Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

38

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[38] Diuersus autem, quia ibi omnia simul, hic succedenter, formas scilicet superaddendo materiae iam antea intellecte. Et cum in utroque intellectu animalis natura integre concipiatur, tam secundum materiam scilicet eius quam secundum formas, in quibus tota animalis constitutio consistit, intellectus nominis coniunctorum seu compositorum dici potest, non tamen aut coniungens aut componens et e contrario intellectus orationis.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License