Adamus Bremensis
Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum

DESCRIPTIO INSULARUM AQUILONIS.

Capitulum 35.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum 35.

 

Insula Schol.146 Thyle, quae per infinitum a ceteris secreta, longe in medio sita est occeano, vix', inquiunt, 'nota habetur'. De qua tam a Romanis scriptoribus quam a barbaris multa referuntur digna praedicari. 'Ultima', inquiunt, 'omnium Thyle, in qua aestivo solsticio, sole cancri signum transeunte, nox nulla, brumali solsticio perinde nullus dies. Hoc quidam senis mensibus fieri arbitrantur'. Item Beda scribit, Schol.147 'in Britannia aestate lucidas noctes haut dubie repromittere, ut in solstitio continui dies habeantur senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam sole remoto. Quod fieri in insula Thyle, Pytheas Massiliensis scribit sex dierum navigatione Schol.148 in septentrionem a Britannia distante. Haec itaque Thyle nunc Island appellatur, a glacie quae Schol.149 occeanum astringit. De qua etiam hoc memorabile ferunt, quod eadem glacies ita nigra et arida videatur propter antiquitatem, ut incensa ardeat. Est autem insula permaxima, ita ut populos infra se multos contineat, qui solo pecorum fetu vivunt eorumque vellere leguntur; nullae ibi fruges, minima lignorum copia, propterea in subterraneis habitant speluncis, communi tecto et strato gaudentes cum pecoribus suis. Itaque in simplicitate sanctam vitam peragentes, cum nichil amplius querant, quam natura concedit, laeti possunt dicere cum apostolo: 'Habentes victum et vestitum, his contenti simus'. Nam et montes suos habent pro oppidis et fontes pro deliciis. Beata, inquam, gens, cuius paupertati nemo invidet, et in hoc beatissima, quod nunc omnes induerunt christianitatem. Schol.150 Multa insignia in moribus eorum, precipua karitas, ex qua procedit, ut inter illos omnia communia sint tam advenis quam indigenis. Episcopum suum habent pro rege; ad illius nutum respicit omnis populus; quicquid ex Deo, ex scripturis, ex consuetudine aliarum gentium ille constituit, hoc pro lege habent. Schol.151 [De quibus noster metropolitanus inmensas Deo gratias retulit, quod suo tempore convertebantur, licet ante susceptam fidem naturali quadam lege non adeo discordarent a nostra religione.] Itaque petentibus illis ordinavit quendam sanctissimum virum nomine Isleph. Qui ab eadem regione missus ad pontificem, aliquandiu retentus est apud eum cum ingenti prorsus honore , discens interea, quibus noviter conversos ad Christum populos salubriter posset informare. Per quem transmisit archiepiscopus suos apices populo Islanorum et Gronlandorum , venerabiliter salutans eorum ecclesias et pollicens eis propediem se venturum usque ad illos, ut gaudio simul pleno fruantur. In quibus verbis egregia, quam in legationem suam, voluntas pontificis laudari potest, quoniam et apostolum discimus ad praedicandum verbum Dei velle in Hispaniam proficisci, quod implere non potuit. Haec de Islanis et de ultima Thyle veraciter comperi, fabulosa praeteriens.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License