IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[70] Si enim sic esse ponamus quod equidem ponendum uidetur, nonnulla fortassis ibi curremus inconuenientia. Omnis quippe per abstractionem habitus intellectus rem aliquomodo aliter quam se habet concipit; et si alio modo eam ut se habet attendit, et uix aliquis intellectus de re sensui non subiacente habetur, qui eam in aliquo aliter quam subsistat non concipiat? Per abstractionem autem illos dicimus intellectus qui, uel naturam alicuius formae, absque respectu subiectae materiae, in se ipsa speculantur, uel naturam quamlibet indifferenter, absque suorum scilicet indiuiduorum discretione, meditantur.