IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[65] Omnis itaque intellectus siue simplex, ut homo, siue compositus, ut homo albus, secundum quem res aliqua uere deliberari potest, sanus est, etiam si quadam significari uoce possit quae de nullo uere enuntiari queat, ut sunt diuidua nomina, sicuti "quisque", "omnis", "uterque". Tantumdem quippe ualet in intellectu "quisque" uel "omnis" simpliciter dicta quantum si dicatur "multitudo omnium rerum". Et "uterque" quantum "isti duo" uel "illi duo". Cum itaque multitudinem omnium rerum attendimus esse multitudinem omnium rerum, fit deliberatio secundum intellectum horum nominum "quisque" uel "omnis". Et cum attendimus istos duos esse istos duos, secundum intellectum huius nominis relatiui, quod est "uterque". Licet enim haec nomina quae diuidua sunt, in constructione cum illis uocibus quae diuidue non sunt, sed magis collectiue, eosdem habent intellectus, non tamen idem in enuntiatione ualent, cum haec nomina de aliquo praedicata diuisim, hoc est sigillatim, omnes res quas continent copulent. Unde diuidua dicuntur; illa uero coniunctim, id est omnia simul, non singula per se.