Adamus Bremensis
Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum

LIBER SECUNDUS.

Capitulum 60.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum 60.

 

Per idem tempus sermo est, quendam ab Anglia nomine Wolfredum, divini amoris instinctu Suediam ingressum, verbum Dei paganis cum magna fiducia praedicasse. Qui dum sua praedicatione multos ad christianam fidem convertisset, ydolum gentis nomine Thуr, stans in concilio paganorum coepit anathematizare; simulque arrepta bipenni simulacrum in frusta concidit. Et ille quidem pro talibus ausis statim mille vulneribus confossus, animam laurea dignam martyrii transmisit in coelum. Corpus eius barbari laniatum post multa ludibria merserunt in paludem. Haec veraciter comperta memoriae tradidi, quamvis sint et alia, quae adhuc scribi digna sint. Verum de Unwano et quae suo tempore gesta sunt dictum est sufficienter et, sicut aestimo, fideliter. Apud Magedburg ipso tempore Walthardo successit Gero, deinde Hunfrid, ambo viri sancti et episcopali nomine digni. Deinde obiit gloriosus archiepiscopus, qui transisse dicitur 6. Kalend. Februarii, anno Domini 1029, indictione 12, et sepultus est iuxta decessorem suum a latere sinistro.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License