IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[75] Verbi gratia hoc corpus et corpus est, et homo, et calens, et candidum, et innumeris aliis naturis uel proprietatibus subiectum; et aliquando tamen ipsum in eo tantum quod corpus est attendo, non in eo quod homo est, uel quod calet, uel quod albet; et sic in singulis rebus quas intellectus noster percipit, aliquam tantum quae illis rebus insunt, non omnia, attendit. Praeterea cum quislibet corpoream naturam simpliciter ac pure concipit, in eo scilicet tantum attendens quod est corporea, id est corpus, aut quamlibet naturam ut uniuersalem capit, hoc est indifferenter absque ulla scilicet personali discretione eam attendit profecto aliter eam intelligit quam subsistat. Nusquam enim ita pure subsistit, sicut pure concipitur; sed ubicumque sit, innumeras, ut dictum est, aut naturas aut proprietates habet quae minime attenduntur; et nulla est natura quae indifferenter subsistat, sed quaelibet res, ubicumque est, personaliter discreta est atque una numero reperitur.