IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[58] Aristoteles tamen, tam ueras quam falsas conceptiones intellectus appellat, ubi uidelicet in eisdem Peri hermeneias dicit: "Est autem quemadmodum in anima aliquotiens intellectus sine uero uel falso, aliquotiens, cum iam necesse est, horum alterum inesse" etc. Et rursus "Circa compositionem enim", inquit, "et diuisionem est ueritas uel falsitas". Sanos autem intellectus Aristoteles in eodem rerum similitudines appellat, hoc est ita concipientes ut rei status sese habet, ueluti cum hominem intelligo, uel etiam hominem esse risibilem, uel non esse rudibilem.