Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

50

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[50] Transitiue quoque coniunctionis intellectus unitatem essentiae non respuit, cum uidelicet dicitur "domus Socratis" uel "similis Socrati" uel "accusans Socratem" uel "utens Socrate". Licet enim suppositio obliqui casus ad eandem personam non fiat cum praecedenti dictione, ut uidelicet eadem res subiecta utrique dictioni insinuetur, sequens tamen dictio, ex positione, constructionis proprietatem quamdam determinat in re praecedentis dictionis, ex qua quidem proprietate cum illa re conuenienti, una quaedam res compacta concipitur. Cum enim dicitur "domus Socratis", ipse genitiuus, praeter propriam nominationem de Socrate, possessionem quamdam determinat circa rem praecedentis dictionis, dum eam tamquam a Socrate possessam insinuat, et tale est "domus Socratis" ac si diceretur "domus socratica". Similiter caeteri obliqui transitiue aliquibus uocibus copulati quasdam terminant proprietates circa res praecedentium dictionum, secundum aliquem modum sese habendi ad res suas.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License