IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
uel:
si quis de quo loquamur quaerat, respondemus "de Socrate"; et si quid de ipso dicamus interroget, respondemus currere ipsum uel non currere, quod scilicet ad copulationem uel remotionem praedicati pertinet. Unde et bene Aristoteles pro "praedicari", "dici" utitur, ut uidelicet praedicatum de subiecto dici astruat, non subiectum de praedicato, et sit praedicatum quod dicitur, et subiectum de quo dicitur. Illud quippe dicitur, siue significatur, de aliquo per quod appositum de ipso aliquid monstratur. Unde et significari praedicatum dicit, cum ait in secundo Peri hermeneias significans aliquid de aliquo, hoc est praedicando essentiam, et in eodem, ipsas praedicatorum coniunctiones uel remotiones uocat appositiones. Sicut autem in eo quod dicitur uis enuntiationis consistit, in quo ipsa consummatur atque perficitur, ita in intellectu termini qui dicitur, hoc est praedicatur, uis deliberantis intelligentiae constituitur.