Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

59

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[59] Singuli intellectus, quia cum statu rerum concordant, sani sunt. Cassi uero quidem e contrario sunt, ut si uidelicet intelligam chimaeram quae omnino non est, uel chimaeram esse aliquid cum omnino nihil sit, quia enim hic intellectus chimaerae, in rerum euentu, rem subiectam non habet quae uidelicet res, secundum huiusmodi intellectum, sane deliberari ualeat, ut scilicet eam rem ueraciter attendi chimaeram liceat, cassus est omnino intellectus. Sic etiam intellectum huius nominis, quod est "homo", cassum esse contingeret, si haberetur homine ex toto non existente.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License