IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[42] Et sicut animalis definitio coniungentem facit intellectum, ita descriptio non animalis diuidentem, quae est res quae non est animal. Prius quippe in hac oratione:
rem simpliciter attendo per praemissionem nominis huius quod est "res", postmodum per hoc quod subditur "quae non est animal", animalis naturam a re quadam separo, ut iam quamdam rem tamquam non sit animal concipiam.