Adamus Bremensis
Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum

LIBER TERTIUS.

Capitulum 55.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum 55.

 

Quod autem erga suos parrochianos se tam crudelem exhibuit, quos potius diligere ac sicut pastor oves suas procurare deberet, ipse magnam exposuit rationem, quam de illius ore nos audivimus; alia didicimus ex aliis.

 

Germanus archiepiscopi frater, scilicet palatinus comes, nomine Dedus, a quodam suae diocesis presbytero interfectus est, eodem anno, quo et caesar defunctus est, vir bonus et iustus, qui nemini unquam vel ipse nocuit vel fratrem nocere permisit. Apparuit hoc in fine memorabilis viri, qui circumstantes iam moriens obtestatus est pro salute sui occisoris, hoc mandavit et fratri. Qui defuncti complens vota, presbyterum quidem abire permisit illaesum, ex eo autem tempore odio habuit omnem familiam ecclesiae. Dicunt et alium fomitem odii, quod, dum aliquando pontifex nescio quem de familia superbius agentem iussisset comprehendi, reliqui proinde commoti ad insaniam, cubiculum pontificis armati petunt, etiam vim facturi, nisi redderetur comprehensus, et alia, quae furor persuasit iratis. Tercia causa erat, quod episcopus, ut bonis suis parceret, annum integrum aut saepe biennium a domo peregrinatus est. Post multum vero temporis in episcopatum regressus, coepit rationem ponere cum servis et villicis suis, invenitque omnia bona et reditus fructuum non minus dissipata, quam si domi esset. Est enim hoc 'genus hominum', ut bene Salustius describit, 'mobile et infidum, neque beneficio neque metu coercetur'. Praeterea ingurgitationem potus, quod peculiare est vitium illis gentibus, ita est abhominatus pontifex in eis, ut saepe de illis dicere solitus sit, 'quorum venter Deus est.' Nam contentiones et pugnas, oblocutiones et blasphemias, et quaecumque maiora scelera commiserint in ebrietate, in crastinum illi pro ludo habent. Querebatur etiam usque ad sua tempora multos paganorum erroribus implicitos, ita ut diem sextae feriae carnis esu macularent, ut vigilias sollempnitatesque sanctorum ac venerabilem quadragesimam gula fornicationeque polluerent, ut periuria pro nichilo computent, ut effusionem sanguinis in laude habeant; similiter adulteria, incestuositates aliaeque naturam excedentes immunditiae vix culpantur ab aliquo eorum. Plerique duas vel tres aut innumerabiles simul uxores tenent. Item morticina et sanguinem et suffocata carnesque iumentorum licite utuntur. Postremum est, quod archiepiscopus adprime doluit super invidia, quam in advenas habent, et quod adhuc duci fideliores erant quam sibi aut ecclesiae suae. Haec et alia populi delicta dum saepe metropolitanus in ecclesia declamatorio sermone fieri prohiberet, illi correptionem paternam derisioni habere, nec, ut sacerdotibus aut Dei ullam reverentiam haberent, flecti moverique potuere. Quibus rerum causis impellentibus, statuit eis archiepiscopus, ut populo durae cervicis neque parcendum esse, neque credendum, ita dicens: 'In chamo et freno maxillas eorum constringe'; rursumque: 'Visitabo in virga iniquitates eorum'; et alia. Itaque inventa occasione, si quis eorum offendisset, eum mox in vincula conici iussit, aut spoliare omnibus bonis, asserens cum risu, afflictionem corporis animae utilem, dampna bonorum hoc esse purgationem delictorum. Unde factum est, ut praepositi operum, quibus ipse vicem suam commisit, in rapiendo et affligendo modum excesserint. Impletumque est vaticinium, quod ait: 'Ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt me in malum, dicit Dominus'.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License