IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[51] Atque ita ex rebus praecedentium dictionum et proprietatibus per obliquos circa eas determinatis, quaedam unae res compactae intelliguntur. Saepe autem contingit in uno intellectu plures fieri coniunctiones aut diuisiones siue disiunctiones, nec tamen ideo unitas tollitur intellectus, quia in toto intellectu unius coniunctionis summa est.