IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[79] Quippe qui hunc hominem asinum esse intelligit, quod omnino falsum est, non quid, in eo ipso quod hoc intelligit, intelligit et ipsum esse animal, et quoddam animal esse asinum, quae utraque uera sunt? Si enim, iuxta aristotelicam sententiam secundi libri Peri hermeneias, eum qui opinatur, hoc est intelligit, bonum esse bonum, necesse id ipsum opinari non esse malum, multo itaque probabilius qui intelligit hunc hominem esse asinum, hoc est esse animal tale, concedendus est intelligere esse animal, cum in asino necesse sit animalis substantiam intelligi, sicut etiam uis ipsa nominis specialis quod est asinus profitetur, in quo generale ipsum, quod est animal, necesse est per intelligentiam contineri. At non ita in uno contrario necesse est alterius contrarii intelligentiam concipi. Ac per hoc, profecto qui intelligit hunc hominem esse asinum, uerum intelligere conuincitur. Unde et hunc falsum intellectum, qui ut sese res habet concipit, uerum concedi conuenit. At rursus, quis non abhorreat ueritatem et falsitatem, contrarias formas intellectuum, eidem simul inesse intellectui, uel ab eadem anima, quae indiuisibilis est, simul sustentari?