IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[49] Sed haec quae tetigimus paucis declaremus exemplis. Cum dico:
si continue ea profero, auditor ita animal et rationalitatem concipit ut unam rem ex animali et rationalitate constituat, quod est animal rationale. Nec minus cum dico:
sic et animal et non rationale demonstro, ut tamen ad unam substantiam ea copulem, idem uidelicet tam animal quam non rationale esse insinuans. Fit itaque hoc loco, cum dicitur rationale, quaedam et coniunctio et diuisio: coniunctio scilicet non rationale ad animal, et diuisio, hoc est remotio rationalis. Nec refert ad conceptionis modum uel unitatem siue in re ita sit ut concipitur siue non, sed ad conceptus solummodo ueritatem. Aeque enim unus est intellectus lapis rationalis uel chimaera alba quomodo animal rationale uel homo albus. Unde et huiusmodi orationes aeque unas reddunt propositiones quomodo et ille.