IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[71] Verbi gratia cum colorem corporis uel scientiam animae in proprio esse suo attendo, in eo scilicet quod color est, uel scientia, seu qualitas, uel in quocumque alio esse suo substantiarum subiectarum respectu composito, tunc equidem ui rationis, formas a subiectis substantiis quodammodo abstraho, eas uidelicet solas in propriis naturis per se speculando, non cum ipsis subiecta earum attendendo. Sed cum naturam humanam, quae singulis inest hominibus, ita indifferenter considero ut nullius hominis personalem discretionem attendam, hoc est simpliciter hominem excogito in eo scilicet tantum quod homo est, id est animal rationale mortale, non etiam in eo quod est hic homo uel ille, uniuersale a subiectis abstraho indiuiduis.