Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

52

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[52] Verbi gratia, si dicam:

 

               Homo ambulans qui currit

 

uel:

 

               Homo ambulat qui currit

 

duae sunt coniunctiones: una quidem cursus ad hominem, in eo quod dicitur "homo qui currit"; altera ad hominem currentem, cum adiungitur "ambulat". Haec est enim recta constructionis series:

 

               Homo qui currit ambulans

 

               Homo qui currit ambulat

 

et fit in summa totius orationis una copulatio, ambulationis scilicet ad hominem talem, id est, currentem. Sed et si dicam:

 

               Homo qui currit est homo qui ambulat

 

tam in praedicata oratione quam in subiecta, una per se fit coniunctio. Sed quia ad hoc fiunt ut de ipsis rursus in summa totius propositionis una fiat coniunctio, hominis scilicet qui ambulat ad hominem qui currit, unum reddunt intellectum.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License