IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1. Quid uelit distinctio personarum
[1.1] Summi boni perfectionem quod deus est, ipsa dei sapientia incarnata Christus dominus describendo tribus nominibus diligenter distinxit, cum unicam et singularem, indiuiduam penitus ac simplicem substantiam diuinam patrem et filium et spiritum sanctum tribus de causis appellauerit.
2. Quid sonent nomina personarum
Patrem quidem secundum illam unicam maiestatis suae potentiam, quae est omnipotentia, qua scilicet efficere potest quicquid uult, cum nihil ei resistere queat; filium autem eandem diuinam substantiam dixit secundum proprie sapientiae discretionem, qua uidelicet cuncta ueraciter diiudicare ac discernere potest, ut nihil eam latere possit quo decipiatur; spiritum sanctum etiam uocauit ipsam secundum benignitatis suae gratiam, qua scilicet nulli malum machinatur deus sed paratus est cunctos saluare, nec ad merita prauitatis nostrae respiciens, dona suae gratiae nobis distribuit, et quos non potest iustitia, saluat misericordia.
[1.2] Tale est ergo deum esse tres personas, hoc est patrem et filium et spiritum sanctum, ac si dicamus diuinam substantiam esse potentem, sapientem, benignam, immo etiam esse ipsam potentiam, ipsam sapientiam, ipsam benignitatem.
[1.3] ln his autem tribus, potentia scilicet, sapientia, benignitate, tota boni perfectio consistit, ac parui pendendum est quodlibet horum sine duobus aliis. Qui enim potens est, si id quod potest iuxta modum rationis conducere nescit, exicialis est ac perniciosa eius potentia. Si autem sapiens sit et discretus in agendo, sed minime possit, efficacia caret. Quod si et potens sit et sapiens, sed nequaquam benignus, tanto ad nocendum fit pronior, quanto ex potentia et astutia sua ad efficiendum quod uult est securior; nec spem beneficiorum suorum caeteris prestat, qui benignitatis affectu non commouetur. In quo autem haec tria concurrunt, ut uidelicet et possit implere quod uoluerit, et bene uelit utpote benignus, nec ex insipientia modum rationis excedat; eum profecto uere bonum esse et in omnibus perfectum constat.
[1.4] Nec solum haec trinitatis distinctio ad summi boni perfectionem describendam conuenit, uerum et ad persuadendam hominibus diuini cultus religionem plurimum proficit. Unde ipsa dei sapientia incarnata in praedicatione sua eam potissimum assumpsit. Duo quippe sunt quae nos omnino deo subiectos efficiunt, timor uidelicet atque amor. Potentia quidem et sapientia maxime timorem incutiunt, cum eum et posse punire errata et nihil latere cognoscimus. Benignitas autem eius ad amorem pertinet, ut quem benignissimum habemus, potissimum diligamus. Ex qua etiam certum est eum impietatem ulcisci uelle, quia quo plus ei placet aequitas, magis displicet iniquitas, sicut scriptum est:
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem.
[1.5] Nomine uero patris, ut diximus, potentia designatur, nomine filii sapientia, nomine spiritus sanctus bonus affectus erga creaturas. Causas autem horum nominum in sequentibus assignabimus, quare uidelicet haec nomina ad haec distinguenda in deo translata sint a consuetis significationibus suis. Sed prius hanc diuinae trinitatis distinctionem non a Christo inceptam, sed ab ipso apertius ac diligentius traditam esse ostendamus. Quam quidem diuina inspiratio et per prophetas iudeis et per philosophos gentibus dignata est reuelare, ut utrumque populum ad cultum unius dei ipsa summi boni perfectio agnita inuitaret, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; et facilius haec fides trinitatis tempore gratiae susciperetur ab utroque populo, cum eam a doctoribus quoque antiquis uiderent esse traditam.
[1.6] Primum ipsa legis exordia occurrant, ubi legislator Moyses fidem catholicam de unitate pariter et trinitate tanquam omnium bonorum fundamentum anteponit. Cum enim dicitur: In principio creauit deus caelum et terram, pro eo quod apud nos dicitur deus, hebraica ueritas habet heloym, quod est plurale huius singularis quod est hel. Quare ergo non dictum est hel, quod est deus, sed heloym, quod apud hebraeos dii siue iudices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem diuinarum personarum accomodetur, ut uidelicet eo modo insinuetllr pluralitas in deo, quomodo <et> trinitas, et quodammodo multiplex dicatur deus, quomodo et trinus, non secundum substantiae diuersitatem sed secundum personarum proprietates? Nam et ibideln de unitate substantiae demonstranda caute prouisum est cum dicitur creauit, non "creauerunt".
[1.7] Ubi et statim in sequentibus distinctionem personarum adnectit, quasi ad determinandum quod ad hanc denotandum heloym dixerit. Spiritus quippe sancti aeternitas patenter ostenditur cum dicitur: Spiritus domini Ierebatur super aquas. Verbum uero, id est filius, simul et pater insinuantur cum dicitur: Dixit deus: Fiat, hoc est in coaeterna sapientia sua pater ordinauit facienda. Non enim de corporali locutione hoc accipi potest, sicut postmodum conuincemus.
[1.8] In eo quoque quod scriptum est: Et uidit deus quod esset bonum, bonitas dei, quam spiritum sanctum dicimus, insinuatur, sicut in eo quod dicitur dixit deus intelligitur uerbum et pater. Tale est enim quod dicitur: Vidit deus quod esset bonum, ac si dicatur: intelligendo quia opus quod fecerat bonum esset, amauit illud eo ipso quod bonum erat. Ex quo et ipse bonus <esse> liquide demonstratur.
[1.9] Bene autem ad astruendam fidem operum et ad commendationem eorum commemoratio fit diuinarum personarum, hoc est omnipotentiae dei et sapientiae eius et bonitatis, ut uidelicet, quia hoc potest et bonus est, credatur ea fecisse quae et potuit et uoluit. Rursus elegantia operum per sapientiam et bonitatem artificis ostenditur, ut quia summe bonus est artifex et perfecte sollers, excellentissimum opus componat.
[1.10] Quid etiam apertius ad documentum trinitatis esse potest quam illud quod postea in creatione hominis subiungitur dicente domino: Faciamus hominem etc.? Quid enim pluraliter dictum est faciamus nisi ut cooperatio totius trinitatis exprimatur? Quippe quos cohortaretur deus ad creandum hominem aut ad se in aliquo iuualidum, cum ipse solus eum creaturus sit? Scriptum praeterea est: Quis adiuuit spiritum domini aut quis consiliarius eius fuit? Cum quo insit consilium etc.?
[1.11] Ad hanc quoque pluralitatem diuinarum personarum illud attinet quod in sequentibus per serpentem dictum est: Eritis sicut dii, necnon et illa dominita increpatio: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est; et rursus illud quod dominus ait: Descendamus et confundamus linguam eorum, cum hoc solus deos compleuerit; unde et subditur: Atque ita diuisit eos.
[1.12] Nunc autem post legem ad prophetarum testimonia transeamus.
[1.13] Ait itaque maximus ille prophetarum et regum Dauid, qui suam caeteris intelligentiam preferens dicit: Super omnes docentes me intellexi, super senes intellexi, ait, inquam, distinctionem trinitatis patenter insinuans: Verbo domini caeli, firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Qui et alibi unitatem pariter cum trinitate insinuat dicens: Benedicat nos deus, deus noster, benedicat nos deus et metuant eum omnesfines terre. Trina quippe confessio dei trinitatem exprimit personarum, patris uidelicet et filii et spiritus sancti. Bene autem filium designans addidit noster, quasi eum a patre nobis esse datum ostendens, cum per incarnationem uerbi diuina nos sapientia illuminauerit. De quo etiam uerbo apostolus ait: Proprio filio suo non pepercit deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Unitatem uero diuinae substantiae psalmista in eodem aperit, cum post trinam diuini nominis prolationem unum tantummodo deum in tribus personis intelligens, non subiunxit "eos" pluraliter, sed eum singulariter. Huic et illud consonat Isaie, quod dicit se uidisse seraphin et audisse clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus sabaoth. Recte autem uocabulo "domini" usus est propheta ad potentiam designandam, quia dominorum est praeesse. Quae uidelicet potentia plerumque etiam hoc nomine "deus" assignatur, eo uidelicet quod theos graece, id est deus, teste Isidoro timor interpretatur, et potestas quaelibet timor est subiectorum.
4. Quare sapientia uocetur uerbum
[1.14] Verbum ideo sapientia uocatur quod maxime ex uerbis uniuscuiusque intelligentia ipsius, et cuius scientiae ipse sit manifestatur.
[1.15] Unde et Moyses, ut supra meminimus, cum in diuersis rerum creationibus faciendis premittit: Dixit deus, et ad dictum statim effectum adiungit dicens: et factum est ita, cuncta deum condidisse in uerbo, hoc est in sapientia sua ostendit, id est omnia rationabiliter. De quo et alibi psalmista: Dixit et facta sunt, id est ratione cuncta creauit siue ordinauit. Qui etiam hoc uerbum alibi apertius demonstrans non esse uerbum audibile et transitorium sed intelligibile ac permanens ait: Qui feit caelos in intellectu.
[1.16] Hanc autem intellectualem dei locutionem, id est aeternam sapientiae suae ordinationem, Augustinus describens: "Diuina", inquit, "locutio est ipsa dei dispositio, non habens sonum strepentem et transeuntem, sed uim in perpetuo manentem". De quo etiam uerbo in VIII De Trinitate ait: "Verbum idcirco filium nuncupauit ut ostenderet de se illum exstitisse".
5. Quare benignitas dei dicatur spiritus sanctus
[1.17] Nomine uero spiritus sancti affectus benignitatis et caritatis exprimitur, eo uidelicet quod spiritu oris nostri, id est anhelitu, maxime affectus animi patefiant, cum aut prae amore suspiramus, aut prae laboris uel doloris angustia gemimus. Unde spiritus sanctus pro affectu bono ponitur iuxta illud libri Sapientiae: Benignus est spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis.
[1.18] Et est hoc loco nomen spiritus sancti proprium unius personae, cum in alia significatione acceptum sit commune trium personarum, secundum hoc scilicet quod diuina substantia spiritualis est, non corporea, et etiam sancta.
[1.19] Frequenter autem contingit ut nomen commune multarum rerum ad unam earum quasi proprium transferatur, et cum caetere res habeant propria nomina, per quae scilicet ab inuicem distent, haec uero non habeat nomen differentiae, fit huius proprium quod prius commune erat omnium; ueluti cum clericos appellamus ad differentiam monachorum, cum tamen et monachi clerici sint, et confessores dicimus ad differentiam martyrum, cum praecipue martyres dicendi sint confessores.
[1.20] Multa quoque alia sunt prophetarum loca ex quibus aperte trinitatis discretio traditur. Generationem quidem filii aeternam ex patre ipse Dauid aperte docuit ubi personam filii introducit loquentis sic: Dominus dixit ad me: filius meus es tu ego hodie genui te. Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam etc. Tale est autem quod ait ego hodie genui te ac si diceret: aeternaliter ex ipsa mea substantia es. Nam quia in aeternitate nihil est praeteritum aut futurum sed tantummodo praesens, idcirco aduerbio temporis praesentis pro aeternitate usus est dicendo hodie pro "aeternaliter". Bene autem ad hodie addidit genui quasi praesenti praeteritum, ut uidelicet ipsam generationem per hodie praesentem semper, per genui perfectam semper esse indicaret, numquam scilicet aut cessare aut inceptam esse. Quippe quae praeterita sunt iam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet filium ex patre et semper gigni et semper genitum esse. Qui et alibi apertius aeternitatem filii protestatur dicens: Permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem; et rursum: Tecum principium in die uirtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.
[1.21] De hac etiam ineffabili et aeterna generatione, siue etiam temporali, quarum utraque mirabilis est, Isaias admirans ait: Generationem eius quis enarrabit? ac si aperte diceret: non est hoc disserere humani ingenii, sed solius dei cuius spilitus in llis fidelibus quos uult loquitur, ipso attestante qui ait: Non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis.
[1.22] Haec etiam sapientiae coaeternitas cum patre plane in Prouerbiis monstratur his uerbis: Ego sapientia habito in consilio. Dominus possedit me in initio uiarum suarum, antequam quicquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret. Necdum erant abyssi et ego iam concepta eram, necdum fontes, necdum montes; ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et cardines orbis terrae. Quando preparabat caelos aderam, quando appendebat fundamenta terrae. Cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore. Quid enim apertius ad aeternam generationem uerbi quam id quod ipsa sapientia perhibet se ante constitutionem mundi conceptam esse, et parturiri, et se cum patre aeternaliter permanentem ludere coram eo semper? Quippe quod conceptum parturitur, utique in ipso est a quo generatur. Et sapientia in ipsa substantia siue essentia potentia est, cum ipsa scilicet quaedam sit potentia, sicut posterius ostendemus.
[1.23] Tale est ergo sapientiam conceptam parturiri a deo, ac si dictum sit ipsam sapientiam ex ipsa patris substantia, in qua est, gigni. Tale est sapientiam ludere coram patre et cum ipso cuncta componere, ac si dixerit ipsam diuinam potentiam omnia in sapientia pro bonitatis suae arbitrio disponere, ut in ipso ludo ipsum bonitatis affectum intelligamus. De quo scriptum est: Spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Quod uero ait sapientiam coram potentia, id est patre, semper assistere, tale est ipsam potentiam nihil efficere nisi praeeunte ratione et ducatu sapientiae.
[1.24] Micheas quoque de hac aeterna uerbi generatione ex patre, necnon et de temporali ex matre ait: Et tu Bethlehem Effrata, paruulus es in milibus luda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis.
Dicant rebelles et increduli iudei de quo nascituro in Bethlehem hoc dictum sit, quod uidelicet egressus eius ab initio sit, a diebus aeternitatis. "Aeternum quippe est quod origine caret." Quod si hoc referant ad Messiam, illum scilicet maximum prophetam, ut aiunt, quem exspectant, qui tamen secundum eos homo purus erit, non etiam deus, ostendant quis egressus eius aeternus sit uel unde aeternaliter egrediatur. Si autem dicant eum aeternaliter egredi ex Bethlehem, eo quod eius natiuitas in eo loco futura ab aeterno prouisa sit a deo et predestinata, hoc utique modo cuiuslibet hominis uel cuiuslibet rei natiuitas aeterna est, quia uidelicet ab aeterno prouisa est. Discant itaque aeternam generationem esse quam et scriptam legunt et legendo profitentur et profitentes non credunt.
[1.25] Respondeant etiam mihi, cum audiunt prophetam dicentem: Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum, quid per "uerbum domini", quid per uos eius" uel per "spiritum eius" intelligant. Unum quippe omnium aliarum rerum principium deum esse constat; et omne quod est aut deus est et ideo aeternum, aut ab aeterno illo principio manat creatum. Scriptum praeterea est: In principio creauit deus caelum et terram. Unde ante haec nihil creatum esse uolunt. Verbum itaque illud quo caeli firmati sunt -- et ideo prius est his quos constituit -- creatum non est, immo creator ipse qui deus est, quo caeli firmati sunt. Si autem hoc "uerbum" locutionem aliquam dei transitoriam appellent sicut et uerbum hominis, eo uidelicet quod scriptum est:
atque ita deus quoque, sicut homo, modo loquatur cum ait fiat lux, modo conticeat, profecto permutabilis est diuinitatis aeternitas, cum non semper dicat fiat lux uel caetera quae iam condita sunt. Quid etiam opus uerbo audibili fuit ante mundi constitutionem, cum nondum esset cui loqueretur uel qui audiret? Numquid inane uerbum non protulit, si opus uerbo non fuerit, presertim cum sola uoluntas sufficeret nec adhuc aliquis esset qui audito uerbo instrueretur? Quo etiam proferendo uerbum emitteret cum nullus adhuc locus creatus esset nec aer adhuc conditus ex quo uerba formantur? Quibus etiam instrumentis uerba formaret, cum nec os nec pars aliqua inesse possit ei quod omnino simplex est et indiuisibile? Omne quippe quod partibus constat, posterius est naturaliter his ex quibus constat et quorum conuentu perficitur, cum ex ipsis esse suum contrahat ex quibus est compositum. "Omne etiam", inquit Plato, "quod iunctum est natura dissolubile est".
[1.26] Quod si spiritum domini uentum intelligant, sicut ibi accipere uolunt: Spiritus domini ferebatur super aquas, eo, ut aiunt, quod uentus in aquis quas commouet maxime appareat, quomodo spiritus, id est flatus, oris domini esse dicatur, cum uidelicet neque os neque aliquam partem habeat? Quomodo ctiam per uentum uirtus caeli et terrae subsistit?
[1.27] Intelligant ergo hunc esse illum spiritum domini de quo Isaias: Et nunc dominus misit me et spiritus eius, et rursus: Spiritus domini super me, eo quod unxerit me: ad annuntiandum mansuetis misit me. De quo etiam supra meminimus: Benignus est enim spiritus sapientiae etc.
[1.28] Quem etiam Heliud creatorem esse profitetur dicens: Spiritus domini fecit me et spiraculum omnipotentis uiuificauit me.
[1.29] Intelligant igitur hoc uerbum domini non transitorium, non audibile, sed intellectuale, hoc est ipsam rationem siue sapientiam coaeternam deo, quam dicit conuenit "omnisapientiam", sicut et dicimus omnipotentiam. Unde et scriptum est: Omnis sapientia a domino deo est, et cum illo fuit semper, et est ante euum.
[1.30] Nunc autem post testimonia prophetarum de fide sanctae trinitatis, libet etiam testimonia philosophorum supponere, quos ad unius dei intelligentiam ipsa philosophiae ratio perduxit.
[1.31] Quos quidem unum tantummodo deum cognoscere unus ex ipsis Tullius perhibet dicens: "Eos qui philosophiae dant operam, non arbitrari deos esse", ac si aperte dicat: immo deum unum, non deos plures.
[1.32] De quibus apostolus, teste Augustino, cum "Atheniensibus loquens rem magnam dixisset et quae a paucis posset intelligi, quod in illo uiuimus, mouemur et sumus, adiecit: sicut et quidam uestri dixerunt". De quibus idem apostolus ad Romanos scribit: Quod notum est dei, manifestum est illis. Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus <eius> ac diuinitas: ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis.
[1.33] Nec mirum, cum Solomonis illa sapientia per concupiscentiam carnalesque uoluptates deuicta idolatriae consenserit diuino cultu, quem in scriptis suis et docebat et predicabat derelicto. Ad quem etiam cultum dei magnificandum ipse iussu dei templum aedificauit, a quo pater eius iustus inhibitus fuit. Deus autem reprobis etiam et infidelibus nonnumquam maxima dona distribuit, quae aliorum doctrinae uel usui necessaria fore uidet, necnon et per reprobos multa miracula operatur. De quibus ueritas in euangelio: Multi dicent mihi in illa die: domine, domine, domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo demonia eiecimus, et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia non noui uos: discedite a me qui operamini iniquitatem.
[1.34] Cum autem <per> reprobos deus aut miracula ostendit aut prophetias loquitur aut quaelibet magna operatur, non hoc ad utilitatem ipsorum agitur, quibus utitur tanquam instrumentis, sed potius aliorum quos instruere per istos intendit. Qui et per indignos ministros gratiae suae dona non deserens, cotidie sacramenta aecclesiae ad inuocationem sui nominis spiritualiter conficit in salutem credentium. Bene autem et per indignos seu infideles maxima deus operatur, qui uerbis asini prophetam docuit, ne si per magnos tantum magna operaretur, uirtutibus meritisque hominum magis quam diuinae gratiae haec tribuerentur.
[1.35] Primus autem nunc ille antiquissimus philosophorum et magni nominis occurrat Mercurius, quem pre excellentia sua deum quoque appellauerunt. Cuius quidem testimonium de generatione uerbi Augustinus, contra quinque haereses disputans inducit dicens: "Hermes, qui latine Mercurius dicitur, scripsit librum qui 'Logos tileos' appellatur, id est 'uerbum perfectum'. Audiamus quid loquatur de uerbo perfecto: 'Dominus', inquit, 'et omnium factor deorum secundum fecit dominum. Hunc fecit primum et uerum et solum. Bonus autem ei uisus est et plenissimus omnium bonorum. Laetatus est et ualde dilexit eum tanquam unigenitum suum'. Item alio loco dicit: 'Filius benedicti dei atque bonae uoluntatis, cuius nomen non potest humano ore narrari"'. Augustinus: "Quem primo 'factum' dixit, postea 'unigenitum' appellauit". "Quantum plenissimus sit, Iohannes euangelista dicit: de plenitudine eius omnes accepimus".
[1.36] Reuoluatur et ille maximus philosophorum Plato, qui testimonia sanctorum patrum prae caeteris gentium philosophis fidei christianae accedens, totius trinitatis summam post prophetas patenter edocuit, ubi uidelicet mentem, quam "noym" uocat, ex deo natum atque ipsi coaeternam esse perhibuit, id est filium, quem sapientiam dicimus, ex deo patre aeternaliter genitum.
Qui nec spiritus sancti personam praetermisisse uidetur, cum animam mundi esse astruxerit tertiam a deo et noy personam ubi uidelicet in Timeo ait his uerbis: "Deus tam antiquitate quam uirtutibus praeire animam naturae corporis iussit, dominamque eam et principale iure uoluit esse circa id quod tueretur. Itaque tertium animae genus excogitauit".
[1.37] De hac autem anima, si diligentius discutiuntur ea quae dicuntur tam ab hoc philosopho quam a caeteris, nulli rei poterunt aptari, nisi spiritui sancto per pulcherrimam inuolucri figuram assignentur.
[1.38] Hoc quippe loquendi genus philosophis sicut prophetis familialissimum est, ut uidelicet, cum ad arcana prophetiae peruenerint, nihil uulgaribus uerbis efferant, sed comparationibus similitudinem lectorem magis alliciant. Quae enim quasi fabulosa antea uidebantur et ab omni utilitate remota secundum litterae superficiem, gratiora sunt, cum, magnis plena misteriis postmodum reperta, magnam in se doctrinae continent aedificationem. Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne uilescant.
[1.39] Quasi enim in latebris dominus quiescere gaudet ut, quo magis se occultat, gratior fit illis quibus se manifestat, et quo magis ex difficultate <scripturae> laboratur, meritum lectoris augeatur.
[1.40] De quo psalmista: Posuit, inquit, tenebras latibulum suum; et rursum: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. De quo etiam scriptum est in lege: Accessit Moyses ad caliginem in qua erat deus. Et Solomon in Paralipomenon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine; idem in Prouerbiis: Gloria dei est celare uerbum et gloria regum inuestigare sermonem. Qui etiam ad scripturarum obscuritates quasi ad latebras, in quibus inueniatur deus, perscrutandas inuitat nos in Prouerbiis dicens: Sapiens animaduertet parabolam et interpretationem, uerba sapientium et enigmata eorum. Quae quidem tanto cariora sunt intellecta quanto in his intelligendis maior opere facta est impensa.
[1.41] Quantum etiam semper philosophia arcana sua nudis publicari uerbis dedignata sit, et maxime de anima et de diis per fabulosa quaedam inuolucra loqui consueuerit, ille non mediocris philosophus et magni philosophi Ciceronis expositor Macrobius diligentissime docet. Remotis enim generibus figmentorum siue fabulosorum, quae philosophos non decent, supposuit illud quod honestissime assumunt. Ait namque quod, quando "sacrarum rerum notio sub pio figmentorum uelamine honestis et tecta rebus et uestita nominibus enunciatur, hoc est solum figmenti genus quod cautio de diuinis rebus philosophantis admittit".
[1.42] Idem post pauca: "Sciendum est", inquit, "non in omnem disputationem philosophos admittere fabulosa, sed his uti solent <cum> uel de anima uel de aethereis potestatibus loquuntur. Caeterum cum ad summum deum et principem omnium, qui apud graecos thogaton, qui <et> protopanton nuncupatur, tractatus se audet attollere, uel ad mentem, quem graeci 'noim' appellant, originales rerum species, quae 'idee' dictae sunt, continentem, ex summo natam et profectam deo -- cum de his, inquam, loquuntur summo deo et mente, nihil fabulosum penitus attingunt. Sed si quid <de his> assignare conantur quae non sermonem tantummodo, sed cogitationem quoque superallt humanam, ad similitudines et exempla confugiunt. Sic et Plato, cum de thogaton loqui esset animatus, dicere quid <sit> non ausus est, hoc solum de eo sciens quod sciri qualis sit ab hominibus non possit. Solum uero ei simillimum solem de uisibilibus repperit et per eius similitudinem uiam sermoni <suo> attollendi se ad non comprehensibilia patefecit. Ideo et nullum eius simulacrum, cum diis aliis constituerentur, finxit antiquitas; quia summus deus et nata ex eo mens, sicut ultra animam, ita sunt supra naturam, quo nihil fas est de fabulosis peruenire. De diis <autem>, ut dixi, caeteris et de anima non frustra se nec oblectent, ad fabulosa conuertunt. Sed quia sciunt inimicam <esse> naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut uulgaribus hominum sensibus intellectum sui uario <rerum) tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus archalla sua uoluit per fabulosa tractari. Sic ipsa misteria figurarum cuniculis operiuntur, ne uel haec adeptis mldam rerum talium natura se prebeat; sed summatibus tantum uiris sapientia interpraete sui arcani consciis, contenti sint reliqui ad uenerationem figuris defendentibus a uilitate secretum".
[1.43] Ex hac itaque Macrobii traditione clarum est ea quae a philosophis de anima mundi dicuntur, per inuolucrum accipienda esse. Alioquin summum philosophorum Platonem summum stultorum esse deprehenderemus. Quid enim magis ridiculosum quam mundum totum arbitrari unum esse animal rationale, nisi hoc per integumentum sit prolatum? Animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota definitio animalis: "substantia animata sensibilis". Quis autem ex quinque sensibus mundo inesse poterit nisi forte tactus, qui omnibus est communis animalibus? Desunt quippe ei caeterorum sensuum instrumenta, ipso attestante Platone, ubi uidelicet ostendit quare ei aut oculi <aut aures> aut caeterae partes humani corporis necessariae non fuerint. Aut quae est pars corporis mundi qua ipse, si tangatur, sentire queat magis quam arbores uel plantae quas terrae radicitus affixas eadem anima uiuificari dicunt? Numquid ex effossione terrae potius sentiet mundus quam arbores ex frondium auulsione uel totius corporis sui abscisione? Arbores tamen et quaslibet plantas insensibiles esse constat ideoque ad exclusione earum in definitio animalis post "animatum" ponitur "sensibile".
[1.44] Praeterea cum dicant animam mundi, singulis infusam corporibus, ea animare quae ad animandum apta repperit, quid opus erat creatione nostrarum animarum, quas postea factas esse Plato commemorat? Aut quid opus est animam mundi his corporibus inesse quae non animat? Quid enim euidentius est quam corpora nostra ex propriis animabus humanis magis quam ex anima mundi uitam animalem habere? His quippe animabus praesentibus statim animata sunt et eisdem absentibus inanimata, licet, ut aiunt, in eisdem anima mundi etiam post mortem perseueret, quae in omnibus tota est corporibus. At uero quid est quod absentibus humanis animabus anima mundi corpora nostra, licet eis insit, animare non sufficit, cum ipsa, teste Platone, "cunctis inuisibilibus prestantior a prestantissimo auctore facta" sit? Numquid minoris efficacie est in nobis quam caetere animae, aut iam corpora <nostra> defuncta non sunt idonea ad animandum sicut antea erant, praesentibus humanis animabus? Potest ex uno corpore innumeros uermes uiuificare, cum iam ipsum corpus non ualet animare? Quae deest aptitudo defuncto corpori ne nunc quoque animaetur, nisi tantum praesentia humane animae, quae et praesens corpus uiuificat et recedens ipsum mortificat? Quod si ad inuolucrum deflectamus ea que de anima mundi magnus philosophorum astruit, facile est rationabiliter cuncta accipi nec a sacre fidei tenore exorbitare.
[1.45] Conferant humane animae corporibus nostris animalem uitam; conferat anima mundi, quam spiritum sanctum intellexit, ipsis animabus uitam spiritualem distributione suorum donorum, ut sint singulae animae uita corporum, spiritus autem sanctus uita animarum, quas uirtutibus uegetando ad bonorum <operum> profectum promouet. Quodam itaque modo animae nostrae corpora quaedam spiritus sancti dicendae sunt, quas ipse per aliquod gratiae suae donum inhabitat et uirtutibus uiuificat.
[1.46] Sed et illud quod aiunt animam totam, singulis corporibus infusam, omnia uiuificare, atque animare quae ad animandum idonea repperit, nulla ipsorum duritia uel <densitatis> natura impediente, pulchrum est inuolucrum, quia caritas dei, quam spiritum sanctum diximus, cordibus humanis per fidei siue rationis donum primitus infusa, quaedam uiuificat, ad bonorum fructum operum nos promouendo ut uitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse spiritus uacare dicitur, prauitatis eorum duritia repugnante.
[1.47] Illud quoque quod ait Plato animam locatam esse a deo in medietate mundi eamque per omnem globum teretis orbis aequaliter porrigi, pulchre designat gratiam dei omnibus communiter oblatam, cuncta, prout salubre uel equum est, benigne in hac magna domo sua seu templo disponere. His autem illud libri Sapientiae aperte concinit: Spiritus domini repleuit orbem terrarum etc., atque illud psalmistae: Spiritu oris eius omnis uirtus eorum.
[1.48] Quod uero totum mundum unum animal Plato dicit, maximam concordiam uniuersorum operum dei demonstrat quasi membrorum diuersorum in uno corpore animalis qulbus ommbus una preest anima, singulis tota praesens et in diuersis una et eadem operans diuersa. Sic et apostolus, cum unitatem aecclesiae demonstrat, eam unum corpus Christi appellat per quosdam nexus et compagines fidei et caritatis ex diuersis fidelibus coniunctum, ita sibi inuicem seruientibus uel administrantlbus quasi diuersa membra in uno corpore, ex quibus alterum alterius eget obsequio.
[1.49] Huic et inuolucro, de positione scilicet animae in medio mundi locate, hoc est de diuina gratia omnibus communiter oblata, ipsa etiam diuina facta manifeste concordant, cum uidelicet doctrinam suam et uere religionis cultum propagaturus dominus in mundo, Ierusalem, quae in medio terrae est, elegit quam <quasi> caput regni sui constituit, in qua primum ad magnificandum cultum suum aedificari sibi templum quasi regale palatium uoluit, ubi etiam uberrimam spiritus sancti gratiam apostolis infudit, qua per eos totus spiritualiter uegetaretur mundus. Unde scriptum est:
Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae
et rursus:
De Sion exibit lex et uerbum domini de Ierusalem.
[1.50] Hic plantata est uinea quae extendit palmites suos usque ad mare cum hinc uitis uera Christus apostolis suis, quasi palmitibus per uniuersum orbem directis, uniuersum mundum ubertate doctrinae spiritualis inebriauit.
[1.51] Sed et illud aliud Platonis inuolucrum quod animam mundi asserit ex diuidua et indiuidua constare substantia, siue ex eodem et diuerso, diligenter spiritum sanctum describit tam secundum essentiam suam qua unus est cum patre et filio, quam secundum diuersitatem personae qua alius est a patre et filio, quam secundum multitudinem operum suorum quae ipse multiplicia facit, simplex in se omnino perseuerans. Quod enim ex indiuidua substantia et diuidua esse dicitur, tale est quod, cum ipsa in se omnino sit simplex, multiplex quodammodo est per diuersitatem operum.
[1.52] Unde et nonnumquam ipse septem spiritus appellatur secundum septiformis gratiae dona. De quo etiam, cum laus sapientiae describeretur, dictum est: Est in illa spiritus intellectus spiritus unicus multiplex subtilis mobilis; et paulo post: humanus stabilis. Ex eodem autem et diuerso spiritus esse dicitur, quia et idem est in substantia cum patre et filio et diuersus in persona.
[1.53] Cui denique philosophus omnem numerorum consonantiam tribuit, ut in diuinae gratiae bonitate uniuersarum rerum concordiam consistere doceat. Omnis quippe ordo naturae et concinna dispositio numerorum proportionibus uestigatur atque assignatur, et omnium perfectissimum exemplar numerus occurrit, qui rebus congruit uniuersis. Quod quidem eos non latet qui philosophiae rimantur arcana.
[1.54] Hinc est etiam quod arithmetica, quae tota circa proportiones numerorum consistit, mater est magistra caeterarum artium dicitur, quod uidelicet ex discretione numerorum caeterarum rerum uestigatio doctrinaeque pendeat.
[1.55] Potest et aliter illud intelligi quod ait Plato animam mundi ex diuidua et indiuidua constare substantia, et rursus ex eodem et diuerso, ita quidem ut in his uerbis totam distinguat uim rationis ipsius spiritus, ex qua ipse spiritus sapientiae siue intellectus aut scientiae dictus est. Tota quippe deliberatio cuiuslibet rei cognoscendae in his quatuor consistit, secundum quae integre quaeque res tam in seipsa quidem, dum eam secundum propriam essentiam aut simplicem aut compositam respicimus hoc est indiuiduam siue diuiduam; et haec est prima naturaliter consideratio de quacumque re ad eius naturam uestigandam, ut uidelicet primum ipsam in se consideremus, an ipsa eius substantia simplex sit an non; deinde in comparatione aliarum, in quo scilicet cum aliis rebus eadem sit uel diuersa, hoc est similis uel dissimilis. Constat itaque anima ex diuidua et indiuidua substantia uel ex eodem et diuerso, hoc est ualet unamquamque rem ueraciter deliberare an simplex sit an composita in se, et rursum, in quo cum alio eadem sit aut diuersa.
[1.56] Illud autem in quo non mediocriter errasse Plato et uidetur et dicitur, illud, inquam, quod animam mundi factam esse dicit, hoc est initium habuisse, cum constet apud omnes uere catholicos tres personas in diuinitate per omnia sibi coequales et coaeternas esse, si diligentius attendatur, a ueritate non exorbitat, sicut postmodum ostendemus de processione spiritus disserentes.
[1.57] Non enim sine causa hic philosophus pre caeteris commendatur ab omnibus, non solum a peritis saecularium artium, uerum etiam a sanctis. De quo pater Augustinus in libro VIII De ciuitate dei: "Mirantur", inquit, "quidam nobis in Christi gratia sociati cum audiunt uel legunt Platonem, eum de deo ista sensisse quae multum congruere ueritati nostrae religionis agnoscunt. Unde nonnulli putauerunt eum, quando perrexit in Aegyptum, Ieremiam audisse uel scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse. Sed diligenter computata ternporum ratio, quae cronica historia continetur, Platonem indicat tempore, quo prophetauit Ieremias, centum ferme annos postea natum fuisse. Qui cum octoginta et unum uixisset, ab anno mortis eius usque quo Ptolomeus rex Aegypti scripturas propheticas per septuaginta hebreos, qui etiam graecam linguam nouerant, interpretandas habendasque curauit, anni reperiuntur ferme sexaginta. Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Ieremiam uidere potuit, tanto ante defunctum, nec easdem scripturas legit in graeco, quae nondum fuerant in graecum translatae, nisi forte, quia fuit acerrimi studii, sicut aegyptias ita et istas per interpretem didicit".
[1.58] Cum autem in omni doctrina philosophiae platonica secta enituerit, iuuat etiam quorundam platonicorum testimonia inferre, quae idem pater Augustinus in VII Confessionum commemorat in scripturis eorum se repperisse; in quibus quidem tota fere fidei nostrae summa circa diuinitatem uerbi apertissime continetur, sicut ipsa postmodum tradita est a summis scriptoribus noui testamenti, Iohanne scilicet et Paulo apostolis.
[1.59] Ait quippe Augustinus ibidem ad deum sermonem intendens: "Procurasti mihi per quendam hominem inmanissimo tyfo turgidum quosdam platonicorum libros ex graeca lingua in latinam uersos. Et ibi legi, non quidem his uerbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. Hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat et uita erat lux hominum et lux in te#ebris lucet et tenebre eam non comprehendefunt. Et quia hominis anima, quamuis testimonium perhibeat de lumine non est tamen ipsa lumen, sed uerbum deus est lumen uerum. quod illuminat omnem uenientem in hunc mundum et quia in hoc mundo erat et mundus per eum factus est et mundus eum non cognouit. Quia uero in sua propria uenit et sui eum non receperunt quotquot autem receperun! eum dedit eis potestatem filios dei fieri credentibus in nomine eius non ibi legi. Item legi ibi quia uerbum deus non ex carne, non ex sanguine non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis sed ex deo natum est. Sed quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis non ibi legi. Indagaui in illis litteris multis modis dictum quod sit filius in forma patris non rapinam arbitratus esse aequalis deo quia naturaliter id ipsum est. Sed quia semetipsum exinaniuit formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis propter quod et deus eum exaltauit a mortuis et donauit ei nomen quod est super omne nomen ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine eius accipiunt animae ut beate sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renouantur ut sapientes sint, est ibi. Quod autem pro impiis mortuus est non est ibi".
[1.60] At uero ne aliquis sexus inter homines sapientiae fama caeteris prestantes fidei nostrae testimoniis desit, illa etiam famosa Sibilla inducatur, quae nec diuinitatem uerbi nec humanitatem nec utrumque aduentum nec utrumque iudicium uerbi scribendo praetermisit: primum quidem iudicium quo Christus iniuste iudicatus est in passione, et secundum quo iuste iudicaturus est mundum in maiestate. De qua Augustinus, Contra quinque haereses: "Audiamus quid etiam Sibilla uates eorum de eodem dicat: 'Alium', inquit, 'dedit dominus hominibus fidelibus colendum'; item: 'Ipse tuum cognosce dominum dei filium esse'. 'Alio loco filium dei symbolon appellat, id est consiliarium uel consilium. Et propheta dicit: Vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius.
[1.61] De qua rursus idem pater Augustinus in XVIII De ciuitate dei: "Eo", inquit, "tempore nonnulli Sibillam Erictream uaticinatam ferunt". "Quam quidam magis credunt esse Cumanam". Et sunt eius uiginti et septem uersus, qui "sicut eos quidam latinis uersibus est interpretatus, hoc continent:
Iudicii signum, tellus sudore madescet; E caelo rex adueniet per saecla futurus, Scilicet in carne praesens ut iudicet orbem... etc.
Quorum quidem uersuum primae litterae in graeco coniunctae id sonant: "Iesus Christus dei filius saluator. Infert etiam Lactentius quaedam de Christo uaticinia Sibillae: 'In manus', inquit, 'infidelium postea ueniet. Dabunt deo alapas manibus incestis et impurato ore exspuent uenenatos sputos; dabit uero ad uerbera suppliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit ne quis agnoscat quod uerbum uel unde uenit, ut inferis loquatur, et spinea corona coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatem hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens gens tuum deum non intellexisti ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti, fel miscuisti. Templi uelum scindetur, et in medio die nox erit tribus horis, et morietur tribus diebus somno suscepto. Et tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus resurrectionis principio ostensus"'.
[1.62] Quid etiam apertius illo testimonia Nabuchodonosor de filio dei? Ecce, inquit, uideo uiros solutos quatuor ambulantes in medio ignis, et species quarti similis filio dei.
[1.63] Cum itaque dominus et per prophetas iudeis et per praestantes philosophos seu uates gentibus catholice fidei tenorem annunciauerit, inexcusabiles redduntur tam iudei quam gentes si, cum hos in caeteris doctores habeant, in salutem animae, cuius fundamentum est fides, ipsos non audiant. Et quidem multi ex gentibus, nonnulli ex iudeis in hoc quoque a doctoribus populi sui instructi fidem sancte trinitatis recognouerunt, in uno corpore aecclesiae quasi duo parietes coniuncti. Ex gentibus quidem primo graeci, ex quibus predicti philosophi fuerunt. Post graecos latini, qui, sicut in disciplines saecularium artium imitati sunt graecos, ita et in uera fidei doctrina ab ipsis exempla sumpserunt, cum eos christianam fidem suscepisse audissent quos ingeniorum subtilitate preditos omnibus philosophiae rationibus armatos esse cognouerant.
[1.64] Bene autem dominus, ante scripte legis tradicionem uel miraculorum ostensionem, quosdam in utroque populo in uirtutibus imitandos dedit, ut uehementer per ipsos nostram impudentiam increparet, qui per omnia instructi per omnia deteriores existimus.
[1.65] Fidem quippe ut diximus, philosophi predicant et immortalitatem animae tradunt seu etiam corporum resurrectionem, quam omnibus prophetis apertius Iob gentilis testatur dicens: Scio quod redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo deum saluatorem meum.
[1.66] Qui etiam magis ad contemptum mundi tam scriptis quam factis nos hortantur, qui, inquam, magis quam philosophi? Hi uere immortalitatis instituta scribunt et scriptis obtemperant, ac diligenter tam uitia quam uirtutes distinguunt, ac uiriliter in correctione prauorum usque ad mortem perstiterunt sicut Socrates, qui pro ueritate interemptus est ab his quorum uitia constanter arguebat.
[1.67] Quem Augustinus in VIII De ciuitate dei talibus effert preconiis: "Socrates, magister Platonis, uniuersam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse permemoratur. Hic animum intendit ad hoc quod esset beate uitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum inuigilasse ac laborasse uidetur industria. Nolebat inmundos terrenis cupiditatibus animos se <extendere> in diuina conari, quandoquidem ab eis causas rerum uidebat inquiri, quas primas atque summas nonnisi in unius ueri ac summi dei uoluntate esse credebat. Unde non eas putabat nisi mundata mente posse comprehendi; et ideo purgandae bonis moribus uitae censebat instandum ut, deprimentibus libidinibus exoneratus, animus naturali uigore in aeterna se attolleret naturamque incorporei atque immutabilis luminis, ubi causa omnium factarum naturarum stabiliter uiuunt, intelligentiae puritate conspiceret".
[1.68] "Constat eum imperitorum stultitiam, scire se aliquid opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus lepore mirabili et acutissima urbanitate agitasse. Unde et concitatis inimiciciis calumpniosa criminatione damnatus, morte multatus est. Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnauerat, Atheniensium ciuitas publice luxit, in duos accusatores eius usque adeo populi indignatione conuersa, ut unus eorum ipsius ui multitudinis interiret, exilio alter uoluntario atque perpetuo penam similem euaderet. Tam preclara igitur uitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione uersari, ubi agitur de summo bono, sine quo fieri beatus nullus potest".
[1.69] Quod si post doctrinam philosophorum etiam uitam consideres tam eorum quam caeterorum gentilium, poteris ex ipsis uere religionis regulam colligere. Audi testimonium quod dominus ipse Iob perhibuit, quod uidelicet non sit ei similis in terra, cum multi eo tempore de filiis Abrahae superessent. Mirare illius uitam, mirare sapientiam ac reliquas uirtutes. Quid etiam Socrates, quid Diogenes, quid multi alii philosophorum? Socratem multosque alios omnia reliquisse sicut et apostolos, Ieronimus perhibet. Quis in contemptu mundi Diogenem equet? Cuius anachorite uitam eam quae de ipso scripta sunt non transcendant? Quis fallaces diuitias, quis omnem superfluitatem adeo detestatus est? Omitto philosophos quorum rationem assiduum studium litterarum ad percipiendam ueritatem perduxit.
[1.70] Admiror uirtutem eorum quoque gentilium qui saecularibus et maximis impliciti negotiis uerae disciplinae tramitem non sunt obliti. Quorum unus ad medium deducatur cuius sollicitudo uere forma est disciplinae. In cuius laudem excellentissimus doctor Ieronimus prorumpens, ipsum ad nostrae negligentiae increpationem adducit dicens: "Titus, filius Vespasiani qui ultionem sanguinis domini subuersis Ierosolymis, Romam uictor ingressus est, tante dicitur fuisse bonitatis ut, cum quadam nocte sero recordaretur in cena quod nihil boni die illa fecisset, dixerit: 'Amici, hodie diem perdidi'. Nos putamus nobis non perire horam, diem, momenta, tempus, aetates, cum ociosum uerbum loquimur pro quo reddituri sumus rationem in die iudicii, cum ille, sine euangelio, sine saluatoris et apostolorum doctrina, naturaliter sic et dixit et fecit".