Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

63

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[63] Subiectus quippe terminus tantum ad accipiendum est rem quam deliberare uolumus; ponitur praedicatus uero ad denotandum statum secundum quem eam deliberari uolumus, hoc est attendi eam secundum illius status proprietatem quem ei copulamus. Unde bene secundum intelligentiae quoque, non tantum constructionis ordinem, subiectum dicimus terminum per quem, in intellectu primo, res substernitur quam deinde, in copulatione uel remotione alicuius, deliberemus. Quae quidem copulatio uel remotio, coniunctio uel disiunctio, praedicato perficitur, in qua scilicet coniunctione uel remotione praedicati de re subiecta id quod de ipsa demonstrare intendimus dicimus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License