus sanctus nisi deus      pater.

 

Idem, De uerbis domini, sermone VIIII:

 

     Et spiritus sanctus principaliter de illo procedit de quo natus      est filius.

 

     Ideo autem addidi 'principaliter' quia et de filio spiritus      sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi pater dedit non      iam existenti et nondum habenti, sed quisquid unigenito uerbo      dedit, gignendo dedit.  Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo      bonum commune procederet

 

ac si aperte Augustinus his uerbis determinet per hoc spiritum sanctum principaliter ex patre <procedere>, et non principaliter ex filio, quia sic ex patre procedit quasi primo loco, cum eum pater ab alio non habeat, sed a seipso sicut et a scipso est, hoc est non ab alio. Filius uero cum a se non sit sed a patre, etiam hunc ipsum spiritum a patre habet, a quo per generationem esse habet.

 

[2.164] Sed quid est quod dictum est "proprie" spiritum ex patre procedere? Numquid "proprie" ibi dictum est sicut hoc loco "principaliter"? Et fortasse eodem modo dici uideri posset, uisi quod ibi interseritur quod et filius ex patre natus sit propriea sicut et spiritus ex patre proprie dicitur esse. Dictum quippe ibidem est:

 

     Filius non ex semetipso natus est, sed ex patre natus est      proprie, non in tempore sed semper, non aliunde sed de sua      substantia

 

non de aliena sed de sua propria. At uero, si eodem modo tam in filio quam in spiritu accipitur "proprie", cum hic scilicet proprie nasci ex patre et ille proprie procedere dicitur ex patre, et tale sit dicere "proprie" ac si diceretur "principaliter", quomodo filium ex patre principaliter nasci dicemus, cum ex eo solo natus sit, nisi forte, cum ibidem statim additum sit "non in tempore sed semper", respectu temporalis generationis eiusdem filii ex matre id dictum est, ut uidelicet haec principalis et prima sit quae est aeterna, per quam ab aequalitate patris non receditur, illa uero quasi posterior et temporalis secundum quam minor patre filius ipse dicitur? Possumus etiam dicere in eo filium ex patre proprie natum esse siue genitum quod naturalis eius sit filius, non adoptiuus, sicut et statim determinatur cum subditur "non aliunde sed de sua substantia". Sed et secundum hoc quod iuxta philosophos nata siuc genita omnia dicuntur quae ab aliquo habent esse, proprie filius solus ex patre natus est, quia solus ipse nascendo ex ipsa patris substantia est. Spiritus uero sanctus secundum hoc ex patre solo proprie procedere dicitur, quod ab eo sic procedit quasi a summo prlncipio, qui uidelicet ab alio non est. Inde enim aliquid proprie procedere dicitur, unde primo uenire ac moueri cepit sicut lacus ex fonte, non ex riuo, sed per riuum procedere dicitur, in quem uidelicet riuum aqua ipsius lacus de fonte prodiens per eum transit ac peruenit in stagnum. Sic et spiritus sanctus ex patre proprie procedere dicitur quasi a summa origine, quae scilicet aliunde non sit, et ab ipso in filium quasi in riuum, quia et quod habet filius, ab ipso habet a quo et hoc ipsum habet quod ipse est, et per filium ad nos tandem quasi in stagnum huius saeculi. Quippe qui omnia in sapientia facit ac disponit, et in hac ipsa sapientia sua spiritum tribuit suorum distributorem donorum, non improuide uel inconsiderate.

 

[2.165] Unde et beatus Hilarius spiritum a patre per filium magis quam a patre et filio procedere seu esse sicut et mitti perhibet, ita ad deum patrem de spiritu ipso et filio loquens in XII De trinitate libro:

 

     In sancto spiritu tuo, ex te profecto et per eum misso.

 

Item:

 

     Ex te per eum sanctus spiritus tuus est.

 

Item:

 

     Filium tuum una tecum adorem, sanctum spiritum tuum qui ex te per      unigenitum tuum est promerear.

 

Et hoc fortasse modo, si a solo patre procedere spiritum graeci intelligant, eo uidelicet quod sic ab ipso sit quasi a summo et non existente ab alio, nulla est sententiae controuersia, sed uerborum diuersitas. Certum quippe est et solam personam patris hoc modo summam debere praedicari, et spiritum ab ipso quoque esse sicut a filio, qui ipsius quoque sicut et filii spiritus dicitur.

 

[2.166] Quod uero nonnulli mouentur ex eo quod dicimus filium a patre per generationem esse, et spiritum a patre et a filio per processionem, nec tamen ideo patrem per existentiam priorem esse filio uel patrem aut filium spiritu sancto, potest ex multorum similitudine exemplorum refelli. Solis quippe substantia et splendida est et illuminabilis, id est potens illuminare aliquid, et, cum sit splendor ex sole et illuminabilitas ex sole simul et splendore, numquam tamen aliquod ex his tribus per existentiam aliquod aliorum praecesserit.

 

[2.167] Sed et si quis illam philosophicam platonicae rationis considerationem altius inspiciat, quae uidelicet de deo opifice ad similitudinem quandam sollertis artificis agit, praemeditantis scilicet et deliberantis ea quae facturus est, ne quid inconuenienter componat et prius singula ratione quam opere formantis ad hunc quippe modum Plato formas exemplares in mente diuina considerat, quas ideas appellat, ad quas postmodum quasi ad exemplar quoddam summi artificis prouidentia operata est -- uidebit spiritum sanctum ex filio quoque siue per filium recte procedere, cum ex ratione sapientiae uniuersa dei opera ad ministrentur et ita quodammodo conceptus diuine, mentis in effectum per operationem prodeat. Effectus autem ad spiritum pertinent, qui ex bonitate conditoris eueniunt, quia spiritus ipse bonitas dei est.

 

[2.168] Dicamus itaque spiritum ex filio quoque procedere, cum ratio diuinae prouidentiae ad effectum benignitatis perducitur, et quod ab aeterno faciendum prouiderit, temporaliter quando uult facit.  Hanc autem processionem, qua scilicet conceptus mentis in effectum operando prodit, Priscianus in I Constructionum diligenter aperit dicens

 

     generales et speciales formas rerum intelligibiliter in mente      diuina constitisse antequam in corpora prodirent

 

hoc est in effecta per operationem. Quod est dicere: antea prouidit deus quid et qualiter ageret quam illud opere compleret; ac si diceret: nihil impremeditate siue indiscrete eglt.

 

[2.169] Macrobius quoque ipsam etiam animam mundi quam putamus spiritum sanctum intelligi, ex *noy*, hoc est filio, praecipue esse declarat, cum aperte eam a *noy* creatam siue natam sicut et ipsam *noym* a deo patre esse profitetur, ita generaliter de origine animae exorsus:

 

     Deus, qui prima et est et uocatur, unus omnium quae sunt quaeque      uidentur esse princeps et origo est. Hic superabundanti      maiestatis fecunditate de se mentem creauit. Haec mens quae noys      uocatur, qua patrem inspicit, plenam similitudinem seruat      auctoris. Animam uero de se creat, posteriora respiciens. Rursum      anima patrem, qua intuetur, induitur ac paulatim redigente      respectu in fabricam corporum incorporea ipsa degenerat.

 

[2.170] "Creari" autem siue "nasci" hoc loco Macrobius abusiue protulit, sicut et in primo libro determinauimus cum uidelicet tam mentem ipsam quam animam creatam dixerit, mentem quidem ex deo, hoc est filium ex patre, et animam ex mente, hoc est spiritum ex filio. Ubi et utramque natam esse insinuat, cum utrique patrem assignat, deum quidem menti et rursum mentem ipsam anime. Creari itaque siue nasci "esse ex aliquo" intelligit, ut tale sit quod ait hoc ex illo nasci siue creari quasi simpliciter diceret hoc ex illo esse. Sufficit autem philosopho, ad ostendendam animam ipsam tam ex patre quam ex filio esse, solum memorasse hoc loco filium, quia, cum iilius ex ipso patre sit, et spiritus ipse, hoc est anima ipsa, ex filio esse assignatur, liquet profecto ipsam quoque ex patre esse secundum quod et ipse eam philosophus a deo et noy iuxta sapientes nominari supra inductus asseruit.

 

[2.171] Quod uero ait mentem esse ex "fecunditate maiestatis", tale est ac si diceret sapientiam ex ipsa omnipotentia esse natam. Proprie namque maiestas ac reuerentia potentie, ascribi solet. Quod uero dicit quod "mens, qua patrem inspicit, similitudinem seruat auctoris", ita dictum puto ac si aperte dicat filium ipsum in omni re, in qua similis est patri, aequalem omnino illi esse. Potens quippe est sicut et pater et tantumdem potens, bonus est sicut et pater et aeque bonus.  Sic et in caeteris in quibus habet similitudinem cum patre, et aequalitatem habet. Non autem in omnibus similitudinem habet cum patre, cum ipse solus sit genitus et solus pater genitor. Quod quidem ad distinctionem personarum attinet secundum proprietates earum, secundum nos etiam qui solum filium incarnatum creatimus, in hoc uno filium minorem patre, non aequalem dicimus.

 

[2.172] Noys "posteriora respiciens animam creat", quia spiritus sanctus qui ex filio est, siue quaecumque anima ab ipso conditore suo ducens exordium, hoc ipsum quod anima est, id est uita creatarum rerum, ex respectu quodam ipsius creatoris habet, hoc est ex beneficio diuine, sapientiae cuncta disponentis, ut in ipso respectu dei diuinum intelligatur beneficium. Anima quippe ab "animando", hoc est uiuificando dicta est. Spiritus quiclem sanctus, ut in primo libro distinximus, quasi anima est, hoc est ulta nostrarum animarum, et nostrae animae quasi quaedam eius corpora sunt, ab ipso scilicet donis sue, gratiae <interius> uegetata; quas rursus animalem uitam nobis certum est impertire. "Patrem" suum, id est noym, dicit animam indui in ea sua ui qua intuetur, hoc est ratione utitur, quia ex ratione quam habet maximam similitudinem cum diuina sapientia tenet, cum ratio maxime sit ascribenda sapientiae.

 

[2.173] "Paulatim anima incorporea" respicit, quia ad comparationem plenitudinis illius summi boni, modicum est quicquid habemus, quantumcumque dona uirtutum ab ipso suscepimus. Possumus etiam in eo "paulatim" dictum esse intelligere quod quibusdam gradibus per interualla temporum a minimis ad maxima spiritus suos fideles promoueat nec sua simul conferat dona. "Degenerare" dicitur anima in ipso suae operationis effectu, ex quo anima dicta est, cum non sit hoc aeternum sed temporale quod operatur.

 

[2.174] In quo, ni fallor, illud facile est absolui quod Plato animam mundi incepisse uoluerit, nec coaeternam deo et menti. Cum enim spiritum sanctum animam magis quam spiritum appellauerit quasi ab "animando", hoc est uiuificando nos donis suae gratiae per incrementa uirtutum, non semper ipse spiritus anima fuit, id est uiuificans, quia dum nondum creaturae essent quibus dona sua distribueret, in illas donorum suorum distributionem non exercebat. Sicut ergo spiritum sanctum, qui in se est omnino simplex, multiplicem tamen dicimus et septem spiritus appellamus secundum diuersitatem donorum, ita et philosophus eundem, qui in essentia propria aeternaliter subsistit, mcepisse quantum ad effecta sua uoluit, ex quibus eum animam magis quam spiritum appellauit. "Spiritus" quippe nomen est naturae, "anima" uero officii, ab "animando" scilicet.

 

[2.175] Sicut ergo ipsos caelestes spiritus semper quidem spiritus, sed non semper angelos esse profitemur, eo quod "angelus" nomen sit officii, non naturae, est dominum Iesum Christum secundum humanitatem incepisse, secundum uero diuinitatem aeternum esse praedicamus, ita et spiritum sanctum secundum subsistentiam essentiae suae aeternum, secundum effecta uero incepisse dicamus, quod est dicere effecta potius quam ipsum incepisse. Et hunc quidem philosophi sensum esse arbitror sub illo animae typo quo eam creatam esse, id est incepisse, perhibet, et quasi temporalem esse, non aeternam.  Iuxta quod et Macrobius animae ipsi tam deum quam noym praeferre non abhorret.

 

[2.176] Vocet itaque spiritum sanctum Plato animam secundum effectum operum, nos uero dicamus spiritum secundum naturalem suae bonitatis affectum, quem ita ab aeterno habuit ut tunc opere eum impleret quando implendum esse prouiderit. Dicat ille animam incepisse secundum effecta; nos uero spiritum in affectu suae bonitatis aeternaliter perseuerare. Dicat ille animam incepisse; nos spiritum omnino aeternum esse. Sit processio spiritus secundum affectum aeterna, quia scilicet ab aeterno sic uoluit; sit processio animae secundum effectum temporalis.

 

[2.177] Utramque spiritus processionem, tam secundum effecta scilicet quam secundum affectum, a sanctis patribus distinctam esse cognouimus. De processione quidem efficacie, Beda in Homelia dominicae primae post Ascensionem ita loquitur:

 

     Cum spiritus gratia datur hominibus, profecto mittitur spiritus a      patre, mittitur et a filio. Procedit a patre, procedit et a      filio, quia et eius missio ipsa processio est qua ex patre      procedit et filio.

 

Ipse autem Augustinus utrumque processionis modum diligenter distinguit, cum eum procedere perhibet tam secundum hoc quod datur, quam secundum hoc quod dabilis est. Unde libro V De trinitate, cum ad processionem spiritus peruenisset, ait:

 

     Procedit non quomodo natus sed quomodo datus. Quod autem datum      est, et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit.

 

<Item>:

 

     Sed si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique      priusquam esset cui daretur. Nam donum potest esse et antequam      detur, donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest.

 

[2.178] Quid itaque mirum, cum duobus modis spiritum procedere dicamus, si secundum alterum processionis modum dicatur spiritus a nobis, et secundum alterum uocetur anima a philosophis? Illud ergo spiritus aeternaliter, hoc temporaliter habet. Unde et statim in eodem idem annectit, dicens:

 

     Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri et      filio dicatur tamen aliquid ex tempore, ueluti hoc ipsum quod      donatum <dicimus>. Nam sempiterne spiritus donum, temporaliter      autem donatum.  Nam etsi 'dominus' non dicitur nisi cum habere      incipit seruum, etiam ista appellatio relatiua ex tempore est      deo. Non emm sempiterna creatura est cuius est ille dominus.

 

Item:

 

     Ecce dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam      creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non      dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur.

 

Qui etiam in eodem libro, superiori capitulo, spiritum etiam secundum effecta manifeste uocat, cum ei principium assignat. Ait autem sic:

 

     Quod datum est, et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus      dedit.  Ita spiritus sanctus dicitur et dei qui dedit, et noster      qui accipimus. Unde scriptum est de Iohanne quod in spiritu Eliae      ueniret.  Hoc et de Moyse intelligendum est, cum ait et dominus:      "Tollam de spiritu tuo et dabo eis", hoc est de spiritu sancto      quem tibi dedi. Si ergo et quod datur principium habet eum a quo      datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit,      fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti,      non duo principia, sed unum principium.

 

[2.179] Liquet itaque Augustinum hoc loco spiritum accepisse secundum effecta, cum dicit "datum", magis quam secundum naturalem suae benignitatis affectum. Unde bene secundum effecta pater et filius priores spiritu dicuntur et quasi principium eius, quia ex potentia moderante sapientia effectus gratiae descendit, ex quo spiritus etiam hoc loco appellatur, et prius potentiam et sapientiam esse oportet, ut hinc postea aliquid in effectum ducatur. Tale est ergo patrem et filium esse principi um spiritus sancti ac si dicamus spiritum ex ambobus per effectum procedere, hoc est potentiam dei, moderante eius ratione, ad actum perduci.

 

[2.180] Et hoc quidem modo si quis nomen "spiritus" accipiat, secundum scilicet suae gratie effecta, non recte dicitur spiritus aeternus sicut nec dominus aut creator, quia, ut diximus, non semper spiritus secundum effecta exstitit. Unde et bene euangelista Iohannes ab aeternitate dei inchoans, cum uerbum apud deum aeternaliter esse ostenderet, dicens:

 

     In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat      uerbum.  Hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta      sunt... etc.

 

nullam spiritus mentionem habuisse uidetur qua eum aeternum esse astrueret, cum de deo et uerbo eius loquens, patri et uerbo solummodo aeternitatem ascribit dicens:

 

     Hoc erat in principio apud deum.

 

Qui in eo fortasse quod subiunxit, de effectu operum dicens:

 

     Omnia per ipsum facta sunt

 

spiritum designasse uidetur secundum effecta ipsa quae sua deus condidit bonitate, secundum quae ut diximus, aeternus non est spiritus, id est datus, sicut nec anima mundi quam Plato dicit semper animans fuit. Nec mirum locum euangeliste maxime cum Platone conuenire, cum totam uerborum istorum in libris platonicorum Augustinus, ut supra meminimus, inuenerit.

 

[2.181] Sunt autem nonnulli qui caritatem dei non solum ad creaturas porrigi uelint, uerum etiam ab una persona in alteram, ut uidelicet amor patris etiam in filium uel filii in patrem spiritus ipse sit. Quod aperte Augustinus in XV De trinitate astruit his uerbis:

 

     Denique, si in nobis dei nihil maius est caritate, et nullum est      maius donum dei quam spiritus sanctus quid consequentius quam ut      ipse sit caritas quae dicitur deus et ex deo? Et si caritas, qua      pater diligit filium et patrem diligit filius, ineffabiliter      communionem amborum demonstrat, quid conuenientius quam ut ille      proprie dicatur caritas qui spiritus est communis ambobus?

 

Hinc est et illud Ieronimi super XVII psalmum:

 

     Spiritus sanctus nec pater est nec filius, sed dilectio quam      habet pater in filio et filius in patre.

 

Quod fortassis ideo maxime dicendum uidetur et tenendum, ut uidelicet amor quoque patris in filium uel filii in patrem dicatur spiritus sanctus, et non tantum amor ad creaturas, quod fortassis aliter uideretur spiritus sanctus posse non esse, ac per hoc non necessario esse ipsam trinitatem. Posset quippe esse ut nulla creatura umquam esset, cum nulla ex necessitate sit, ac per hoc consequens uidetur ut iam nec affectus ipsius, quem uidelicet erga creaturas habet, ex necessitate sit, ac per hoc spiritus ipse ex necessitate non sit, quem dicimus ipsum affectum dei esse siue amorem. At uero, si amorem dei non solum erga creaturas, uerum etiam unius personae erga alteram accipiamus, aperte hoc inconueniens euitamus. Ac fortasse cum creaturae ipsae ex necessitate non sint, quia uidelicet quantum ad propriam naturam etiam non esse possunt, amor tamen dei erga illas ita necessario habet esse, ut absque illo deus omnino non possit esse, cum ipse uidelicet ex propria natura tam hunc amorem suum quam quodlibet bonum suum ita habeat, ut eo carere nullatenus possit quem nullatenus aut minus bonum quam est, aut magis bonum posse esse constat.

 

[2.182] Sed de hoc plenius tractandum nobis postmodum reseruamus, cum de diuina potestate principale tractanti se obtulerit negotium. Donum tamen patris quantum ad filium uel filii quantum ad patrem nequaquam dicendum esse arbitror spiritum, quia nequaquam dari ei potest uidetur qui semper eum habet et cui abesse non potest, hoc est cui necessario inest qui necessario utriusque est spiritus.

 

       QUOD FIDEM TRINITATIS OMNES HOMINES NATURALITER HABEANT

 

[2.183] Non arbitror autem hoc quoque a quaestione alienum esse, quomodo scilicet hanc fidem trinitatis soli christiani teneant et non etiam uel iudei uel gentes. (Sum enim deum esse patrem et filium et spiritum sanctum tale sit, ut diximus, deum esse potentiam, ut dictum est, generantem et sapientiam genitam et benignitatem procedentem, cum istud nemo discretus ambigat siue iudeus siue gentilis, nemini haec fides deesse uidetur. Quod et nos quidem concedimus sequentes apostolum, qui ait:

 

     Quod notum est dei manifestum est in illis

 

ac si diceret: quod ad diuinitatem pertinet, ratione perceperunt, quia hoc de deo naturaliter ratio unumquemque edocet. Unde et superius cum platonicorum sententias de uerbo dei Augustinus praesentaret, solum quod ad diuinitatem uerbi pertinet se in eis repperisse confirmauit, et nihil de incarnationis mysterio, inquit, totam salutis humanae summam consistere certum est, sine quo frustra caetera creduntur.

 

[2.184] Facile autem conuinci poterit eos quoque qui nostra eie fide uerba abhorrent, cum uidelicet audiunt deum patrum et deum filium, in sensum uerborum nobis esse coniunctos. Inter rogemus enim eos si sapientiam dei credant, de qua scriptum est:

 

     Omnia in sapientia fecisti

 

et statim respondebunt se credere. Inferamus deinde conuenienter eos in hoc ipso filium dei sicut et nos credere, cum nos uidelicet idem intelligamus per uerbum siue per filium dei quod illi per sapientiam dei. Quisquis autem filium esse recipit, utique et eum cuius est filius esse non dubitat hoc est patrem. Spiritum quoque simili ratione eos credere conuincemus, si eis quid in hoc nomine intelligamus exposuerimus, ipsam scilicet diuinae gratiae bonitatem. Hinc autem facile occasionem sumi arbitror conuertendi ad fidem nostram quoslibet alienos, si huiusmodi inductionibus eos iam communem nobiscum fidei sensum habere conuincerimus; quam licet ore non profiteantur sicut nos, propter ignoratam scilicet uerborum nostrorum significationem, corde tamen iam tenent sicut scriptum est:

 

     Corde creditur ad iustitiam.

 

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License