IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Interea Willericus, Bremensis episcopus, diocesim suam sollicite circumeundo, gentiles baptizando et fideles in Christo confortando, strennui praedicatoris officium peregit. Ecclesias ubique in locis congruis per episcopium erexit, tres vero Bremae, quarum primam, scilicet domum sancti Petri, de lignea lapideam fecit et corpus sancti Willehadi exinde translatum in australi, quod fecit, oratorio recondidit. Quod etiam scriptor Vitae eius noluit praeterire. Narrant quoque posteri hoc factum pro timore piratarum, qui propter virtutem miraculorum confessoris nostri corpus auferre maluerunt. Eodem tempore fertur beatus Ansgarius corpora sanctorum, quae dono Ebonis archiepiscopi susceperat, trans Albiam deportasse, et corpus quidem sancti Materniani apud Heligonstвt reposuit, Sixti vero et Sinnicii, cum aliis martyrum patrociniis, collocavit in urbe Hammaburg, [beati vero Remigii cimilia cum decenti honore servavit Bremae]. Willericus igitur clerum maximum collegit, de populo vero magnam ecclesiae Bremensi hereditatem acquisivit. In diebus illis Karolus elemosinam optulit Salvatori ad Bremensem ecclesiam centum mansos. Scriptum est in Libro Donationum tercio, capitulo 1, ubi etiam crebro versu hoc repetitur: 'Sacrosanctae basilicae, quae constructa est in honore sancti Petri apostoli, in loco seu villa publica nuncupato Brema, ubi Willericus episcopus, servus servorum Dei, praeesse videtur.' Qui obiit senex et plenus dierum anno Domini 837, qui est annus Ludvici 26. et penultimus. Sepultus est in domo sancti Petri, in parte altaris aquilonali 4. Nonas Maii.