Adamus Bremensis
Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum

PRAEFATIO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

PRAEFATIO.

 

Paucissimi sane sunt inter medii aevi historicos, qui rerum traditarum gravitate, perspicuitate, iudicii ingenuitate, fontium scriptorum cognitione, sermonum ore traditorum accurata perceptione ita emineant, ut Adamus, magister scolarum Bremensis. Accedit quod archiepiscopatus Hammenburgensis et regnorum huic dioecesi subiectorum, quorum ille historiam tradit, septentrionaium annales omnino fere desiderantur. Adamo soli id debemus, ut notitiae, quae de populorum septentrionalium rebus gestis passim apud auctores varios reperiuntur aut ex eorum poematis hauriuntur, annis certis tribui et historiae usui inservire possint. Quid quod multa alia de rebus Germanicis et Slavicis scitu dignissima, necnon de Britannia et Hibernia haud contemnenda meminit. Vix igitur sunt chronica huius temporis, quorum textus aeque ac indagatio fontium, quibus superstructa sunt, opera diligentissima tam digna videantur, quam magistri Adami Gesta pontificum ecclesiae Hammenburgensis.

 

Ita inscribi libros, quos iamnunc curis nostris edituri sumus, tradidit nobis Helmoldus. Ex ipso opere eiusque praefatione illud tantum discimus, scriptorem fuisse canonicum ecclesiae Bremensis nomenque eius incipere a litera initiali A. Eum ex Germania superiori, i. e. ex Saxonia superiori, oriundum fuisse, iam ex vestigiis dialecti eius coniecit auctor scholii 145, l. IV, c. 34. Archiepiscopus Adalbertus, ortus domo palatinorum Saxoniae e regione natali sua viros multos ecclesiae literisque utiles Bremam accersivit. Plurima quae Adamus noster de Magdeburgo profert, per se haud plane necessaria, coniecturam fulcire videntur, Adamum in scholis monasteriorum in hac civitate sive prope illam sitorum literis imbutum fuisse. Anno 24. archiepiscopatus Adalberti, qui incepit a 16. die m. Aprilis anni 1068, Bremam venit, ubi inter canonicos huius sedis cathedralis receptus est. In charta archiepiscopi iam dicti, data anno 1069, Iun. 11. eum munere magistri scolarum insignitum inter testes post decanos et ante presbyteros collocatum invenimus. Paullo post regem Danorum Svend Estrithson adiit, in Selandia, ut videtur, morantem, qui benignissime eum excepit et circa terrarum aquilonarium situm et historiam plurima docuit. Post mortem Adalberti pontificis opus suum de Gestis pontificum Hammenburgensium exorsus est, quod, ut ex epilogo v. 52 sqq. effici posse videtur, circa annum 1075. absolvit. Etenim illud ante annum emortualem regis Svend, scilicet 1076, factum esse, docent quae leguntur verba l. II, cap. 24: 'Rex Daniae, qui hodieque superest' et cap. 26: 'qui nunc in Dania regnat Svein'. Quam diu in officio scolastici Bremae permanserit, non constat: cum de scolasticis Bremensibus huius temporis inveniamus usque ad Vicelinum, postea Wagriae apostolum, qui hoc munere circa annum 1125. functus est. Nec liquet usque ad quem annum vixerit; quamvis obitus magistri Adami in diptycho Bremensi ad 12. d. m. Octobris adscriptus sit. Traditur Adamus conventui in Ramesloh silvam quandam donasse ibique sepultus esse. Iterata huius conventus commemoratio certe praedilectionem quandam Adami prodere videtur.

 

In fontes historiae Adami inquirenti mox apparet, perquam diligentissime eum quum ecclesiae suae chartis et documentis usum fuisse, tum antiquiores rerum tradendarum auctores omni cum cura consuluisse, multosque scriptores etiam Romanos et recentiores, inveniendi quicquam spe atque studio motum, perscrutatum esse. Citat chartas in scriniis vel chirographa in archivis ecclesiae suae, privilegia Romanorum sive Romanae sedis, papae, necnon praecepta imperatorum et regum. Praeter ipsa documenta laudat Adamus Librum Donationum sive Traditionum ecclesiae Bremensis, in quo praeter diplomatum copiam alia quaedam de eius historia iuribusque exstitisse videntur. Librum quoque fraternitatis Bremensis memorat in scholio 42. Versus etiam quosdam affert ex antiquioribus ecclesiae libris. Opera historica, quae Adamus noster tum excerpsit, tum citavit, sunt haec: Einhardi Vita Karoli Magni, eiusdemque historia vel scripta; liber quem vocat Einhardi Gesta Saxonum; Einhardi Annales, Fuldenses vulgo dicti, qui ex Historia quam vocat Francorum usque ad annum 911. perducta ei innotuisse videntur; Annales Caesarum; Gregorius Turonensis, fortasse in epitome Fredegarii; Gesta Francorum; Gesta Anglorum; Computus a Corbeia delatus qui a nostratibus Fasti Corbeienses inscribitur; Gesta S. Bonifacii; Vita S. Willibrordi; Anskarii Liber Vitae et actuum S. Willehadi; Altfridi Vita S. Liudgeri; Gesta, Vita s. Actus S. Anskarii; Gesta, Vita s. Liber vitae S. Rimberti; Bovo, abbas Corveiensis, de actis sui temporis , Rhabani scriptum quoddam, quod Capitulum vocat. Memorat etiam acta conciliorum quorundam in Germania, videlicet Triburii, Altheimii, Moguntiae habitorum, "Canones" passim allegantur. Epistolis quoque nonnullis usus est, ut Anskarii, Alexandri papae II, Adalberti archiepiscopi.

 

Auctores classici Romani nonnulli scolastico nostro Bremensi probe noti fuerunt, saepissimeque ex eorum scriptis centones in eius sermone reperiuntur. Graece autem doctum fuisse Adamum non constat, quamvis saepe usurparit vocabula Graeca in linguam Latinam recepta, e. g.: proselita pro advena Prooemio; acephalus III, 14, schol. 16; cenodoxia III, 2; gigas IV, 40; giganteus II, 22; gnatho et pantomimus III, 38; trigonus I, c. 1; orthodoxus I, 29. IV, 41; parasitus III, 38; toparchia III, 25; ypocrita III, 35; celeuma IV, 39; zelare II, 53; abyssi baratrum IV, 38; abyssus, chaos et euripus IV, 39; gaza IV, 40; macrobii IV, 19. Poetarum opera, quorum versus citantur, sunt Virgilii Aeneis et Georgica, Horatii Lyrica, Sermones et Epistolae Lucani Pharsalia, Iuvenalis Satirae, itemque Persii. Noti ei fuisse videntur Ciceronis libri de finibus et Somnium Scipionis. Nullius tamen opera saepius manibus versavit quam Sallustii, ex quo noster, hac in re similis Widukindo et Lamberto Hersfeldensi, et totas sententias depromsit et saepenumero locutiones breviores in textum suum recepit. Laudantur Macrobii libri in Somnium Scipionis, Orosii Chronica, Solini polyhistor, Marciani Capellae libri de Geometria in eiusdem opere de nuptiis Philologiae. Citantur quoque Bedae Venerabilis libri de temporum ratione et de rerum natura, et sancti patres Ambrosius, Hieronymus, Gregorius; Historia ecclesiastica tripartita, quae Cassiodoro ascribi solet, laudatur, Pauli Diaconi quoque historia, ut videtur, Adamum non latuit. Minime vero Adami fontibus annumeranda sunt Sigeberti Gemblacensis Chronicon et Liber de pontificum Romanorum vitis Liutprando perperam adscriptus, quippe quae opera post Adami scholastici tempora composita sunt. Refertus est praeterea Adami sermo locis e scriptura sancta depromtis. Ad carmina historica seu Teutonica seu populorum septentrionalium non attendebat.

 

Praeter chartas et scripta, quae evolvit, Adamus consuluit quos testes fide dignos de rebus gestis et de terris et moribus populorum dioecesi Hammenburgensi subiectorum invenire potuit. Quorum nemo erat gravior quam rex Danorum iam supra laudatus Svend Estrithson. Praeterea provocat ad Adalbertum archiepiscopum ad episcopum quendam Danorum, ad nobilem quendam de terra Nordalbingorum , ad comites episcopi Adalwardi iunioris, aliosque. Plurima haud dubie cognovit ex Guilielmo, episcopo Selandiae, regis Kanuti Magni quondam cancellario, et ex Adalwardo seniore, decano Bremensi, episcopo quondam Gothorum in Sueonia. Patrum relationem saepius laudat. Nonnunquam se ipsum quoque testem affert, qui ea quae narrat aut viderit aut ab aliis ipse acceperit.

 

Adami orationem vix laudibus efferendam duxerim. Sermo eius Latinus maxima difficultate laborat. Iisdem vocabulis et formis dicendi saepissime utitur non semel in capite eodem vel statim subsequente. Huius rei exempla pauca afferamus: adsciscere ad suam familiaritatem l. III, c. 35. 37; fremens oceanus l. IV, c. 30. 34; acceptus omnibus seu populo l. I, c. 17; l. II, c. 45. 57. 73. 74; principibus l. II, c. 65; Deo et hominibus l. II, c. 34; angustiae multiformes l. III, c. 61; emergentes l. III, c. 4; angustiarum laquei l. III, c. 48; constringere tanta (magna) virtute l. II, c. 5. 53; potestate l. III, c. 33; potentia l. IV, c. 22; compertum est nobis l. I, c. 3; l. III, c. 26. 57. 68 (l. IV, c. 38); habeo l. IV, c. 30; decens honor l. I, c. 20. 64; l. II, c. 59; l. III, c. 70 (l. IV, c. 44); forte et iustum imperium l. III, c. 21; fortissimus et iustissimus imperator ibid.; iudex iustus, fortis l. II, c, 42; funditus excidere l. III, c. 50 bis; exstinguere l. II, c. 2; diruere l. III, c. 3; interficere l. III, c. 48; amovere l. II, c. 46; abicere l. II, c. 77; pristina libertas l. I, c. 13; l. II, c. 9; l. III, c. 5. 33; ingens gloria l. II, c. 67; honor l. III, c. 14; l. IV, c. 35; amor ibid. c. 21; veneratio l. III, c. 68 (l. IV, c. 38); luctus l. II, c. 78; exercitus l. III, c. 21; factum l. IV, c. 26; multitudo l. III, c. 36; auri pondus l. II, c. 27; lucrum l. II, c. 9; ingentes divitiae l. III, c. 27. 35; gratiae l. I, c. 18; ingentia signa l. III, c. 61; munera l. II, c. 56; pestifer morbus l. II, c. 67; schol. 51; invectio l. III, c. 39; consuetudo l. IV, c. 8; mulierum vinculum schol. 77. Insignia virtutum l. IV, c. 9; morum ibid. c. 30; in moribus ibid. c. 35; operis l. II, c. 68; vela torquere l. IV, c. 32; pandere l. II, c. 50; l. IV, c. 36; tendere l. II, c. 19; l. IV, c. 39; victor et victus occubuit l. I, c. 40; decessit l. II, c. 21; prosperis succedentibus l. II, c. 8; l. III, c. 11. 58; legatio gentium prosperis semper est aucta incrementis l. III, c. 17; l. IV, c. 41. Ulla vix voce saepius utitur quam verbo deridendi et substantivo derisio seu ludibrium; id quod ex moribus temporis eius explicandum videtur. Ita derideri l. I, c. 46; l. III, c. 42. 50; derisioni habere l. III, c. 47. 55; in derisionem habere l. III, c. 50; in derisione habere l, III, c. 48; derisui habere l. III, c. 42; deridere l. IV, c. 34; ludibrio habere l. I. c. 41. 55; l. II, c. 29. 45; ad ludibrium, ducere l. III, c. 50; exponere l. II, c. 59; servare l, II, c. 41; post multa ludibrio l. II, c. 60.

 

Saepissime inveniuntur apud Adamum errores velut pertinxerit l. I, c. 9 pro pertigerit, numerus singularis pro plurali, ut in prooemio: ecce occurrit mihi plurima. Genus masculinum pro neutro: flumen l. I, c. 2; l. IV, c. 1; activum pro deponenti: execrare l. II, c. 25; debacchare l. I, c. 41. Modus indicativus pro coniunctivo saepissime; coniunctivus pro indicativo. Neque casuum neque praepositionum vim intellexit, veluti: largitas peregrinorum, pro: in peregrinos l. III, c. 65; prudentia et fortitudine praedicandus l. III, c. 18 pro: propter prudentiam etc. Male interpretatus est vocabula nonnulla, veluti: occasus fluminis pro: ostia l. I, c. 2; vocabulum pro: nomine l. I, c. 3; conversus pro: divertens l. III, c. 10; l. IV, c. 3; discedere pro: decedere l. III, c. 33; luere periculum l. III, c. 22; corripere de rapina I. II, c. 66; considerari l. I, c. 1. Verba et dicendi formulae, quae vix apud alios auctores inveniuntur, veluti: adgloriare l. III, c. 38; plenarius l. I, c. 11; articulum convertere l. IV, c. 20; compaginare historiam l. III, c. 70; pugnare conatibus animi et sumptum l. III, c. 9; exaggerare parricidium l. II, c. 26; inaccessus paludibus l. IV, c. 18; schol. 3; indeficuus l. II, c. 78; inexpugnabile consilium l. III, c. 30; litteralia studia l. II, c. 64; malepotens l. II, c. 67; l. III, c. 65; pavorabile l. III, c. 61; occasio locorum se praebet l. II, c. 15; l. IV, c. 10; putari alicui ibid. c. 40; subterrare l. II, c. 66; succedere in sceptrum l. II, c. 54; triumphare aliquem proelio l. I, c. 58; vocalitas l. III, c. 26; manens l. II, c. 8. Germanismi apud eum non desunt, velut: in animo gerere: 'im Sinne fьhren' l. III, c. 17; colligere ad se: 'an sich knьpfen' ibid., fieri extra: 'herausgeschafft werden' l. III, c. 29; iuxta esse: 'bei einander sein' l. IV, c. 28; malle: 'gerne mцgen, wollen' l. I, c. 17; l. II, c. 26; l. III, c. 8. 23. 60. 70. (l. IV, c. 46); subsistere ante impetum: 'vor dem Angriff Stand halten, still stehen' l. 1, c. 44; levare castellum: 'eine Burg errichten' l. III, c. 36; opis molem l. III, c. 4.

 

Libri Adami Bremensis haud diu ignoti remanserunt. Quam plurimum eis usi sunt Annalista Saxo, Anonymus Roskildensis, Helmoldus, auctor Vitae Meinwerci episcopi Paderbornensis, Snorro Sturleson, auctores fragmenti de Haroldo Blaatand et Svend Tveskiaeg, Sagae de Olavo Tryggvason, Annalium regiorum Islandorum, fragmenti veteris Islandici historico-geographici, Albertus abbas Stadensis, Annales Lundenses, Annales Ryenses, Historia archiepiscoporum Bremensium, Hermannus Cornerus, Albertus Cranzius.

 

Quamvis magna operum Adami nostri iam apud historicos seculi duodecimi fragmenta excerpta reperiantur, nullus tamen exstat codex Gestorum eius seculo tertio decimo antiquior.

 

1) Nullus codicum Adami gravior illo, qui quondam Salisburgi, nunc asservatur in bibliotheca palatina Vindobonensi sub Nr. 413, saec. XIII, 83 foliis pergamenis numero distinctis. Inscribitur: Mappa terre Saxonie et Chronica Saxonum. Item diverse forme literarum. Pertzius noster, cui collationem huius codicis diligentissimam debemus, descriptionem eiusdem dedit valde accuratam. Nil habet tamen praeter quaedam de Arnoldo et Thietmari comitis filio l. III, c. 8, versum Virgilii l. III, c. 64, et passim pauca verba veluti l. III, c. 32. 38, quae in codicibus ceteris non reperiantur, seu in textu seu in scholiis; plurima tamen ei desunt, quae ipse Adamus aut auctor aliquis fere coaevus addidit. Scholia huic codici desunt, quamvis eorum materia et ipsa verba saepius in textu reperiantur. Etsi argumento hoc probari non potest codicem Vindobonensem e manuscripto emanasse antiquiori, quam manuscripta fuerunt, e quibus iam Annalista Saxo et Helmoldus scholia illa descripserunt, et quamvis codex ille vitiis et defectibus quibusdam haud careat, illa tamen suspicio fulcitur bonitate textus. Accedit quod omnium codicum praestantiorum ille solus sit integer. Quare eum recensioni nostrae supponendum esse haud dubitavimus. Hunc vero codicem Adami inter eos quos superstites habemus ad autographum proxime accedere, facile probari potest ex melioribus, quas ille solus habet, lectionibus, v. c. l. II, c. 3 Harit vel Haredum; c. 5, ubi Bruno recte dicitur confrater Ottonis, c. 29 nimisque infelix; c. 48 epulis; c. 52 Guduin . . ducis; c. 55 firmius coalesceret; l. III, c. 37 pro denario; c. 42 otium terebat; l. III, c. 42 Belo; c. 51 in Gallia; c. 63 gemitibus; l. III, c. 55 nomen Dedonis. Neque tamen lacunis et mendis caret, quae nonnisi vitio scriptoris debentur, veluti l. I, c. 8 ter; c. 6 cum aut rebus; c. 28 commendari; c. 29 invidiam - regnum et nuncios; c. 31 crudelem - reddidit; c. 49 visum - forte; c. 52 annus et dies Adalgarii erroneus; c. 53 dux; lib. II, c. 21 regibus Francorum et obediens; c. 43 Bennonis; c. 47 seq. Chunt; c. 52 Guduin - ducis; c. 55 nec cessavit - imperio; l. III, c. 15 Et primo - Anund; l. III, c. 70 quo describitur pro de duo scribitur etc. Tota sententia, quae l. III, c. 37 in codice 1 desideratur, in autographo deesse non potuit, ut ex sequentibus: Ita pugnans contra naturam patriae, facile intelligitur. Confer quoque l. I, c. 4-8 et 15, ubi plura ex Translatione sancti Alexandri in ceteris codicibus accuratius descripta leguntur quam in codice Vindobonensi.

 

1b) Codex Vaticanus Nro. 2010, scriptus 86 foliis pergamenis anno 1451, codicis Vindobonensis apographum videtur.

 

2) Codex Gudianus Nr. 83, nunc in bibliotheca Guelferbytana, anno 1706. ex bibliotheca Marquardi Gudii in bibliothecam Helmstadiensem delatus, 49 foliis chartaceis in fol. a Dano quodam, ut videtur, scriptus, tum Gesta pontificum Hammenburgensium, tum maiorem partem libri de Situ Daniae amplectitur. Desunt sex folia, ut manus recentior quaedam annotavit. Capitula habuit 252 divisione in libros carentia, ut ex indice libro praefixo apparet, quorum 207 tantum adsunt. Codex saeculo XV. oriundus, paginas habet in duas columnas dispartitas 37-43 linearum, inscriptiones, literas initiales numerosque capitulorum rubro tinctos. Ad Vindobonensem codicem hic quam proxime accedit; attamen non pauca in textu habet, quae illi desunt, praeter scholia plurima. Illa reperiuntur l. I, c. 2. 3. 15. 17. 20. 33; l. II, c. 10. 22. 23. 26. 27. 30. 34. 38. 52. 59. 74 (bis). 75 (bis). 76. 78; l. III, c. 33. 36. 41. 44. 45. 68. 70; necnon tota capitula nonnulla in fine adduntur. Item nonnulla in l. IV, c. 16. 20. 24 et ut videtur c. 26. 35. 38, totumque caput 40.

 

2a) Codex chartaceus bibliothecae regiae Havniensis, in collectione regia vetustiore Nr. 1175: Adami Bremensis historiae ecclesiasticae apographum saeculo XVI. sive XVII. scriptum, variis locis a manu fere coaeva emendatum.

 

3) Ex egregio quodam Adami nostri codice membranaceo a Dano quodam scripto, reperto a Mag. Iwaro Bartolino in libris monasterii Soroe in Selandia Andreas Vedel (Velleius) Gesta pontificum Hammaburgensium in quatuor libros dispartita anno 1579. typis expressit. Qui codex librum etiam de Situ Daniae amplectebatur, de quo vide infra sub Nr. 8 et 8b. Delatus est postea in bibliothecam universitatis Havniensis, ubi in incendio anni 1728. cum aliis eiusdem cimeliis interiit. Asservabatur ibidem in capsa Ambrosii, parte prima, ordine primo, inscriptus: Gesta pontificum Bremensium est nomen istius libri. Scholia plurima in hoc codice reperiebantur, quae in codice Guelferbytano exstant, attamen abbreviata. V. schol. 48. 53. 55. 56. 91. Alia plane desunt, veluti 43. 45. 61. 62. 68. 77 etc.

 

4) Codex bibliothecae regiae Havniensis membranaceus, in collectione vetustiore Nr. 2296, elegantissime scriptus saeculo XIII. Quaternionis noni folia quaedam desunt, quare in medio c. 21. libri IV. desinit. Saeculo XVI. Hamburgi invenimus eum apud Ioachimum Mollerum, consulem (? 1558), eiusque filium Everhardum, proconsulem (? 1588), quorum nomina folio primo inscripta sunt. Idem videtur esse manuscriptum quod Sperlingius MS. Hamburgense Scheeliorum vocat. Anno 1746. Michael Richey, professor gymnasii Hamburgensis (? 1761), illud tenuit, nomenque suum et inscripsit, cuius ex libris in manus F. C. Sevelii, regi Danorum a consiliis, pervenit, apud quem Langebekius eo usus est. Post Sevelii mortem anno 1781. bibliotheca regia Havniensis librum acquisivit.

 

In hoc codice et proxime sequenti textum ab eo quem codices modo dicti praebent plane discrepantem invenimus. Verborum constructio non tantum saepissime immutata est, sed ea quae Adamus ex scriptoribus antiquioribus depromta affert, cum ipsius verbis confunduntur, totusque textus secundis nec tamen doctis curis editus videtur. Recensio haec Alberto Stadensi iam prae oculis fuit, ut ex eius excerptis elucet, qui et ipsa scholia 21. 22. et 33. transscripsit, quae ex chronico Sigeberti Gemblacensis hausta manus secunda codici nostro adiecit. Hanc autem recensionem Adamo non deberi, vel maxime inde patet, quod nec in ea nec in dedicatione nec in epilogo omnimodo ad eventus recentiores seu recensionem novam alludatur.

 

5) Simillimus huic codici fuit ille, quem Erpoldus Lindenbruch in bibliotheca Henrici Ranzovii, Holsatiae producis, Breitenbergi invenit et anno 1595. edidit. Qui, nisi idem fuit atque antecedens, deperditus est.

 

6) Optimae notae fuit codex saeculi XI. s. XII. ineuntis, cuius fragmenta, quondam in bibliotheca Isaaci Vossii Nr. 206, nunc in bibliotheca universitatis Lugdunensis, inscripta M. L. Lat. Voss. Q. 123 asservantur. Leguntur in his foliis, quorum octo tantum exstant 1) L. II, c. 8. usque ad capitis 13. verba: ingreditur Britanniam; 2) Descriptio insularum aquilonis. Plura ibidem reperiuntur scholia, quae codici Vindobonensi desunt. Plurima in hoc codice sunt aut abscissa aut illegibilia; quae tamen saepius coniectura suppleri possunt, ideoque literis cursivis distincta a nobis addita sunt.

 

7) Exemplar Descriptionis insularum aquilonarium, saeculo XVI. descriptum, exstat in bibliotheca Hamburgensi Fol. Nr. 22, p. 1-18. Textus nonnunquam Vindobonensi codici tantum similis; ceterum naevis quam plurimis scatet. Collationem huius manuscripti cum editione patris sui instituit Fridericus Lindenbruch, quam Staphorst in historia sua ecclesiastica Hamburg. T. I, p. 363-370 prelo subiecit. Quum tamen collatio ista valde negligenter facta sit, manuscriptum nonnunquam numero 7a, illam vero numero 7b, distinximus.

 

7c) Manuscripti praedicti exemplar videtur esse illud, quod octo foliis chartaceis scriptum saec. XV. exstat in veteri collectione regali Havniensi Nr. 718, quondam in bibliotheca Gottorpiana.

 

8) Numero hoc separato insignivimus codicis Sorensis sub Nr. 3 descripti partem ultimam sive Descriptionem Aquilonis, quam Velleus typis non expressit. Collationem huius libri cum editione Lindenbrogii instituerat Arnas Magnaeus, bibliothecarius Havniensis, quam Lackmannus in dissertatione supralaudata pag. 33-36. typis excudi fecit. Proxime accedit hic codex ad Guelferbytanum.

 

8b) Collectio nova regia Havniensis Nro. 139. 12 folia chartacea ex eodem codice descripta habet: scholia antiqua ad libellum vel descriptionem insularum aquilonarium. Ibique additur: 'Sequentia scholia mutuata sunt ex Adamo Bremensi MS. in membrana in folio in bibliotheca publica academiae Hafniensis caps. Ambros, par. I, ord. 1, num. 3'.

 

9) Nova collectio regia 4to Nr. 522. Descriptio regionum septentrionalium Daniae, Sueciae et Norwegiae atque insularum adiacentium, hausta ex codicillo vetustissimo Msto. Anno 1685. in Esgr. Angl. Schleswic. 20 fol. Suhmius, cuius hic codex quondam fuit et qui eo versionis Danicae suae huius libri in opere suo: Historie af Danmark T. IV fundamento usus est, ipsi adscripsit verba: 'Apographum hoc est cod. membran. Academ. Hafn'. Non sine vitiis est hic codex, cuius margini scholia addita sunt nonnulla. Lackmannus in libello supro laudato pag. 36-39. varias lectiones huius codicis transscripsit.

 

9b) Codex chartaceus regiae bibliothecae Hannoveranae XXXI, 1688, 20 fol. 4to eiusdem codicis, cuius antedictus, apographum vitiis scatens.

 

10) Antiquae collectionis regiae Havniensis codex chartaceus Nr. 719, 16 pag. in fol. manu saeculi XVI. exaratus. Ad codicem Guelferbytanum hic proxime accedit.

 

Supra iam indicovimus plura in ceteris codicibus reperiri, quae in codice Vindobonensi desunt, tam in textu, quam scholia. Neque in utrisque ceteri codices consentiunt, pleraque tamen antiquissima esse ex eo demonstrari potest, quod apud Annalistam Saxonem, Helmoldum et Albertum Stadensem excerpta legantur, id quod singulis locis adnotare non omisimus. Omnia haec loca in codice Vindobonensi desiderata, quorum nonnulla, velut l. IV, c. 15 scriptoris tantum negligentia omissa sunt, ea sunt, quae ab Adamo ipso secundis curis, vel certe ab homine fere coaevo, rerum ecclesiae Hammaburgensis expertissimo, inserta videantur. Quare haec loca omnia in textum, uncis tamen inclusa, recipere haud dubitavimus.

 

Scholia multa ab ipso Adamo codici operis sui in margine addita esse, vix dubium est. Nemo nisi ipse Adamus in schol. 65. loqui potuit: sicut prius (sc. l. II, c. 52) diximus; schol. 119: haec et supra (sc. l. III, c. 15) diximus et ipse Adalwardus episcopus recitavit coram nobis. Idem etiam ostendere nobis videntur verba scholii 73: ut arbitror; schol. 77: audivimus Adalbertum; schol. 78. et 81: noster pontifex; schol. 131: nostro archiepiscopo (sc. Adalberto) , schol. 137: apud nos defuncto; schol. 122: nostrae sedis confessores; schol. 136. et 141: archiepiscopus sc. Adalbertus. Adde quod in scholiis 5. 6. 7. 34. 38. 48. 49. et 61. privilegiorum et documentorum ecclesiae Hamburgensis expressa fit mentio. Antiquissima esse etiam scholia 135. et 138. ex ipsis patet verbis. Scholia nonnulla scilicet 23. 27. 89. 120. 137. 140. ipsis verbis aut paululum mutatis in ipso codicis Vindobonensis textu leguntur; duo priora etiam in textu codicum Guelferbytani et Sorensis, tria ultima etiam in textu codicis Lugdunensis. - Schol. 69. in codicis Sorensis textu l. IV, c. 17, scholion 61. in codicis Guelferbytani textu l. III, c. 7. leguntur.

 

Quamvis certissimum videatur, non omnia scholia Adamo, neque uni omnino auctori deberi, cum in nullo codicum omnia eademque reperiantur, paucissima tamen sunt, de quibus pro certo constet, ab Adamo ea scripta non esse. Haec sunt scholia 21. 22. et 33, quae a Sigeberti Gemblacensis chronico depromta esse apparet, 124. ex Taciti Germania sumtum, nec non scholion 145. de ipsius Adami nostri dialecto.

 

Pauca dicenda sunt de divisione librorum Adami, cum nullus codicum praestantiorum cum altero hac parte plane conveniat. Codices 1, 2 et 4 in quatuor divisi reperiuntur libros, nempe Gesta archiepiscoporum Hammaburgensium tres amplectuntur libros, quibus Descriptio insularum aquilonis sub titulo libri quarti adiungitur. In omnibus his codicibus liber primus inscriptione caret; initium vero libri III. et IV. versiculo distinguitur in omnibus quos vidimus codicibus; in codice 1 libro II. aeque versiculus talis praefigitur. Qui codex hos libros singulos in singula capita dispertitur, l. I. in cap. 65, l. II. in cap. 78, l. III. in cap. 70; quae summam efficiunt 213 capitum; et librum IV. sive de Descriptione insularum in capita 42. Illorum igitur numerus est 213 capitum, omnino autem capita numerantur 255. Numerus capitis 15 in libro II. bis repetitur; l. III, cap. 6. et 9. desunt. Superflua et inepta videtur distinctio cap. 10. l. I. Desunt omnino huic codici octo capita, quae in aliis codicibus leguntur, sc. quae infra dicta sunt l. III, c. 68 sq. et l. IV, c. 40.

 

In codice 2 totum opus in capita 252 numeris continuis distinctum est, quorum initium et plerumque etiam contenta in indice operi praemisso recensentur. Liber I. habet capita 49; liber II. horum numerum continuat usque ad 117, liber III. vero usque ad 207. Minime ergo partitio singulorum capitum cum codice primo convenit. Libro II. inscriptio prorsus deest, libri IV. hic ut in codice 4 inscriptio reperitur eo loco, ubi codex Adami antiquissimus libro III. finem imposuerat, inter scholia ad calcem capitis 200 (III, 70).

 

In codice 4 numeri capitulorum omnino desunt. Singulorum capitum ab antea dictis multo tamen diversorum initia literis rubris indicantur.

 

At Lindenbrogius codici Ranzoviano (5) innisus, totum opus in 251 capita distinxit, ita ut libro I. capita 50, libro II. capita 67, libro III. capita 41, libro IV. vero capita 49 tribuantur, numeris tamen continuis scilicet 207 capitum, quos Descriptio insularum usque ad cap. 251 continuat. Quamvis capitum summa cum codice 2 ita fere conveniat, eorum initia nonnunquam differunt. Codicis Guelferbytani caput 43. hic in duo capita est distinctum, caput 51. vero in Lindenbrogii editione bis est adscriptum, caput 228. amplectitur codicis 2 capita 228. et 229.

 

Codex tertius Gesta archiepiscoporum Hammaburgensium omnium codicum solus in quatuor distribuit libros. Librorum I. et II. partitio cum codicibus 1, 2 et 4 convenit; ea vero capita, quibus in his liber tertius continetur, in illo in libros III. et IV. sunt dispertita. De distinctione autem capitulorum tantopere inter se differunt codices, ut ea quae codex 1 habet distincta in 213 capitibus, praeter octo quae huic omnino desunt, et quae in codicibus 2 et 5 in 207 capitibus continentur, apud Velleum in capitula 205, scil. l. I, c. 52, l. II, c. 63, l. III, c. 44 et l. IV, c. 46, distributa reperiantur, multo maiore etiam discrepantia in singulorum capitum initiis.

 

Constat, opinor, ex iis quae diximus, distinctionem utriusque operis in libros quatuor ipsi Adamo Bremensi deberi, quamquam dubium est, quaenam capitum distinctio ab eo profecta sit. Eam igitur, quam exhibet codex Vindobonensis, cum ipsius textu in editione nostra recepimus.

 

Primam operis maioris Adami nostri editionem paravit M. Andreas Severinus Velleus (Vedel), Friderici II, Danorum regis historicus atque sacerdos Ripensis. Titulus, quem libro e codice Sorensi transscripto dedit, hic est: 'Historia ecclesiastica, continens religionis propagatae gesta, quae a temporibus Caroli Magni usque ad imp. Henricum IIII. acciderunt in ecclesia, non tam Bremensi, quam vicina septentrionali ferme universa! scripta ante annos quingentos, a M. Adamo quodam, loci istius canonico. Nunc recens mendis vindicata, et e tenebris in lucem vocata, studio et opera Andreae Severini Vellei. Hafniae. MDLXXIX'. Et in fine: 'Imprimebat Andreas Gutteruitz, . . . impensis Balthazari Kavs, bibliopolae Hafniensis'. Sunt schedae sine paginarum numero Rr et d in 4to. Descriptio aquilonis huic editioni deest, quam Velleus ob praematuram uxoris mortem dolore, ut ferunt, correptus omisit. Codex quem secutus est, ille fuit quem supra tertio loco enumeravimus.

 

Paucissima huius editionis exempla in Germaniam pervenere, quare iam anno 1595. Erpoldus Lindenbruch, canonicus Hamburgensis, novam historiae Adami Bremensis editionem paravit, in qua codicem Henrici Ranzovii, producis Cimbrici, secutus est, collato altero Ottonis a During, decani Bremensis, exemplari. Codex ille non solum lectionum varietate et diversa capitum distinctione ab exemplari Velleano discrepabat, sed et libellum de insulis aquilonis praebebat, quem Lindenbruch tunc primum edidit. Prodiit hic liber Lugduni Batavorum ex officina Plantiniana apud Franciscum Raphelengium in 4to.

 

Hanc editionem repetivit ipse E. Lindenbruch in libro, quem anno 1609. edidit sub titulo: Scriptores rerum Germanicarum septentrionalium, forma maxima. Miror eum hic scholia antiqua omisisse. Et alia insunt huic libro vitia, ex editoris negligentia orta. - Quartam Adami editionem curavit Ioachim Iohannes Maderus, rector scholae Schoeningensis, Helmestadii 1670. 4to. Editionem Lindenbrogianam anni 1609. secutus est, additis tamen scholiis editionis prioris. Plurimae vero sententiae et versus in libro suo desunt, qui praeterea plurimis aliis scatet vitiis typographicis.

 

Cl. I. A. Fabricius repetiit editionem Scriptorum rerum Germanicarum septentrionalium ab E. Lindenbruch collectorum, Hamburgi 1706. fol. Sed in textu Adami Bremensis non ipsam editionem Lindenbrogianam, sed pessimam Maderi est secutus.

 

Libellum de insulis aquilonis separatim edidit Iohan. Messenius Holmiae 1615. 4to, qui iterum prelo est subditus in Stephani Iohannis Stephanii Sylloge scriptorum de regno Daniae. Lugduni Batav. Elzevir. 1629. 12mo.

 

Adami historiam ecclesiasticam in linguam Germanicam transferre conabatur Erpoldus Lindenbruch. Quae tamen versio typis excusa non est, sicut Gallica versio, quam ante hos quadraginta seu quinquaginta annos quidam de Chastelus, ex urbe Salmurio oriundus, perfecit. Maiorem partem librorum III. et IV. Gestorum, quae pontificis Adalberti historiam respicit, in sermonem Germanicum vertit F. B. de Buchholz ad calcem versionis Historiae Lamberti Hersfeldensis. Versionem utriusque operis Adami, quam melius omisisset, suscepit quidam C. Misegaes et vel ipse Bremae anno 1825. typis dedit. [Novam versionem I. C. M. Laurent in Geschichtschreiber der Deutschen Vorzeit, Berol. 1870, cum praefatione Lappenbergii dedit.] Libellum de Descriptione insularum aquilonis in linguam Suecicam versum edidit Ioc. Erid. Peringskiold, Stockholm 1718; eundemque in linguam Danicam vertit notisque instruxit P. F. Suhm in opere suo: Historie af Danmark T. IV, p. 490 sq.

 

Plurima ad interpretationem Adami Bremensis praesertim saeculo antecedente, saepissime quoque in eius vituperationem, scripta leguntur, quae scriptorum ipsorum tantum ignorantiam circa fontes Adami Bremensis et historiam sui temporis probant. Optime vero de Adamo nostro meriti sunt: v. Seelen in Diatribe de Adamo Bremensi; I. Ph. Murray in dissertationibus duabus de Descriptione terrarum septentrionalium, impressis in Novis Commentariis societatis reg. scientiar. Gottingen. T. I; A. Ch. Wedekind in libro: Noten zu einigen Geschichtsschreibern des Mittelalters; Iac. Asmussen in dissertatione de fontibus Adami Bremensis Kiliae 1834; Lud. Giesebrecht tum in dissertationibus suis: 'Ueber die Nordlandskunde Adams von Bremen' (in 'Histor. u. literar. Abhandlungen der K. Deutschen Gesellschaft zu Kцnigsberg'. 1834. T. III.) et 'Zur Beurtheilung Adams von Bremen' (in 'Baltische Studien' T. VI, p. 183 seq.), tum in opere

 

suo: 'Wendische Geschichten aus den Jahren 780-1182'; Geijer in historia Sueciae, et Dahlmannus noster in historia Daniae, quae Norvegiam et Islandiam simul amplectitur.

 

Nova operum Adami editio vel maximis propter hoc obstructa est difficultatibus, quod plures eorum recensiones exstant, quarum quamlibet quantumvis a ceteris discrepantem ab ipso Adamo profectam esse vix est quod negemus, quamquam codicum, quos possidemus, nullum ab eo conscriptum esse apparet. Codicem Vindobonensem, qui saeculo XIII. exaratus est, Adamo ipsi non deberi patet. Codicem Lugdunensem Adami ipsius fuisse haud verisimile est, cum, si res, quae in illis quae vulgo dicuntur scholiis, quibus hic codex prae omnibus aliis codicibus abundasse videtur, traduntur, ei cognitae fuissent, plurima eorum textui ipsi inserere auctor ipse haud omisisset. Minime tamen marginalia codicis Lugdunensis ab Adamo profecta esse, pro certo denegari potest. Neque quicquam in omnibus ceteris scholiis reperitur, quod serioris aevi auctorem indigitet. In omnibus omnino apparet auctor, qui in capitulo Bremensi vixit, optime cognita habuit legationis evangelicae in septentrionali Europa fata, haud dubie per Adalbertum iuniorem episcopum, et qui eadem fere litterarum suppellectili, praesertim linguae Latinae et auctorum Romanorum notitia gaudebat, qua Adamus noster. Sunt nonnulla scholia in codice Lugdunensi, veluti Nr. 16, 19, 20; quae in ceteris codicibus frustra quaeruntur. Quae codex Guelferbytanus exhibet scholia, ea omnia in codice 4 iisdem fere verbis aut aeque ac scholia margini adscripta aut textui inserta sunt. Codex Sorensis autem nonnulla eorum brevius contraxit, et pauca habet, videlicet Nr. 24. et 34, quae codex 4 tantum repetit. Causa vero nulla est, cur omnia scholia, annotatis illis quibus depromta sunt codicibus, textui codicis Vindobonensis non subiungamus.

 

Hoc vero fundamento editionem nostram quasi superstruere minime dubitavimus. Cum illo codex Lugdunensis, quantum ex fragmentis eius coniicere licet, accuratissime convenit. Hic vel ipsos locos, qui in codice Vindobonensi in ipso textu, apud ceteros vero inter scholia leguntur, et ipse in textu habet. Omnium vero codicum Lugdunensem optime descriptum esse, vel probat ipsa lectio l. II, c. 14. Evraccus pro Curacco. Plura scriptoris vitia tamen ex codicibus 2 et 3, inter se plurimum consentientibus, necnon ex Annalista Saxone emendanda sunt. Quantum hic cum codice Vindobonensi convenit, liquet apud illum ad a. 983. ex verbis: 'Heueldi' et 'Wilini'. Eadem verba: 'vel Heruli' et 'vel Walani' manu secunda superaddita sunt, ut similiter manu secunda in codicibus Vindobonensi et Lugdunensi Adami l. II, c. 18. At codex 4 similiter saepissime attendendus nobis erat, cum, nisi ubi textum pro arbitrio suo scriptor immutavit, ille cum codicibus Vindobonensi et Lugdunensi haud raro magis convenit, quam cum Guelferbytano et Sorensi.

 

Cavendum tamen est, ne nimium pretium codicibus his (2 et 3) attribuatur, cum iis plurima vitia scripturae et parvae omissiones cum codice 4 communia sint, v. c. l. I, c. 6. 37. 55. 62; l. II, c. 5. 9. 40. 46. 48. 67; l. III, c. 9. 32. l. IV, c. 3. Vel ipsi errores graviores notandi sunt, veluti l. II, 5. de archiepiscopo Brunone, c. 9, ubi Leo promtus dicitur, c. 40, ubi Mystiwoi appellatur Mistrowoi.

 

Similiter mutationes quaedam parvae textus, tum grammaticae tum styli, codicibus 2, 3 et 4 communes sunt, v. c. l. II, c. 78. 'si fata concessissent pro 'si fata concesserint'. L. III, c. 64. 'cognovit' pro 'cognoscens'; c. 68. 'sustentari' pro 'sustineri'; c. 70. 'esset' pro 'est'. Lectiones codicum 2, 3, 4 quamvis consonantium in textum nostrum recipere, si a cod. 1 differant, non placuit, cum in hoc casu lectiones pessimae quoque, veluti l. III, c. 36. 'et regionem' et c. 38. 'otium impendebat' in textum recipiendae fuissent.

 

Si has tum emendationes, tum omissiones erroneas et errores codicibus 2, 3 et 4 communes respicimus, dubitare non licet, illos ab uno codice derivandos esse, qui codicis autographi copiam a scriptore, qui eius vitia leviora tamen correxit, parum accurate literis exaratam continebat.

 

Codex 2 vero additiones plurimas maiores in textu habet, quas supra in eius descriptione enumeravimus. Notandum videtur, eas nihil fere de archiepiscopis antiquioribus tradere, sed plurima de Adalberto, in quibus auctorem fere coaevum facile cognoscas, nonnulla quoque de rebus septentrionalibus, veluti l. II, c. 22. 34. 38; l. IV, c. 28, quae ab illis, qui hic laudantur Adalwardi stipatoribus fortasse communicata erant. Iidem quoque his in locis, praesertim l. IV, c. 38. et 40, auctores citantur, quos Adamo cognitos fuisse iam vidimus. Attendendum quoque, Adamum l. III, c. 24. ea polliceri quae tradit in fine capitis 70, quamvis in codice Vindobonensi desunt. Omnes hae additiones etiam in codicibus 3 et 4 reperiuntur. Nonnullae inter eas in ipsius auctoris exemplari iam suo loco comparuisse constat, ut supra de l. III, c. 36. adnotavi. Pleraeque vero prius margini adscriptae fuerant et ab alio scriptore textui insertae sunt, veluti in cod. 2 cum scholio 2 factum est, quod in aliorum codicum semper margine apparet.

 

Inserendis his marginalibus textus ipse numquam immutatus est, ideoque lector diligens facile, quam violenter et incongrue hoc factum sit, animadvertet, veluti l. II, c. 74; l. III, c. 33. Ita etiam videbit l. III, c. 68, codicis 3 l. IV, c. 39. statim finem capitis 37. secutum esse, a quo per caput 38. hic intrusum separatum est. Sunt vel harum notarum marginalium nonnullae, quae in diversis codicibus diversis locis textus insertae sunt, velut ea quae de Ascomannis proferuntur l. II, c. 74.

 

Omnium additamentorum nulla fere sunt, quae tam evidenter Adami ipsius manum prodant, quam ea quae in fine libri III (in cod. 3 l. IV, c. 38. 41-46) reperiuntur. Adamus in prima librorum de gestis archiepiscoporum Hammenburgensium recensione hos scriptoris excusatione et lectoris admonitione, quae in codice 3 l. IV, c. 40. reperiuntur, finierat.

 

Capita l. IV. 41-46. solummodo agunt de legatione ecclesiae Hammenburgensis sive de ecclesiis praeter Saxonicas ei subiectis in terris, quarum situm et incolas libellus de descriptione insularum aquilonis illustrat. Quare haec capita, ut nobis videtur, rectius huic libello praeposuisset, quae libro antecedenti addidit et vel per ipsam particulam 'autem' cum capite 40. coniunxit. Hoc ita per Adamum institutum esse, vix credimus. Ab alio quam ab ipso auctore tum haec, tum repetitio magnae partis l. IV, c. 23. in capite 70 (cod. 3 l. IV, c. 42) facilius fieri potuerunt. Si vero ad dicendi genus et Sallustii imitationem attenderis, capita ultima libri tertii vix alii quam ipsi Adamo adscribere poteris.

 

Recte igitur egisse nobis videmur, ea, quae desunt codici Vindobonensi, sed quae ceteri codices textui omnes intercalaverunt, et ipsi eidem iungentes, uncis tamen additis, ut facilius ista a textu antiquissimo distinguantur, et quam inepte nonnunquam facta sit insertio facile animadvertutur. Ubi intercalationes in codicibus diversis diversis locis factae sunt, codicem Guelferbytanum secuti sumus.

 

Pluribus vero hic agendum videtur de codice Havniensi (4), tum quia in illo reperimus textum, qui ex Lindenbrogii editione fere solus notus est, tum quia quaestio est proposita, utrum textus codicis 4 Adami ipsius secundis curis debeatur et ipse iuxta textum codicis 1 prelo subiiciendus sit.

 

Nemini dubium est, textum codicis 2 et 3, qui cum codicibus 1 et 6 magis convenit, antiquiorem esse textu codicis 4. Illi codices omnia iam habent, quae in codice 4 lectori traduntur, si excipias l. III, c. 41. diem emortualem Oddari praepositi, l. III, c. 42. fundationem monasterii Bosanveld, l. III, c. 76. de Gisla regina Bremam accedente, et scholia 58. 59. et 66, quae accuratiorem monasterii Bremensis cognitionem certe probant. Coniicio, haec ex codice Adami praestantissimo, qualis fuit Lugdunensis, desumta, a ceteris, utpote scitu parum digna, esse omissa, qualiter alia scholia in codice Lugdunensi tantum recepta sunt.

 

In codice 4 vero non tantum desunt, quae desiderantur codicibus 2 et 3, sed totae etiam sententiae, veluti l. II, c. 51; l. III, c. 11; l. IIII, c. 21. 45 et 63. praesertim vero haec recensio a ceteris discrepat eo, quod narrationem abbreviat, et pro certo affirmat, ubi in codicibus antiquioribus ad traditionem se referebat, veluti l. III, c. 1. 5. 11. 34 (bis), vel ipsos fontes ab Adamo citatos tacet, veluti l. II, c. 51. acta concilii, l. III, c. 21. nobilem hominem de Nordalbingia, l. III, c. 36. Adamum ipsum.

 

Nonnulla in codice 4 ita abbreviata sunt, ut omittantur quae auctor disertis verbis exprimere voluit, veluti l. II, c. 26, ubi mortem regis Herici diu optatam fuisse dixerat, codex 4 autem solummodo refert: 'Mortuo post haec Herico'. Adde, quod sententiae et locutiones auctoribus classicis desumtae in codice 4 a scriptore ut videtur ignaro immutatae sunt. Ita l. III, c. 5. et 38, ubi auctor Sallustium imitatus erat. Quid, quod vel ipsa verba, quae ex fontibus suis Adamus depromserat, in isto codice non amplius vel aliter legantur; v. c. l. I, c. 41. verba Bovonis, c. 46. verbum, quod ipse praedicat, nobile Rimberti. L. I, c. 41. quae laudantur ex Gestis S. Rimberti ita immutata sunt et adulterata, ut non ipsi auctori nostro, sed scriptoris cuiusdam ineptissimo corrigendi pruritui tribuere tantum possis.

 

Si quid deesset ad probandum, quod codex 4 ab Adamo ipso profectus non sit, facillime intelligi id potest, si attendatur, quam inepte scholia marginalia textui sint inserta. Veluti l. I, c. 51, ubi reperiuntur quae de Arnulfi regis morte in scholio 10. itidem dicta sunt. Schol. 44. textui l. II, c. 60. male insertum, et schol. 52, quod ad temporis rationem multum servit, omissum est. Scholion 54. in l. II, c. 67, non post 'comprehensa' addendum, sed paulo post inter verba: 'diceretur verbum' et 'Nam et claustrum' inserendum erat. Scholion 82. de destructione civitatis Sleswic in l. III, c. 50. minime ante ea, quae de destructione urbis Hammenburg ibidem dicta sunt, interponendum erat. Insignis quoque videtur ineptia, qua l. II, c. 42. codici 4 inserta sunt, quae codices meliores margini annotaverunt, ubi de oppressione Sclavorum per Bernhardum ducem fit sermo. Res gestae annorum 976-982. hic ad annum 1000. vel ad ipsum annum 1010. referuntur, et maxima inde apud historicos recentiores confusio orta est.

 

Error alius, Adamo minime imputandus, reperitur in codice 4 in scholio 61, quod ex ipsius narrationis textu depromsit. Craccaben, quod constat esse cognomen regis Nordmannorum Olavi, Thrucconis filii, pro nomine adversarii eius habetur et confunditur cum Danorum rege Suend Tveskiaeg, qui illum in pugna vicerat. Si et ipse codicis Guelferbytani textus similem errorem habet, hoc eo fit, quod haec quoque recensio Adamo adscribenda non est.

 

Notandum etiam est, nullum afferri posse argumentum, quo probetur textum illum codicis 4 curis secundis politum vel saeculo duodecimo cognitum fuisse. Neque Annalista Saxo, neque Helmoldus eo usi sunt.

 

In nova hac editione paranda hoc praesertim egimus, ut in annotationibus ea corrigerentur quae rectius in libris post Lappenbergii curas evulgatis proposita viderentur; quod maxime L. Weilandi opera factum est.

 

Berolini, d. 15. Martii 1876.

 

G. Waitz.

 

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License