IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Praefatio | «» |
1. Primus liber continet quid uelit distinctio trium personarum in deo uel guid sonent in ipso haec nomina pater, filius spiritus sanctus, et testimonia tam prophetarum quam philosophorum in sancta trinitate, necnon et quare sapientia dei uocetur uerbum aut benignitas ipsius dicatur spiritus sanctus. In quo etiam ea quae de anima mundi a philosophis uicta sunt, recte de spiritu sancto intelligi monstrantur.
2. Secundus liber proponit summam fidei circa unitatem ac trinitatem et obiectiones aduersus proposita, et quot modis idem siue diuersum accipiatur et quot modis persona dicatur.
3. Tertius continet solutiones aduersus obiecta, et generationem uerbi ex patre, id est sapientiae ex potentia, et qua similitudine potentia dicatur pater uel sapientia filius. Continet insuper processionem spiritus, et quomodo Plato animam mundi, quam spiritum sanctum intellexit, uult creatam esse, hoc est initium habere, et quod fidem trinitatis omnes homines naturaliter habeant.
«» |