IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[77] Quis etiam res absentes uel insensibiles atque incorporeas quas nullo attractat sensu, ut qualiter sese habeant cognoscere queat, longe aliter quam sint non excogitet? Quis enim, cum aliquam conspexerit praesentem quam prius absentem cogitauerat, non reperiat eam in multis contrario modo sese habuisse quam eam quam excogitauerat? Quis etiam res incorporeas ad modum corporearum non concipiat, ueluti cum Deum aut animam cogitat, non eam iuxta formam habitumque aliquem corporis attendat, quem tamen minime ipsam habere constat? Quis non ipsos spiritus tamquam localiter circumscriptos ac membris compositos atque coloratos attendat, aliisque innumerabilibus modis, quibus sola corpora sese habent, ipsos excogitet? Quippe, ut longe suprameminimus, tota humana notitia a sensibus surgit. Ac per hoc, insensibilium rerum status ad modum sensibilium excogitare, ipsa nos sensuum experimenta compellunt. Si itaque quotiens animus rem quamlibet aliter intelligit quam subsistit, uanus dicendus sit intellectus, quis intellectus humanus, iuxta rationes expositas, uanus dicendus non est?