Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

81

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[81] Quod igitur primo quaesitum est, utrum omnis intellectus aliter quam res sese habeat attendens eam uanus sit, duobus modis intelligi potest. Nam et cum dico "intelligo istam rem aliter quam sit", duo sunt sensus. Unus quidem huiusmodi si ita dicam quod alius modus sit intelligendo rem, alius in subsistendo, hoc est alius modus sit in intelligentia eius, alius in subsistentia ipsius. Veluti si diuisim attendam esse, cum ipsa tamen diuisim non subsistat, hoc est sine aliquo sine quo ipsa non permanet, uel si pure, uel si quis alius modus sit intelligentiae mee quam existentiae rei; et hic est unus sensus, cum dicitur intelligo istam rem aliter quam sit, uel quam sese habeat. Alius uero sensus est si ita dicam "intelligo hanc rem aliter quam sit", hoc est in statu alio eam attendo quam ipsa in se habeat, uel quocumque modo sese aliter habentem quam sese habeat. Et in primo quidem sensu, hoc aduerbium "aliter" ad hoc uerbum "intelligo" tamquam modus ipsius copulatur; in secundo uero sensu, ad participium uel infinitiuum uerbi sequentis, quod ex ipso uerbo suo subaudien­dum innuitur, ac si ita dicatur "intelligo rem aliter entem uel aliter esse quam ipsa sit", uel "aliter se habentem uel se habere quam se habeat". Sic itaque quaestio supraposita potest intelligi, cum uidelicet quaerebatur utrum omnis intellectus, aliter quam res sese habeat attendens eam, uanus sit -- et secundum diuersos sensus, diuersae dandae sunt responsiones.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License