Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

67

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[67] Vere autem subici non recusant, ueluti cum dicimus "uterque est homo" uel "unumquodque est aliquid"; eaedem etiam fortasse in intelligentia uoces sunt, si dicatur "homo et equus" et dicatur "homo uel equus". Nihil quippe ad intelligentiam referre uidentur, sed ad constructionem. Nam aeque hic et ibi hominem et equum duo haec mente concipio. Sed in constructione, uoces iste aliis sociatae longe diuersum efficiunt sensum. Non est itaque necesse ut eaedem sint penitus uoces in significatione, idem penitus in contextu constructionis ualeant, de quo plenius in constructionibus prosequimur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License