Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

36

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[36] Verbi gratia, cum sit eadem secundum conceptionem rerum sententia huius nominis "animal" et eius diffinitionis quae est "corpus animatum sensibile", modus tamen intelligendi in eo, ut diximus, differt, quod per nomen simul illa tria, per diffinitionem succedenter eam intelligimus, sicut dictiones ipsas succedenter audimus priusquam naturam corporis attendentes, cum audimus corpus, deinde proprietatem animati, et postmodum sensibile.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License