IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[68] Differt autem ab inuicem diuidens, et disiungens, et abstrahens intellectus, quod diuidens intellectus negationis est, et aliquid ab aliquo remouet; ueluti si intelligam hominem non esse equum, uel sanum non esse aegrum, uel stantem non sedere. Disiungens uero affirmationis, nec remotionem aliquam alicuius ab aliquo facit, sed ex pluribus quae mente concipit, unum tantum constituit, ut si aliquid esse hominem uel equum intelligam, uel esse sanum aut aegrum, uel aut stare aut sedere; ac similiter, quicumque sunt hypotheticarum disiunctarum intellectus, disiungentes dicuntur. Quod quidem uis ipsa disiunctiuarum coniunctionum facit.