Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

82

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[82] Si enim ita quaeratur utrum omnis intellectus qui alium modum attendendi habet quam res subsistendi uanus sit -- non est concedendum. Multi namque et innumerabiles modi sunt intelligentiae cuiuslibet rei, qui non sunt existentiae ipsius, sicut ex suprapositis liquet. Si uero ita dicatur utrum omnis intellectus attendens rem aliter se habentem quam ipsa se habeat, uanus sit? concedendum est. Eisdem modis determinandum est et respon­dendum, cum quaeritur utrum omnis qui dicit aliter rem se habere quam se habeat, dicat falsum? Si enim ad hoc uerbum, quod est dicit, copulemus hoc aduerbium aliter, et non ad hoc uerbum, quod est habere, non est concedendum, ut, quicumque dicit aliter rem aliquam se habere quam ipsa se habeat, dicat falsum. Cum enim aliquis, loquens celeriter, de eo qui lente currit dicit eum currere, itaque aliter dicit hoc illum facere quam ipse hoc faciat, quia hoc celeriter dicit quod ille celeriter non facit, dum uidelicet iste, hoc dicendo, celeriter uerba proferat, cum ille celeriter cursum non agat.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License