IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[66] Similiter et subiecta eamdem uim in subiectione custodiunt quam habent in praedicatione. Ut uidelicet, per ista quae diuidua sunt, singulae res praedicato supponantur; per illa uero, omnes simul; licet haec sit praedicationis diuisorum et subiectionis differentia, quod, per positionem copulata, falsam semper enuntiationem reddunt, ueluti si dicam "uterque est uterque", uel "omne est omne", hoc est unaquaequae res est unaquaequae.