Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

74

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[74] Uterque autem intellectus, tam abstrahens scilicet quam substrahens, aliter quam res se habet concipere uidetur, cum uidelicet utroque res coniunctas diuisim intelligo, quae diuisim non subsistunt; modo uidelicet solam materiam per se, modo solam attendendo formam; praeterea nemo, cum aliquam rem attendit, eam excogitare sufficit secundum omnes naturas eius aut proprietates, sed secundum aliquas tantum. Cum itaque rem quamlibet secundum aliquas tantum naturas eius uel proprietates attendimus, ipsa autem res non secundum eas tantum quas consideramus sese habet profecto aliter quam ipsa sit eam consideramus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License